Roman numeral 10000 CC DD.svg

Maria Antonia Austriaca (regina Franciae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Maria Antonia ab Elisabetha Vigée-Lebrun anno 1778 picta
Maria Antonia cum filiis ab Elisabetha Vigée-Lebrun picta

Maria Antonia Iosepha Ioanna Habsburgum - Lotharingia[1] aut simpliciter Maria Antonia (Francogallice Marie Antoinette) nata Vindobonae die 2 Novembris 1755 - inter revolutionem post processum necata est Lutetiae die 16 Octobris 1793) fuit regina Franciae et Navarrae (17741789) postea regina Francogallorum (1789 – 1792). Frater eius imperator Leopoldus II anno 1791 praesto erat ad ordinem antiquum in Francia restituendum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Maria Antonia erat filia imperatorum Francisci I et Mariae Theresiae. Die 16 Maii 1770 Maria Antonia Ludovico XVI regi Franciae nupsit; qui ex ea quattuor liberi genuit:

Reginae politicarum rerum imperitae vita levis, cui Versaliarum caeremoniae odio erant, semper calumnias multas provocavit. Inter eas notissima est historiuncula de monili quodam pretiosissimo, quae famas malas crescere fecit. Reapse regina factioni aulicorum reformationibus adversorum atque trossulorum fovebat dimissionem Annae Roberti Iacobi Turgot et Christiani Gulielmi de Lamoignon de Malesherbes machinans. Parlamento anno 1789 convocato regina haud iniuria imperii democratici et constitutionalis inimica summa declarata est. Regem incertum contra republicanos excitabat comite de Mirabeau auxiliante, ut monarchia salvaretur. Momento decisivo consensus semper ob Mariae Antoniae diffidentiam in constitutiones amicos ad irritum ducti sunt. Cum die 10 Augusti Palatium Laterariarum expugnatum esset, regina tranquilla et insolentiis multis intacta rebelliones observabat et obdurata perferebat. Una cum uxore fugit in diaetas Conventus nationalis unde captivi in Templum abducti sunt. Mense Decembri a rege separata est, quem ultima vice pridie decollationis (die 20 Ianuarii 1793) vidit. Die 3 Iulii ei abreptus est etiam filius Ludovicus XVII antequam Kalendis Augustis ipsa in carcerem Conciergerie veniret. Ante tribunal ducta est die 14 Octobris ubi crimen laesae maiestatis et belli interni impulsus accusata est. Insuper eam esse mulierem levissimam atque minime moralem iudices improbi et nullo argumento sincero fulti statuerunt.

Attamen Austriaca superba numquam dignitatem regiam deposuit neque vecors facta est et die 16 Octobris ad horam mediam ad patibulum duct est vulgo mobili gaudente. Cadaver apud Ecclesiam Sanctae Magdalenae in fossam iactum est, ubi iam uxoris corpus, antequam anno 1815 sollemniter in Fanum Sancti Dionysii Parisiense transferretur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Evelyne Lever, Marie Antoinette. The last Queen of France, Londinii, 2001, pag. 1

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Evelyne Lever: Marie Antoinette. Die Biographie. Patmos, 2004, ISBN 3-491-96126-2
  • Antonia Fraser: Marie Antoinette. DVA, Monaci 2006, ISBN 3-421-04267-5
  • Vincent Cronin: Ludwig XVI. und Marie-Antoinette. Eine Biographie. List, Berolini 2005, ISBN 3-548-60591-5
  • Silvia Dethlefs: Marie Antoinette, Erzherzogin von Österreich. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 16, Duncker & Humblot, Berlin 1990, S. 183–185 (Digitalisat).
  • Joan Haslip: Marie Antoinette. Ein tragisches Leben in stürmischen Zeiten. Piper, Monaci 2005, ISBN 3-492-24573-0
  • Franz Herre: Marie Antoinette. Vom Königsthron zum Schafott. Hohenheim, Stuttgardiae 2004, ISBN 3-89850-118-3
  • Évelyne Lever: Marie Antoinette. Das geheime Tagebuch. Amalthea, Vindobonae 2004, ISBN 3-85002-517-9
  • Dorothy Moulton-Mayer: Menuett und Marseillaise. Das Leben der Marie-Antoinette, Erzherzogin von Österreich und Königin von Frankreich. von Schröder, Hamburgi 1969
  • Eva Gesine Baur: Die österreichische Hure. 13 Unterhaltungen über Königin Marie-Antoinette und die Pornographie. dtv, München 2005, ISBN 3-423-24454-2
  • Antal Szerb: Das Halsband der Königin. Deutscher Taschenbuchverlag, Monaci 2005, ISBN 3-423-13365-1
  • Barbara Vinken: Die zwei Körper der Königin Marie-Antoinette. In: Gerhard Johann Lischka (ed.): Mode – Kult. Wienand, Coloniae Agrippinae 2002
  • Barbara Vinken: Marie-Antoinette: Kultkörper, verworfen und heilig. In: Semiotik. 27/3, 2005, p. 269–283
  • Friedrich Weissensteiner: Die Töchter Maria Theresias. Kremayer & Scheriau, Vindobonae 1991
  • Robert Widl: Marie Antoinette und die französische Revolution. Stieglitz, Mühlacker 2001, ISBN 3-7987-0358-2

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Antoniam spectant.