Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Commune Parisiorum anni 1871

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Saeptum militare
Sepulcrum Petri La Chaise

Commune Lutetiae (Francogallice Commune de Paris) civitas? fuit quae 18 Martii anno 1871 incepit et 28 Maii anno 1871 finita est. Curia Lutetiae contra regnum Franciae placita socialistica sequens urbem ordinabat. Et tunc et nunc Communitas Lutetiae exemplum putatur democratiae quia opificum consiliis temperatur et ius laboratorum, ius educationis, interdictio laboris impuberum prostitutionisque ac suffragium universale mulierum postulantur.

Francia Sedani devicta et bellum inter Germaniam et Franciam gestum indutiis Versaliarum finitum erat. Deinde mense Septembri anno 1871 res publica tertia in Francia proclamata est cui administer primarius Adolphus Thiers praeerat. Thiers a bello vacuus cupidinem novarum rerum in paterna terra debellare studuit. Postquam Germania captivos Francogallicos ante tempus demisit ut exercitum Adolphi Thiers numero augerent, communitarii (Francogallice Communards) post proelia crudelia debellati sunt. Postrema proelia fuerunt in catacumbis et ad sepulcrum Petri La Chaise.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gay L. Gullickson, Unruly Women of Paris: images of the Commune. Ithacae: Cornell University Press, 1996. ISBN 0-8014-3228-6

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Commune Parisiorum spectant (1, 2).