Bellum Patrium

Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Bellum Patrium anni 1812[1] (Russice Отечественная война 1812 года; Francogallice Campagne de Russie, i.e. 'Expeditio Russica') fuit bellum a Napoleone Bonaparte motum ad Imperium Russicum iterum in Systema Continentale cogendum. Haec incursio in Russiam est una ex expeditionibus mlitaribus optime in historia Europae investigatis, atque inter maxime mortifera opera militaria in historia orbis terrarum numeratur.[2] Post minus quam sex menses, paene millio militum mortui sunt.[3][4]

Historia[recensere | fontem recensere]

Mense Iunio anno 1812 copiae Napoleonis Imperium Russicum sine declaratione belli invaserunt et initio prospere bellabant. Exercitus Russicus, Michaele Barclay de Tolly et Petro Bagration ducibus, cedebat. Pugnae prope vicum Kljasticy (quae ab 30 Iulii ad 1 Augusti durabat) gratia, finitus est incessus copiarum hostiarum ad Petropolim. A die 16 ad diem 18 Augusti accidit pugna Smolenscensis. Die 20 Augusti impositus est novus imperator copiarum Russicarum: Michael Kutuzov. 7 Septembris (26 Augusti Calendarii Iuliani) accidit Proelium Vorotunense, belli illius gravissimum. Initio Septembris Russi concesserunt de Moscua, quae urbs paulo post occupata est a copiis Napoleonis. Sed mense Octobri anno 1812 Napoleo cum suo exercitu, cuius conditio facta fuerat mala, de Moscua concessit. Dein copiae Francicae cedebant et mense Decembri anno 1812 e Russia eiectae sunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam Francica incursio in Russiam, Expeditio Russica, Secundum Bellum Polonicum, et Exercitus Nationum Viginti a variis auctoribus appellatum.
  2. Grant 2009: 212–13.
  3. North, Jonathan (31 Decembris 1990). Napoleon's Army in Russia: The Illustrated Memoirs of Albrecht Adam, 1812. Pen and Sword. ISBN 9781473816589 .
  4. Zamoyski 2004: 536.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Patrium spectant (Patriotic War 1812, French invasion of Russia).