Roman numeral 10000 CC DD.svg

Napoleo III (imperator Franciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Napoleo (discretiva)

Wikidata-logo.svg Napoleo III (imperator Franciae)
Res apud Vicidata repertae:
Napoleo III (imperator Franciae): imago
Napoleo III (imperator Franciae): subscriptio
Nativitas: 20 Aprilis 1808; Lutetia
Obitus: 9 Ianuarii 1873; Chislehurst
Patria: Francia
Nomen nativum: Charles Louis Napoléon Bonaparte

Officium

Officium: President of the French Republic, Imperatores Franciae, member of the French National Assembly, head of government of France
Munus: Politicus

Consociatio

Familia

Genitores: Ludovicus I; Hortensia de Beauharnais
Coniunx: Eugénie de Montijo
Proles: Napoleo Eugenius Ludovicus Bonaparte, Eugène Bure, Alexandre Bure
Familia: Bonaparte

Memoria

Laurae: Grand Cross of the Legion of Honour, Knight of the Order of the Golden Fleece, Knight of the Order of St. Alexander Nevsky, Order of Saint Anna, 1st class, Order of the White Eagle, Order of St. Alexander Nevsky, Order of St. Andrew, Grand Master of the Legion of Honour
Sepultura: Imperial Crypt (Farnborough)
Napoleo III
Napoleo III mortuus (pictura anno 1873).

Napoleo III aut Carolus Ludovicus Napoleo Bonaparte (natus Lutetiae die 20 Aprilis 1808; obiit Chislehurst in vico apud Londinium 9 Ianuarii 1873) fuit praeses et postea Imperator Francorum.

Familia[recensere | fontem recensere]

Napoleo III erat filius Ludovici Napoleonis Bonaparte, regis Hollandiae, et reginae Hortensiae de Beauharnais. Fuit nepos Napoleonis I imperatoris Francorum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1831 in Italia una cum fratre suo maiore Napoleone Ludovico, qui apud Forum Livii obiit, pro Italicorum libertate pugnavit. Annis 1836 et 1840 frustra Imperium Franciae restituere conatus est: Anno 1836 apud Argentoratum a militibus captus et Lutetiam latus est. Franciam relinquere coactus in Civitates Foederatas venit. Anno 1840, iterum, nunc Gesoriaci, captus est et a Ludovico-Philippo rege Francorum ad carcerem perpetuum damnatus est. Sed anno 1846 effugere et in Britanniam pervenire potuit.

Postquam Ludovicus-Philippus seditione mensis Februarii 1848 expulsus est, Napoleo in patriam revertebatur, legatus ad parlamentum et postea, die 20 Decembris eiusdem anni praeses reipublicae a populo creatus est. Die 2 Decembris 1851 rerum Franciae potitus est et novam constitutionem, qua per decem annos praeses rei publicae fuisset, plebiscito decernere iussit. Die 2 Decembris 1852, plebiscito secundo habito, imperator factus est nomine in Napoleonem III mutato.

Anno 1870 Napoleo Regno Borussiae bellum intulit, sed mox devictus die 4 Septembris 1870 a Germanis post cladem apud Sedan deprehensus abdicare debuit. Captivitate Germanicorum liberatus ad mortem in exilio in Britannia vixit.

Posteriores[recensere | fontem recensere]

Anno 1853 Eugeniam de Montijo feminam nobilem Hispaniae in matrimonium duxit. Eis solus filius erat, qui imperii heres factus est:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Principes Franciae 1799–1946
Arms of France (UN variant).svg
Napoleo Bonaparte primus consul 1799, imperator 1804 • Ludovicus XVIII rex 1814 • Carolus X 1824 • Ludovicus Philippus 1830 • Ludovicus Napoleo Bonaparte praeses 1848, imperator 1851 • Adolphus Thiers praeses 1871 • Patricius de Mac-Mahon 1873 • Iulius Grévy 1879 • Maria Franciscus Sadi Carnot 1887 • Ioannes Casimir-Perier 1894 • Felix Faure 1895 • Aemilius Loubet 1899 • Armandus Fallières 1906 • Raimundus Poincaré 1913 • Paulus Deschanel 1920 • Alexander Millerand 1920 • Gasto Doumergue 1924 • Paulus Doumer 1931 • Albertus Lebrun 1932 • Philippus Pétain princeps civitatis Francicae 1940–1944 • Carolus de Gaulle praeses Franciae liberae 1940, praeses regiminis provisorii 1944 • Felix Gouin 1946 • Georgius Bidault 1946