Pax Palatii Belli Fontis

Pax Palatii Belli Fontis 14 Octobris 1809 in Palatio Belli Fontis apud Vindobonam inter Austriam et Franciam constituta est et Bellum Quintae Coalitionis finivit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ad quintam coalitionem anno 1809 Austria et Regnum Unitum convenerant. Napoleo I imperator Francorum celeriter Vindobonam occupavit et 21/22 Maii apud Aspern victus alligatos tamen 6 Iulii/7 Iulii 1809 Proelio apud Wagram pervicit et deinde 12 Iulii apud Znoymam indutiae constitutae sunt. Franciscus I imperator Austriae itaque Clementem Vencelum Nepomucum Lotharium Metternicum, qui concordiam cum Francia restituere coluit, die 8 Octobris novum administrum rerum exterarum fecit. Sic diebus proximis de pace agebatur.
Decreta pacis
[recensere | fontem recensere]Austria, quae civitas bello victa erat, haec confirmat:
- Austria Carniolam, Tergestem, Goriciam, Santicum, litora Croatiae Napoleoni cessit.
- Item Cracoviam et orientem partem Galiciae perdidit, quae regiones pars Ducatus Varsoviae factae sunt. Tarnopolin Russiae tradidere coacta est.
- Praeterea ad Saepta continentalia contra Britanniam accessit.
Paulo post Napoleo etiam Mariam Ludovicam filiam imperatoris Austriae in matrimonium duxit.