Ioannes Calvinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Calvinus
Jean Calvin
Ioannes Calvinus
Natus 10 Iulii 1509
Noviomi
Obiit 27 Maii 1564
Genavae

Iohannes Calvinus (Francogallice: Jean Calvin) fuit reformator protestans. Natus est Noviomi, die 10 Iulii, anno 1509. Invitus Lutetiam reliquit et, anno 1541, domicilium collocavit Genavae, ubi suam constituit societatem religiosam. Anno 1536 scripsit librum, cui inscriptio est Institutio Religionis Christianae, ubi supremum profitetur dominatum Dei erga salutem hominis vi praedestinationis. Mortuus est Genavae, in Helvetia, die 27 Maii, anno 1564.

Urbis Genavae, quae etiam in praesentia saepe dicitur Urbs Calvini, non modo clarissimus civis fuit, verum etiam dux et dictator ab anno 1541 usque dum moreretur. Iohannes Calvinus talem politicam et religiosam de adversariis suis (aliquando etiam nece eorum) reportavit victoriam, ut urbs Genava a quibusdam diceretur Roma Protestantium.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Calvinus Noviomi die 10 Iulii anno 1509, filius Ioannae et Gerardi, causidici episcopi Noviomi. Ille iuvenis matre orbatus est, nam anno 1516 mater gravis morbi periit.

Post studia apud collegia "de la Marche" et "de Montaigu" Lutetiae, Calvinus iussu patris antea semper in Lutetia postea Aureliani et Bituricis studia iurisprudentiae fecit.

Anno 1532 forsitan 1533 Calvinus, qui ab initio fuit humanista, et numquam presbyter ordinatus est, ad emendationem religionis Christianae convertit.

Post orationem Nicolai Copi, quae etiam a Calvino parata fuit, in ecclesia franciscanae Lutetiae pro exordio universitatis anni, quacum emendatores ecclesiae defendetur, Calvinus a Lutetia fugire debuit. Mense Ianuario anno 1535, propter persecutiones reformatorum, fugit a Francia ipsa, et ivit in helveticam urbem Basiliam, cuius incolae reformationem ecclesiae acceperant, ubi quoque vivebat praeclarus theologus ac vir doctus Desiderius Erasmus Roterodamus.

Post editionem Institutionem Christianae Religionis Calvinus emisit ex Basilia et mense Martio 1536 Ferrariae, ubi ducissa Renata Franciae eo hospitium praebuit, et postea breviter in Lutetia est. Iulii 1536 inter viam Argentorati, a Gulielmo Farel persuaso, in Genava mansit.

In emendatione ecclesiae Calvinus ac Farel exemplum maximae severitatis ediderunt et discordaverunt cum parte incolarum Genavae. Post annos duo ex hoc oppido itaque fugere debuerunt.

Farel in Genavam numquam rediit, nam vixit semper Novicastri ubi die 13 Septembris anno domini 1565 obiit. E contrario Calvinus post tres annos, inter quos Argentorati vixerat ibique eclesiam emendatam incolarum Francicae originis curaverat, mense Septembre 1541 iterum in Genavam convocatus fuit et in hac urbe semper usque ad mortem vixit. Huius civitatis, quae etiam hodie in eius memoria saepe Urbs Calvini appellatur, Calvinus fuit non tantum reformator, sed etiam ab anno 1541 usque ad mortem dux.

Iussu Calvini necatus est Genavae die 27 Octobris 1553 theologus, medicus, et humanista Michael Servetus propter thesim eius contra Trinitatem. Hoc crudeli iudicio Sebastianus Castellio Calvinum acri subtilique ingenio percensuit. Has res gestas Stephanus Zweig in opere Castellio gegen Calvin enarravit

Post mortem Calvini in eius locum Theodorus Beza successit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Magnum Calvini opus est Institutio Christianae Religionis, quod Francofurti ad Moenum Latine anno 1536, Francice 1541, Genavae editum est. Inter sua opera sunt:

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]