Roman numeral 10000 CC DD.svg

Caeruleus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

caeruleus

Caeruleus (-a, -um) est coloris nomen, de caelo derivatum.

In Latinitate classica[recensere | fontem recensere]

Mare et caelum coloris caerulei

In lingua Latina classica de caelo, cum sit sudum, et de mari saepe dicitur, necnon de oculorum colore. Cicero Minervam caesios, Neptunum caeruleos oculos habere dicit[1]. Interdum colorem ad callainum et viridem propinquum significat (e.g., prata Ennius caerulea nominat[2]), interdum colorem atriorem et tenebricosum (de nubibus[3], de nocte[4], de Charonis nave[5]).

In heraldica[recensere | fontem recensere]

In heraldicā azureus, azzurrus, blavus aut cyaneus etiam nuncupari potest.[6]

In Latinitate biologica[recensere | fontem recensere]

Alia[recensere | fontem recensere]

Sebastianus Caeruleus pseudonymum erat auctoris neolatini Iosephi Eberle Suebi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De natura deorum, I 83.
  2. Annales, 509.
  3. Ciceronis Aratea, 448.
  4. Statii Silvae I 6, 85.
  5. Verg. Aen. VI 410.
  6. Michael Pastoureau, Blasonner en latin (XIIe-XVIe siècle), in: Les historiens et le Latin médiéval, 2001, pp. 293-305. (Francice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Aliud inceptum vicipaediae[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide caeruleus in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad caeruleum colorem spectant.
Colores Latini: series paginarum brevium