Disputatio:Historia Franciae

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
Insigne Vicipaediae Historia Franciae fuit pagina mensis Iulii 2016.

An movenda?[fontem recensere]

"Historia Francogallica" non est error, sed "Historia Franciae" proponitur hac ratione: Verbo "Francogallica" apud Vicipaediam de lingua (in Francia et alibi adhibita) uti solemus, non de civitate; verbo "Francia" de civitate utimur ("Gallia" enim apud nos de provinciis antiquis tantum intellegitur); haec pagina de illa regione, quae hodie ad civitatem Franciae pertinet, disserit, neque de regione olim Gallia appellata, neque de regione ubi Francogallice loquuntur. Andrew Dalby (disputatio) 13:02, 28 Maii 2020 (UTC)[reply]

Recte mones! Quamvis in hac pagina exaranda olim nomine "Francogallica" uti ratus sim ea ratione, ne forte cum historia gentis Germanicae Francorum confundatur, tamen causis a te oblatis tibi assentior paginamque movendam esse censeo! Autokrator (disputatio)