Belgium Hispanicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Nederlandia Hispanica)
Jump to navigation Jump to search
Vexillum Nederlandiae Hispanicae.
Charta territoriorum sub potestate Philippi II Hispanorum (1556-1598).
Charta territoriorum Belgii Hispanici anno 1700 (colore caesia, cum Belgica foederata colore flava picta).

Belgium Hispanicum[1][2] seu Regium[3] est nomen datum provinciis 17 (quae nunc sunt partes Belgiae, Luxemburgi et Nederlandiae) quae fuerunt sub potestate Hispanorum inter annos 1522 et 1714.

Ab anno 1581, provinciae rebelles Hollandienses septentrionales Rem Publicam Septem Provinciarum sive Belgicam Foederatam condiderunt. Provinciae meridionales Hispaniae remanserunt. Hac territoria meridionalia sunt nunc partes Belgicae (sine Principatu Leodiensi) et Luxemburgi et Septentrionalis praefecturae Franciae. Post bellum triginta annorum pace Westphalica anno 1648 terminatum sola pars meridiana, quae ferme Belgicae hodiernae respondet, relicta est.

Anno 1715 Belgium Hispanicum Domui Austriacae obvenit.

17 Provinciae[recensere | fontem recensere]

Provinciae 17 Belgii Hispanici erant:[4]

  1. Ducatus Brabantiae cum Marchia Antverpiae
  2. Ducatus Limburgensis cum terris trans Mosam
  3. Ducatus Luxemburgensis
  4. Ducatus Geldriae cum Comitatu Zutphianae
  5. Comitatus Flandriae
  6. Comitatus Artesiae
  7. Hannonia
  8. Comitatus Hollandiae
  9. Comitatus Seelandiae
  10. Transysalana
  11. Groeninga
  12. Frisia
  13. Ducatus Namurcensis
  14. Mechlinium
  15. Flandria Insulensis[5] (i.e. Insulae, Duacum et Orchies)
  16. Turnacum
  17. Traiectum ad Rhenum

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Foedus amicitiae inter Carolum II Hispanorum et Leopoldum Imperatorem, anno 1672 ictum
  2. Declaratio Papae Benedicti XIV, 1741
  3. Henrici Sherer Tabellae Geographicae, 1703
  4. Anno 1555, vide wazamar.org: De Nederlanden.
  5. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!