Lotharingia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam paginam fere homonymam: Ducatus Lotharingiae
Lotharingia
Vexillum Lotharingiae
(Vexillum)
Insigne Lotharingiae
(Insigne)
Indicia
Caput: Mettis
Numerus incolarum
 - Densitas
2 346 361 (2008)
209/km²
Area 23.547 km²
Numerus arrotundimentorum 4
Numerus pagorum 19
Numerus communium 2337
Praeses Regionis Ioannes-Petrus Masseret (PS)
Praefecturae
Murta et Mosella (54)
Mosa (55)
Mosella (57)
Vosegus (88)
Situs
Lorraine region locator map.svg
Lotharingia (1508).

Lotharingia (Francogallice Lorraine, Francice Lothariensi Lothringe) est regio culturalis historicaque Franciae boreali-orientalis, cuius urbes maximi momenti sunt Mettis et Nanceium. Ab anno 1982 ad annum 2016 fuit regio administrativa, quae quattuor praefecturas comprehendebat: Murtam et Mosellam, Mosam, Mosellam, ac Vosegum. Mense Ianuario anni 2016 novae regioni Alsatiae Campaniae Arduennae Lotharingiae contributa est.

Nomen Lotharingia deducitur a nomine Lothario et suffixo Germanico -ing, "qui eiusdem generis vel factionis est"; hoc est populus vel regnum Lotharii II, filii Lotharii I, filii Caroli Magni.[1] Lotharingia, ex Francia media anno 855 creata, anno 959 in duos ducatus, Lotharingiam superiorem et Lotharingiam inferiorem, divisa est. Lotharingia inferior saeculo XII in multa feuda refracta est, sed Lotharingia superior integra manet usque ad annum 1766, cum a regno Franciae annexa est. Lotharingia cum Alsatia saepe inter Francos et Germanos disputata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford English Dictionary, s.v. "Lotharingian."

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]