Roman numeral 10000 CC DD.svg

Historia Russiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Unam legis e paginis de
disserentibus

National flags of Russia.jpg

Historia Russiae initium suum sumit ex historiis Slavorum Orientalium.[1][2] Tempus usu receptum historiae proprie Russicae est fundatio civitatis Rus' in septentrione anno 862, quam eo tempore Varegi regebant.[3] Vetus Ladoga et Novogardia primae urbes factae sunt novae immigrantium ex Scandinavia cum Slavis Fennisque consociatarum. Anno 882, Helgus Novogardensis Kioviam cepit, itaque septentrionales et meridianas Slavorum Orientalium terras in unam potestatem redegit. Civitas fidem Christianam ab Imperio Byzantiaca anno 988 excepit, qua accepta culturarum Byzantiacarum et Slavicarum synthesis, culturam Russicam totum fere millennium determinans, incohata est. Ruthenia Kiovensis demum ob incursiones Mongolicas annis ab 1237 ad 1240 factas dissoluta est.

Saeculo tertio decimo transacto, Moscua sedes politicae et culturae facta est, ut terrae Russicae adunarentur. Exeunte saeculo quinto decimo, Moscua principatus Russicos boreo-orientales et boreo-occidentales coniunxit, anno 1480 demum iugum Mongolicum subvertit. Terra Magni Ducatus Moscuensis anno 1547 Regnum Russicum facta sunt. Anno 1722, civitas a Petro Magno Imperii Russici appellationem assumpsit, qui per hanc rem speravit civitatem cum partis culturalibus et historicis Rutheniae antiquae coniunctum iri, contra ipsius consilia quae Europam Occidentalem versus tendebant.

Civitas ita porrigebatur a finibus orientalibus Reipublicae Utriusque Nationis usque ad Oceanum Pacificum. Russia magna potestas facta est, Europamque Napoleone devicto dominabantur. Seditiones plebeiorum crebro usu veniebant, quarum omnia accriter supprimebantur. Alexander II imperator condicionem bastagariam? abolevit, paupertas vero remansit, compressio eversionis invaluit. Subsequentibus decenniis, conatus reformandi, constitutio anni 1906, Diaeta Russica oeconomiam aperire et liberalibus principiis accomodare periclitabantur; imperator vero dicionem autocraticam repudiavit, potestatem communicare detrectavit.

Expansio Russiae et Unionis Sovieticae (1300–1945).

Oeconomici naufragii, lassitudinis bellicae mixtura animique molestia propter systema regiminis autocraticum, quod res novas exoriendas esse curavit. Initio monarchiae eversio coalitionem liberalium moderatorumque socialistarum ad potestatem elevavit, eorum vero consilia politica ad potentiam anno 1917 a communistis prehensam adducebantur. Anno 1922, Russia Sovietica, una cum Ucraina, Ruthenia Alba, et Transcaucasia tractatum, de creanda Unione Sovietica subscripserunt, quattuor respublicas in quandam civitatem confuserunt. Inter annos 1922 et 1991, historia Russiae fuit historia Unionis Sovieticae.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "History of Russia – Slavs in Russia: from 1500 BC". Historyworld.net .
  2. Hosking, Geoffrey, ed. (1998). Russian Nationalism, Past and Present. Springer. p. 8. ISBN 9781349265329  (v. Chronica Nestoris).
  3. "Повесть временных лет" .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Summaria[recensere | fontem recensere]

  • Auty, Robert, et Dimitri Obolensky, eds. 1981. Companion to Russian Studies: vol 1: An Introduction to Russian History.
  • Bartlett, Roger P. 2005. A history of Russia.
  • Brown, Archie, et al. eds. 1994. The Cambridge Encyclopedia of Russia and the Former Soviet Union. Ed. secunda.
  • Bushkovitch, Paul. 2011. A Concise History of Russia.
  • Connolly, Richard. 2020. The Russian Economy: A Very Short Introduction. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Figes, Orlando. 2002. Natasha's Dance: A Cultural History of Russia.
  • Florinsky, Michael T. ed. 1961. McGraw-Hill Encyclopedia of Russia and the Soviet Union.
  • Freeze, Gregory L., ed. 2002. Russia: A History. Ed. secunda. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-860511-0.
  • Harcave, Sidney, ed. 1962. Readings in Russian history.
  • Hosking, Geoffrey A. 2011. Russia and the Russians: a history.
  • Jelavich, Barbara. 1974. St. Petersburg and Moscow: Tsarist and Soviet Foreign Policy, 1814–1974.
  • Kort, Michael. 2008. A brief history of Russia.
  • McKenzie, David, et Michael W. Curran. 2001. A History of Russia, the Soviet Union, and Beyond. Ed. sexta. Belmont Californiae: Wadsworth Publishing. ISBN 0-534-58698-8.
  • Millar, James, ed. 2003. Encyclopedia of Russian History. 4 vol.
  • Pares, Bernard. 1926. A History of Russia.
  • Paxton, John. 1983. Companion to Russian History.
  • Paxton, John. 1993. Encyclopedia of Russian History.
  • Perrie, Maureen, et al. 2006. The Cambridge History of Russia. 3 vol. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Riasanovsky, Nicholas V., et Mark D. Steinberg. 2018. A History of Russia. Ed. nona.
  • Service, Robert. 2009. A History of Modern Russia: From Tsarism to the Twenty-First Century. Ed. tertia. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Stone, David. A Military History of Russia: From Ivan the Terrible to the War in Chechnya.
  • Ziegler, Charles E. 1999. The History of Russia. Greenwood Press.