Bellum de successione Hispanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bellum de successione Hispanica fuit bellum Europaeum inter annos 1700 et 1714.

Causa belli fuit mors Caroli II, regis Hispaniae, sine prole in linea agnaticia. De eius successione Philippus, dux Andegavensis et Ludovici XIV nepos, pro quo Francia, Bavaria et maior Hispaniae pars propugnaverunt, cum archiduce Carolo, Leopoldi I imperatoris filio, contendit , pro quo Imperium, Britanniarum Regnum, Nederlandia, Lusitania, Sabaudia parsque Hispaniae quae Coronae Aragonensi erat propugnaverunt.

Instrumentum pacis Traiecti ad Rhenum die 11 Aprilis 1713, per quod Philippus rex Philippus V notus est, belli finem attulit. Anno insequenti, Italica pars Monarchiae Hispanicae (i.e. regna Sardiniae et Neapolis) imperatori Carolo VI per instrumentum pacis Rastatti tributa est

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Homines[recensere | fontem recensere]

Proelia[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!