Karthago
Karthago sive Carthago (ex verbo Punico קרת חדשת Qart Hadast 'Urbs Nova') fuit urbs Poenorum in Africa.
Ad litus Maris Mediterranei cum portu magno sita est. Secundum narrationes Romanas Karthago colonia condita est a Didone, prima urbis regina; Aeneas cum Didone etiam Karthagine moratus est, priusquam in Italiam veniret. Karthagine quotannis annui bini reges creabantur.
Bella Punica tria Romani contra Karthaginenses gesserunt.
- Annis 264–241 a.C.n.: Primum Bellum Punicum, Messanae causa indictum.
- Annis 218–201 a.C.n.: Secundum Bellum Punicum, Sagunti causa indictum.
- Annis 149–146 a.C.n.: Tertium Bellum Punicum, pecuniae et Catonis causa: nam Marcus Porcius Cato iterum atque iterum in senatu sententiam exclamabat: "Ceterum censeo Karthaginem esse delendam."
Karthaginienses praeclari:
- Hamilcar Barca
- Hannibal Barca
- Hanno, nauta qui circa Africam navigavit
- Hasdrubal Barca
- Mago Barca
- Publius Terentius Afer, auctor commediarum
- Quodvultdeus Karthaginiensis, Pater Ecclesiae saeculi 5
Anno 439 rege Geiserico Vandali Karthaginem expugnaverunt. Ab eodem anno usque ad annum 533 Karthago fuit caput Regni Vandalorum. Die 13 Septembris autem anni 533 Flavius Belisarius Vandalos ad decimum lapidem ab urbe Carthagine positum vicit et postridie urbem occupavit. Exinde Carthago iterum pars imperii Romani fuit.
Anno 698 Arabes Carthaginem expugnaverunt.
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Karthaginem spectant (1, 2). |