Latinitas nondum censa

Pugna Catalaunica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam paginam fere homonymam: Clades Catalaunica


Pugna Catalaunica
Annus: 451
Locus: Trecae
Fortuna: Victoria imperii Romani occidentalis
Exercitus
Imperium Romanum Occidentale
Visigothi
Hunni]
Ostrogothi
Duces
Flavius Aëtius
Theodoricus I (obiit)
Thurismundus
Attila
Valamir
Copiae
ca. 40.000 ca. 45.000

Pugna Catalaunica[1] vel proelium in campis Catalaunicis gestum[2][3] fuit pugna Iunio 451 quo Romani et Visigothi Hunnos et Burgundiones superaverunt. Hoc proelium fuit ultimum magnum proelium a Romanis pugnatum.

Imago saeculi XIV.

Attila cum Hunnis Rhenum transgressus Gallias populavit. Tunc Valentinianus III Flavio Aetio iussit Hunnos superare. Aetius foedere cum Visigothis icto id effecit, ut Visigothi, Theodorico I duce, cum Romanis pugnarent. Altera ex parte Attila magnum numerum (Burgundionum, Ostrogothorum, Gepidorum) ad pugnam eduxit. Copiae Attilae superatae sunt, Theodoricus autem Visigothorum dux in pugna cecidit.

Testimonium[recensere | fontem recensere]

Gregorius Turonensis historiam sic tradit:

Attela vero [C]hunorum rex a Mittense urbe egrediens, cum multas Galliarum civitates oppraemeret, Aurilianis adgreditur eamque maximo arietum inpulsu nititur expugnare. [...] Aetius et Theudor Gothorum rex ac Thorismodus, filius eius, cum exercitibus suis ad civitatem adcurrunt adversumque hostem eieciunt repelluntque. [...] Igitur Aetius cum Gothis Francisque coniunctus adversus Attilanem confligit. At ille ad internitionem vastari suum cernens exercitum, fuga delabitur. Theodor vero Gothorum rex huic certamine subcubuit. Nam nullus ambigat, Chunorum exercitum obtentu memorati antestites fuisse fugatum. Verum Aetius patritius cum Thorismodo victuriam obtinuit hostesque delivit. [...] Attila vero cum paucis reversus est, nec multo post Aquileia a Chunis capta, incensa atque deruta, Italia pervagata atque subversa est. Thorismodus cui supra meminimus, Alanos bello edomuit, ipsi deinceps post multas lites et bella a fratribus oppraessus ac iugulatus interiit.
– Gregorii Turonesis, Decem Libri Historiarum, II.7
Imperium Romanum et Imperium Hunnicum anno 450.

Locus proelii[recensere | fontem recensere]

Cum diu putaretur Durocatalaunum locus proelii fuisse, hodie tamen quo loco ambo exercitus in se inciderint ambigitur. Quod autem traditur Attilam Aureliano capto ad orientem se recepisse, hinc coniectum est inter hoc oppidum atque Trecas pugnam illam fuisse.

Proelii locum ad septentrionem amnis quoddam definivit (verisimiliter Matrona flumen) colle quidem acclivi iuxta sito, adque meridiem silvae admodum densae.

Agmina[recensere | fontem recensere]

His itineribus Hunni iter in Galliam anno 451 fecerunt
Sic pugna evolvuta est



Nexus interni

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Rerum italicarum scriptores ab anno æræ christianæ quingentesimo ..., Band 16 Von Lodovico Antonio Muratori,Filippo Argelati
  2. Isidori Hispalensis Historia de regibus Gothorum, Vandalorum et Suevorum, 25
  3. Iordanis De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum, 38