Girumnenses

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Girumnenses ante tribunal revolutionarium
Monumentum pro Girumnensibus Burdigalae

Girumnenses (Francogallice: Les Girondins), nuncupabantur modestae fractionis asseclae Rerum novarum Francicarum secundum originem ductorum e praefectura Girumnae venientium. Inimici politici eis diu fuerunt Iacobini.

Historia[recensere | fontem recensere]

Parlamento anno 1791 conventuro deputiti fuerunt causidici Petrus Victurnianus Vergniaud, Elias Guadet, Armandus Gensonné, Ioannes Antonius Lafargue de Grangeneuve et mercator Ioannes Franciscus Ducos, qui in eloquentia atque in republicanis versutiores mox multos movere poterant. Praeter Iacobum Petrum Brissot et Ioannem Mariam Rolandum de La Platière multi homines moderati atque optimi advenerunt, velut Nicolaus Condorcet, Fauchet, Marcus David Lasource, Maximinus Isnard, Armandus de Kersaint et Henricus Larivière; maximi momenti fuit etiam Manon Roland mulier sincera atque audax.

Actiones[recensere | fontem recensere]

Girumnenses a rege petiverunt, ut ministrum eis eligeret et Austriae Borussiaeque mense Aprili 1792 bellum indiceret; flagitabant ut sacerdotes ius iurandum recusantes depellerentur et castra exercitus magni haud procul a Lutetia instituerentur. Quamvis seditio die 20 Iunii 1792 a Girumnesibus tolerata esset, vulgus mobile refrenandum putaverunt. Timebant enim, ne ordo publicus turbaretur neque ipsi minus graviores fierent. Vel disceptare cum aulicis nobilibus voluerunt, antequam tumultus die 10 Augusti et sic dictae neces Septembres imperium regium omnino percuterent. In conventu, qui die 21 Septembris 1792 inauguratus erat, Girumnenses sat multi fuerunt, quorum adversarii autem in sic dicta Montana fractione congregati oratores fervidiores habuisse videntur. Insuper demarchium Parisiense omne sub imperio eorum fuit. In labore senatorio Girumnenses saepe vacillabant et tepidi atque incerti fuerunt. Maximilianus de Robespierre eos identidem foederalismi accusabat. Quamquam Girumnensium multitudo utique regem decollandum esse censuerat, eum salvare una cum populo etiam in votis fuit.

Finis[recensere | fontem recensere]

Cum ingenium suum in nova constitutione Nicolai Condorcet monstrarent, potestas plebis Parisiensis sensim crescebat. Neque Georgium Danton aggrediebantur, ut iugiter contra Robespierre pugnarent. Ad ochlocratiam Parisiensem frangendam rem publicam foederalem fundare in animo fuit. Rumore isto excitata plebs machinabatur, ut die 15 Aprilis 1793 Girumnes XXII demitterentur. Die 31 Maii cohortes nationales curiae Parisiensi oboedientes Henriot duce seditionem fecerunt et Palatium Laterariarum, ubi Conventuales colloquebantur, circumdederunt. Die 2 Iunii revera Girumnes XXXII capti sunt, cum multi iam antea Lutetiam liquissent. Quando in variis praefecturis extra Lutetiam rebelliones ortae sunt, multi puniti sunt. Domnino Amar instigante die 3 Octobris Girumnes ante tribunal coacti laesae maiestatis criminis accusati sunt. Nocte inter diem 30 et 31 Octobris domini Gensonné, Brissot, Vergniaud, Fonfrède, Ducos, Lacaze, Lasource, Valazé, Fauchet, Sillery, Carra, Duperret, Duchâtel, Lehardy, Gardien, Boileau, Beauvais, Vigée, Duprat, Mainville et Antiboul ad poenam capitalem condamnati sunt. Carolo Dufriche-Valazé salvo, qui pugione mortem sibi consciverat, omnes ad patibulum ierunt. In via ad mortem hymnum La Marseillaise cantabant. Postea Lutetiae decollati sunt adhuc Coustard, Manuel, Cussy, Noël, Kersaint, Rabaut Saint-Etienne, Bernard et Mazuyer, Burdigalae Grangeneuve, Guadet, Barbaroux et Salles, Brives domini Lidon et Chambon, Petrocorii Valady, Rupellae Dèchezeau. De Rebecqui se submersit Massiliae, Pétion et Buzot se iugularunt, Condorcet se venenavit, Roland Rothomagi se iugulavit die 15 Novembris, cum uxor eius Manon Roland decapitata esset. Mense Martio 1795 in parlamentum revocati sunt pauci Girumnenses adhuc viventes, inter quos Ioannes Dionysius Lanjuinais, Iacobus Defermon, Ludovicus Gustavus Doulcet de Pontécoulant, Petrus Florentinus Louvet, Isnard et Larivière restaurationem regiam levem foventes.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mona Ozouf: Die Girondisten. In: François Furet und Mona Ozouf (ed.): Kritisches Wörterbuch der Französischen Revolution. Suhrkamp, Francofurti ad Moenum 1996 p. 585–602. ISBN 978-3-518-11522-0
  • Eberhard Schmitt: Einführung in die Geschichte der Französischen Revolution. Editio altera, C.H. Beck Verlag, Monaci 1989. ISBN 978-3-406-07590-2
  • Albert Soboul: Die Große Französische Revolution. Editio quina, Athenäum-Verlag, Francofurti ad Moenum 1988, ISBN 978-3-610-08518-6
  • Antoine Court (ed.): Les Girondins des Lamartine. Édition du Roure, St. Julien-Chapteuil 1988–1990
  • Bernhardine Melchior-Bonnet: Les Girondins. Tallandier, Lutetiae 1989, ISBN 2-235-01837-8
  • François Furet (ed.): La Gironde et les Girondins. Payot, Lutetiae 1991, ISBN 2-228-88400-6
  • Albert Soboul (ed.): Girondins et Montagnards. Actes du colloque, Sorbonne, 14. déc. 1975. Soc. des Études Robespierristes, Lutetiae 1980.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Girumnenses spectant.