Jump to content

Bellum Germano-Francicum

E Vicipaedia
Bellum Germano-Francicum
Proelium Mars-La-Tour die 18 Augusti 1870
Proelium Mars-La-Tour die 18 Augusti 1870
Annus: 19 Iulii 1870 - 10 Maii 1871
Locus: Francia et Rhenania
Fortuna: Victoria Borussiae atque
eius foederatorum de Francia
Casus belli: Napoleo III imperator Francorum
potentiam Borussiae diminuere
et gloriam belli sibi parare
in animo habuit.
Territoriae mutatae: Alsatia et pars Lotharingiae
territoria novi Imperii Germanici
factae sunt.
Exercitus
Foederatio Germanica Septemtrionalis Foederatio Germanica
Septemtrionalis

Regnum Bavariae Regnum Bavariae
Regnum Virtembergiae Regnum Virtembergiae
Magnus Ducatus Badeniae Badenia

Imperium Francicum Francia
Duces
Napoleo III (Francia) Gulielmus I (Borussia)
Copiae
300 000 (initio belli) 400 000 (initio belli)
Mortui sauciique
134 000 280 000
Sedan traditur - gryllus Honorati Daumier

Bellum Germano-Francicum anno 1870/71 inter Franciam ex altera et Foederationem Germanicam Septemtrionalem, Regnum Bavariae, Regnum Virtembergiae atque Magnum Ducatum Badeniae ex altera parte factum est. Quo bello Secundum Imperium Francicum abolita et Res Publica restituta est atque unitas Germaniae adepta est.

Monumentum pro militibus Flensburgi erectum cum aquila versus Franciam spectans

Causa belli nonnumquam habetur invidia Franciae ante Borussiae prosperitatem. Napoleoni III belli die 19.7.1870 indicendi occasio fuit Leopoldi Hohenzollern candidatura in thronum Hispanicum.

Exercituum Germanicorum universitas, quibus ob foedera inerant etiam legiones terrarum Germanicarum meridianarum, mense Iulio exeunte in acie inter Augustam Treverorum, Moguntiacum et Rastatt sic stabat: exercitus I generalis Caroli Frederici de Steinmetz in ala dextera, exercitus II principis Frederici Caroli Borussici in centro, exercitus III principis heredis Frederici in ala laeva.

Milites Francici se exercentes

Mense Augusto ineunte exercitus citati rege Borussico ducente hostem aggressi sunt. Exercitus III die 4 Augusti divisionem exercitus Patricii de Mac-Mahon haud procul a Vissemburgo superavit et die 6 Augusti omnes vivit apud Wœrth. Cum eodem die generalis Steinmetz expugnatis montibus Spicheren generalem Frossard perdidisset, omnes milites Francogallici sese post Mosellam retraxerunt. Cum exercitus III Germanicus quasi completus impetum maturavisset, praefectus militum Franciscus Achilles Bazaine cladibus apud Coincy-Colombey (14.8.), Mars-la-Tour (16.8.) et maxime apud Gravelotte (18.8.) usque arcem Mettis reiectus set. Itaque unio cum exercitu Mac-Mahon ad irritum ducta est. Exercitus I Germanicus et exercitus II multitudo Divoduri Mediomatricorum remanserunt; milites alii formaverunt novum Exercitum IV (Mosanum) principe Alberto Saxonico duce. Illi cum exercitu III reducto contra Mac-Mahon contenderunt, ne Mettis liberaretur. Mac-Mahon die 30.8. et Kalendis Septembribus apud Sedan victus die 2.9. se dedere coactus est; tunc vel Napoleo imperator ipse captivus factus est. Parisiensibus politicis porro ad bellum paratis Germani Lutetiam petiverunt, quae die 19 Septembris circumventa est.

