Jump to content

Normannia

E Vicipaedia
Wikidata Normannia
Res apud Vicidata repertae:
Normannia: insigne
Normannia: insigne
Normannia: vexillum
Normannia: vexillum
Provincia Franciae –1790, regio antiqua
Civitas: Francia, Caesarea Insula, Sarnia insula
Locus: 49°7′20″N 0°26′12″W
Situs interretialis

Fines

Territoria finitima: province of Brittany

Forma

Tabula aut despectus

Normannia: situs
Normannia: situs
Normanniae tabula
Vide etiam paginam discretivam: Normannia (discretiva).

Normannia[1][2] fuit gubernatio Franciae sive vulgo provincia appellata, ab anno 1956 usque ad annum 2016 inter binas regiones administrativas divisa, quae sunt Normannia Superior et Inferior. Incolae Normanni appellantur.

Normannia, olim Neustriae pars, a Normannis occupata est (de quo historia Dudonis Sancti Quintini et carmen Stephani Rothomagensis narrant); ab anno 911 usque ad annum 1204 ut ducatus atque regis Franciae feudum fuit qui plus minusve congruebat cum regionibus illis quae postea altera, ut ducatus in domaniis regis? Franciae, provincia Normanniae, altera, ut ducatus in domaniis regis Angliae, baiuliae factae sunt. Baiuliae istae sunt Insulae Normannorum quae solum ab 1204 reliquerunt e Normannia ducatu confiscato usque ad id tempus in manibus regis Angliae, illic tantum ut dux permansus atque ab 1259 ut dominus superanus. Anno 911 dux Normanniae potitus est inferiore Sequanae valle, postea Cenomano Baiocisque anno 924, denique anno 933 Cossediano agro Abrincarumque agro insulisque quae in Manica sunt. Hodierno die praeter insulas Francogallice "Chausey" appellatas, insulae Normannorum baiuliae duae sunt Caesareae (Jersey) ac Lisiae (Guernesey) notae.

Die 6 Iunii anni 1944, legiones Americanae, Britannicae, Canadienses exercitus in litore Normannico exposuerunt, et paucis mensibus Franciam a dicione Germaniae nazistae liberaverunt.

  1. "convocatis totius Normanniae proceribus": E. Van Houts, ed., The Gesta Normannorum Ducum (Oxonii, 1992) vol. 1 p. 72; "intra Normannicos limites", ibidem p. 68.
  2. "Normannia, Normandia, d. Normandie, Lschf., Frankreich": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Provinciae militares Franciae usque in annum 1789

Alnensis(fr) Alsatia Andecavensis Artesia Arvernia Aurelianensis Navarra et Beneharnum Bituricensis Bononiensis Borboniensis Britannia Minor Burgundia Campania et Bria Cenomanensis et Perticensis Corsica Delphinatus Flandria Hannonia Camaracensis Fuxiensis Donnezan Andorra Guienna et Vasconia Insula Franciae Lemovicensis Liber Comitatus Linguadocia Lotharingia et Barrensis Lugdunensis Marchia Nivernensis Normannia Parisiensis Picardia Pictaviensis Portus Gratiae Provincia Ruscino Salmuriensis Santonensis et Inculismensis(fr) Sedanensis Tres Episcopatus Turonensis
Alsace Anjou Artois Aunis Auvergne Berry Boulonnais Bourbonnais Bourgogne Bretagne Champagne et Brie Corse Dauphiné Flandres Hainaut et Cambrésis Foix Donnezan et Andorre Franche-Comté Guienne et Gascogne Le Havre Île de France Languedoc Haut et Bas Limousin Lorraine et Barrois Lyonnais Maine et Perche Haute et Basse Marche Navarre et Béarn Nivernais Normandie Orléanais Prévoté et Vicomté de Paris Picardie et Pays reconquis Haut et Bas Poitou Provence Roussillon Saintonge et Angoumois Saumurois Principauté de Sedan Touraine Trois Évêchés

Capsae cognatae: Regiones Franciae