Regimen Vippiacense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Regiminis Vippiacensis cum insigne Marescalci Pétain
Francia inter invasionem Germaniae: Regimen Vippiacense viridis pictum, terrae a Germanis occupatae rubrae pictae

Regimen Vippiacense (francice Régime de Vichy aut France de Vichy aut État français) a Pétain conditum est cum, Francia a Germania debellata et ad deditionem coacta mense Iunio 1940, parlamentum in Vippiaco sedens ut summam potestatem ei tribueret a Laval suasum sit. Etiamsi usque ad annum 1942 pars Franciae quam regebat pro civitate libera haberi poterat, in Germanorum dicione erat et de nulla re nisi consensu eorum decrevit. Cum copiae Civitatum Foederatarum Americae Algerium mense Novembri 1942 cepissent, haec pars Franciae a Germanis occupata est et imperium regiminis in fictione mutatum est. Finem tamen habuit cum Carolus de Gaulle rem publicam mense Augusto 1944 restituit.

Clari homines[recensere | fontem recensere]

Istius regiminis praeclari homines fuerunt:

  • Petrus Laval, qui administrationi praefuit a die 12 Iulii 1940 ad diem 13 Decembris 1940, ut praeses vicarius consilii ministrorum, et a die 17 Aprilis 1942 ad diem 19 Augusti 1944, ut "dux administrationis"
  • Petrus-Stephanus Flandin qui administrationi praefuit a die 13 Decembris 1940 ad diem 9 Februarii 1941 ut praeses vicarius consilii ministrorum
  • Franciscus Darlan, qui administrationi praefuit a die 9 Februarii 1941 ad diem 17 Aprilis 1942 ut praeses vicarius consilii ministrorum
  • Ioannes Bichelonne, qui minister industriae laborisque fuit
  • Hieronymus Carcopino et Abel Bonnard, qui ministri educationis fuerunt

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!