Roman numeral 10000 CC DD.svg

Historia Serbiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Historia Serbiae de historico Serbiae civitatumque antecessorum progressu tractat, a prima aetate ferrea ad praesens, historia gentis Serbicae et regionum quas regebant non exceptis. Ambitus rectionis habitationisque Serbicae multum variavit, qua pro causa notio historiae Serbiae similiter variat.

Slavi se inter Balcanias saeculis sexto septimoque collocabant, ex qua ratione Primus Principatus Serbicus ortus est, domu Vlastimirović? regnante; qui deinde Grandis Principatus Serbicus ante saeculum undecimum factus est, annoque 1217 ambo regnum et ecclesia nationalis (Ecclesia Orthodoxa Serbiae) constitutae sunt, domu Nemanjići? regnante. Anno 1345 Imperium Serbicum constitutum est, quod in magna Balcaniarum parte dominabatur. Anno 1540, Imperium Ottomanicum Serbiam in suam dicionem redegit.

Propinqui Imperii Serbici fines.
Laeva, figura culturae Lepenski Vir, 7000 a.C.n.; dextra, figura culturae Vinča, 4000–4500 a.C.n..

Terrae Serbicae ante medium saeculum sextum decimum evanuerant, a simulatibus domesticis vastatae, et ab Imperio Ottomanico superatae. Rebellio contra rectionem Ottomanicam anno 1817 Principatum Serbiae produxit, qui libertatem nationalem anno 1867 de facto adeptus est, a Potestatibus Magnis in Congressu Berolinensi anno 1878 agnitam. Serbia, in bellis Balcanicis annis 1912 et 1913 victor, Vardar Macedoniam?, Kosoviam, et Raška regionem? (Veterem Serbiam) recuperavit. Anno 1918 exeunte, Voivodina regio secessionem ex Austria-Hungaria nuntiavit, ut se cum Civitate Slovenorum, Croatorum, et Serborum coniungeret; regnum Serbicum se cum confoederatione die 1 Decembris 1918 coniunxit, et regnum Regnum Serborum, Croatorum, et Clovenorum appellari coepit.

Serbia suos fines hodiernos adepta est bello mundano secundo confecto, cum facta esset unitas foederalis intra Rem Publicam Socialisticam Foederativam Iugoslaviae (mense Novembri 1945 pronuntiatam). Serbia post dissolutionem Iugoslaviae in serie bellorum annis 1990 civitas sui iuris iterum die 5 Iunii 2006 facta est, post referendum anno 2006 habitum et dissolutionem coniunctionis cum Monte Negro.

Inter locos archaeologicos in Serbia sunt Aria Babi, Hajdučka Vodenica, Lepenski Vir, Velesnica, Vlasac.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes primarii
Fontes secundarii
Historiographia
  • Nielsen, Christian Axboe. "Serbian Historiography after 1991." Contemporary European History 29.1 (2020): 90-103. online

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad historiam Serbiae spectant.