Chartula cursualis e castris Dugny mense Octobri 1870 Berolinum dominulae Sophiae Fischer missa

Liberationibus ad irritum redactis et proelio die 31.8. apud Noisseville generalis Bazaine die 27.10. se tradere debuerunt. Statim copiae Germanicae ante Divodum Mediomatricorum contra Gambetta ad fluvium Ligrum missae sunt. Gambettani apud Aurelianum die 4.12., unde Bavari post diem 9.11. (proelia apud Coulmiers) redierant, et Cenomani die 12.1.1871 arma deposuerunt. Generalis Manteuffel legiones Francicas novas septentrionales superavit die 27.11. Ambiani et generalis de Göben die 19.1. apud Sanctum Quintinum in Viromandia. Generalis Augustus de Werder Belfortii imperatorem Carolum Dionysium Bourbaki proeliis ad fluvium Lisaine commissis coegit, ut cum militibus restantibus Kalendis Februariis in Helvetiam confugeret.

Die 27.12. Lutetia eiusque arces pyrobolis petita est; tentamina liberationis (30.11. et 2.12. apud Champigny; 19.1. apud Montem Valerianum) incassum fuerunt.

Victualibus deficientibus homines politici Francici die 28.1.1871 treugam petere debuerunt castellis desertis. Militum milia quadringenta in custodiam missi sunt, inter quos militum praefectorum milia duodecim. Armigerorum milia octoginta in Helvetia capti sunt. Kalendis Martiis parlamentum Burdigalae convocatum praeliminaria pacis (die 26.2. Versaliis stipulata) accepit. Postea cessio Alsatiae et Lotharingiae cum Argentorato et Divoduro Mediomatricorum (Belfortio salvo) promissa est necnon solutio sumptuum bellicorum Germanicorum. Copiae Germanicae, quae Kalendis Martiis Lutetiam invaserant, iam duos dies post abire potuerunt. Pax definitiva autem subsignata est die 10.5. Francofurti ad Moenum. Victimarum numerus a latere Germanico 49.380, a latere Francico 138.900 erat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Alan John Percival Taylor: Bismarck: The Man and the Statesman, Hamish Hamilton, 1988, ISBN 0-241-11565-5.
  • Alberto Santoni: Da Lissa alle Falkland, Mediolani, Mursia, 1987, ISBN non esistente.
  • Arand, Tobias (2018): 1870/71 die Geschichte des Deutsch-Französischen Krieges erzählt in Einzelschicksalen. Hamburgi: Osburg Verlag GmbH. ISBN 978-3-95510167-1.
  • Audoin-Rouzeau, Stéphane (1989): 1870: la France dans la guerre. Lutetiae: Armand Colin. ISBN 978-2-20037-165-4.
  • Bucholz, Arden (2001): Moltke and the German wars, 1864–1871. Basingstoke: Palgrave. ISBN 978-0-333-68758-1.
  • Helmert, Heinz; Usczeck, Hansjürgen (1967): Preussischdeutsche Kriege von 1864 bis 1871. Militärischer Verlauf. Kleine Militärgeschichte, Berolini: Deutscher Militärverlag. OCLC 4322242.
  • Ludovico Testa: Bismarck e la Grande Germania, Florentiae, Giunti Editore, 2004, ISBN 88-09-03463-5.
  • Micheal Clodfelter: Warfare and armed conflicts: a statistical reference to casualty and other figures, 1500-2000, editio altera, Jefferson, 2002, ISBN 0-7864-1204-6.
  • Milza, Pierre (2004): Napoleon III. Lutetiae: Editions Perrin. ISBN 978-2-262-02607-3.
  • Milza, Pierre (2009): L'Année terrible. 2: La commune mars – juin 1871. Lutetiae: Perrin. ISBN 978-2-262-03073-5.
  • Showalter, Dennis E. (2015): The wars of German unification. Modern Wars Editio altera. Londinii: Bloomsbury Academic. ISBN 978-1-78093-808-0.
  • Sumner, Charles (1870): The Duel Between France and Germany. Boston: Wright and Potter. OCLC 1042896456.
  • Tommaso Detti, Giovanni Gozzini: Storia Contemporanea - L'Ottocento, Mediolani, Bruno Mondadori, 2000, ISBN 88-424-9346-5.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Germano-Francicum spectant.