Historia Melitae

E Vicipaedia
Ħaġar Qim, unum ex templis megalithicis Melitae

Historia Melitae praehistoriam diuturnam sequitur, post annum 5900 fere, cum homines insulas nunc Melitam appellatas habitare coeperent.[1] Primi incolae agricolae erant, quarum rationes agriculturales solum laedere solebant, cum ad ultimum insulae inhabitabiles factae sunt. Alii immigrantes circa annum 3850 a.C.n. advenerunt, civilizationem ferentes quae vigens templa megalithica aedificavit hodie inter veterrima aedificia in orbe terrarum inventa. Earum cultura circa annum 2350 a.C.n. collapsa bellatores Aetatis Aeneae insulas mox frequentaverunt.

Una e feminis obesis (ut appellantur) Melitae antiquae apud Templa Tarxien

Praehistoria Melitensis circa 700 a.C.n. finivit, cum Phoenici colonias in insulis deducere coeperunt, quas regnabant donec respublica Romana eas in suam dicionem anno 218 a.C.n. redegit. Melita a Romanis orientalibus saeculo sexto p.C.n. victa est, qui vicissim ab Aghlabidis? post oppugnationem Medinae urbis anno 870 expulsi sunt. Terra perpaucos incolas nonnulla saecula fortasse sustinebat, donec ab Arabis saeculo undecimo frequentari inciperet. Insulae, a Normannis, qui regnum Siciliae? constituerant, anno 1091 victae, Christianizatio gradatim insequebatur. Insulae illo tempore a rectoribus continuis regebantur, inter quos erant Suabi?, Aragonici, et denique Hispani.

Sculptura spiralis ex uno templorum megalithicorom, nunc in Museo Nationali Archaeologiae exposita.
Unus ex Cippis Melcathri, binis cippis deo Melcathro[2] dicatis.
Monumentum Septimi Iunii (Sette Giugno), nationalis diei festi Melitensis.
Documentum suffragale Ernesti Laiviera in electionibus Melitensibus anni 1930, postea sublatis.
Milites et togati privati detritum a bombis effectum in "Strada Reale" Vallettae in capite die 1 Maii 1942 amovent.
Monumentum libertatis Melitensi, Florianae in oppido dicatum.
Antonius Mamo praeses et Dom Mintoff? primus minister rempublicam Melitensem constitutam die 13 Decembris 1974 pronuntiant.

Melita Ordini Hospitali anno 1530 concessa est, qui cliens Siciliae in incolas dominabatur. Imperium Ottomanicum anno 1565 insulas per Magnam Obsidionem Melitensem capere conatum est, sed incursio defecit. Ordo Hospitalis Melitam plus quam duo saecula continenter regebat, cum artes et architectura vigerent ac societas penitus proficeret. Prima res publica Francica insulas anno 1798 invasit, Napoleone duce, Ordinem Hospitalem expellens, et occupationem Francicam incipiens.

Post autem nonnullos rectionis Francicae menses, incolae rebellantes Francicos anno 1800 expulserunt, Britannis, Neapolitanis, Portugallicisque adiuvantibus. Melita postea protectoratus Britannicus facta est Colonia Coronae Melitae? anno 1813 de facto creata. Quod confirmatum est per Pacem Primam Lutetiae anno insequente confectam. Insulae portus et castra navalia magni momenti Britannis mox profuerunt, ad praesidium quidem Classis Mediterraneae. Qua pro causa insulae vehementer petita sunt a Potestatibus Axis per secundum bellum mundanum, unde Melita Crucem Georgii anno 1942 accepit, symbolum virtutis, qui hodie in vexillo armisque heraldicis Melitae videtur. Colonia coronae Melitae se gubernabat inter annos 19211933, 19471958, et 19621964.

Melita libertatem nationalem intra Consortionem Populorum anno 1964 nomine Civitate Melita adepta est, sed respublica anno 1974 facta est, quae civitas sui iuris ex 2004 socius Unionis Europaeae est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. First inhabitants arrived 700 years earlier than thought. . Times of Malta .
  2. Nomen Phoenice Melqart est. Nomen latinum apud Herennii Philonis fragmentum 2. "Τῷ δὲ Δημαροῦντι γίνεται Μελκάθρος, ὁ καὶ Ἡρακλῆς" "Huic autem Demarunti nascitur Melcathros qui et Hercules (dicitur)."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Attard, Joseph. 1988. Britain and Malta: The Story of an Era. Melitae: Publishers Enterprises Group. Google Books.
  • Bierman, John, et Colin Smith. 2002. The Battle of Alamein: Turning Point, World War II. Viking. ISBN 978-0-670-03040-8.
  • Blouet, Brian W. 2007. The Story of Malta. Allied Publications. ISBN 9789990930818. Google Books.
  • Boffa, Charles J. 1998. Boffa: The Saga of the French Occupation of Malta: 1798–1800. Progress Press Company. ISBN 99909-3-052-X. (OCLC 41049810.
  • Calvocoressi, Peter. 1981. Top Secret Ultra. Ballantine Espionage Intelligence Library, 10. Ballantine Books. ISBN 978-0-345-30069-0.
  • Cassar, Paul. 1964. Medical history of Malta. Londinii: Wellcome Historical Medical Library.
  • Cassar, Carmel. 2000. A Concise History of Malta. Msida: Mireva Publications. ISBN 1870579526. Google Books.
  • Elliott, Peter. 1980. The cross and the ensign: a naval history of Malta, 1798–1979. Annapoli Terrae Mariae: Naval Institute Press. ISBN 087021926X.
  • Freller, Thomas. 2010. Malta, the Order of St John. Malra's Living Heritage. Midsea Books. ISBN 978-99932-7-298-4.
  • Godechot, Jacques. 1970. Histoire de Malte Que sais-je. Lutetiae: Presse Universitaire de France.
  • Luke, Harry. 1949. Malta: An Account and an Appreciation. Londinii: Harrap. Google Books.
  • Mercieca, Simon. 2005. Les chevaliers de Saint-Jean à Malte. Florentiae: Casa Editrice Bonechi. Miller Distributors Limited. ISBN 88-476-1681-6.
  • Riley-Smith, Jonathan. 1999. Hospitallers: the history of the Order of St. John. Londinii et Rio Grande Ohii: Hambledon Press. ISBN 1852851961.
  • Stephenson, Charles. 2004. The Fortifications of Malta 1530–1945. Londinii: Osprey Publishing Ltd. ISBN 9781782007067. Google Books.
  • Titterton, G. A. 2002. The Royal Navy and the Mediterranean. 2 vol. Psychology Press. ISBN 978-0-7146-5179-8.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad historiam Melitae spectant.