Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Mars (planeta)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Mars
Mars
Inventio
Inventa a -
Inventionis annus nota ab antiquis
Proprietates orbitales
Axis semimaior (ua) 1,52 ua
Radius 227 936 637 km
Perihelium 206 644 545 km
Aphelium 249 228 730 km
Eccentricitas 0,093
Periodus orbitalis 686,96 d
Inclinatio orbitalis 1,8504°
Satellites 2
Satellitum nomina Phobos, Deimos
Proprietates physicales
Diametrus 6 804,9 km
Area 1,448×108 km2
Massa 6,4185 × 1023 kg
Densitas 3934 kg/m3
Gravitas 3,69 m/s2
Velocitas orbitae 24 077 km/s
Periodus rotationis 24 h, 28 min
Inclinatio axialis 25,19°
Albedo 0,15
Temperatura
min med max
133 K 300 K 293 K
Proprietates atmosphericae
Pressio atmosphaerica 0.7-0.9kPa
Dioxidum carbonii 95,72%
Nitrogenium 2,7%
Argon 1.6%
Oxygenium 0,13%
Monoxidum carbonis 0,07%

Mars[1] (-tis, m.) est planeta quartus a Sole in Systemate Solari, ex Marte, Romano belli deo, nominatus. Nomen Planeta Ruber saepe ei datur, propter fulvum planetae aspectum ex Terra visum, quod est ob magnam partem oxidi ferri humi eius.

Planeta telluricus, Mars tenuem atmosphaeram et montes igniferos, valles, solitudines, laminasque polares gelatas habet, necnon plura lineamenta superficialia et crateres asteroidum factos. Olympus Mons, altissimus mons Systematis Solaris, in Marte situm est, et Valles Marineris, systema vallium longissimum latissimumque. Dies Martius est diei Telluris similis, 24.622962 horas longus, sed annus, 686.96 dierum Telluris, est multo longior.

Usque ad primum Marineris 4 supervolatum anni 1965 scientifici aquam liquidam in planeta exsistere opinabantur. Quae in periodicarum lucidorum obscurorum terrenorum variationum observationibus, praecipue in latitudinibus polaribus, fulciebantur, maria continentesque esse videbantur; aliqui observatores striationes longas obscurasque inrigationis canales aquae liquidae explanabant. Sed postea demonstratum est ista lineamenta revera non exsistere, sed illusiones opticas esse. Etiamnunc veri simile putatur inter omnes nostri Systematis Solaris planetas, Tellure excepta, in Marte locum aquae liquidae vel etiam vitae primitivae praeberi.

Mars hodie hospitio tres functionales orbitantes naviculas siderales accipit: Martiam Odysseam (Anglice Mars Odyssey), Martium Expressum (Anglice Mars Express), et Martium Recognitivum Orbitatrum (Anglice Mars Reconnaissance Orbiter). Superficies duorum Martiae Explorationis Vagatrorum domus etiam est, Spiritus (Anglice Spirit) et Opportunitatis (Anglice Opportunity). Geologica indicia haec et praecedentibus missionibus collecta antea amplum aquarium tegmen habuisse suggerunt, dum observationes parvos geyserosos aquae fluxus evenisse recentibus annis et indicant. NASAe Martii Globalis Inspectri (Anglice Mars Global Surveyor) observationes indicium ut septemtrionalis polaris gelidi strati partes recesserint offerunt.

Mars duas lunas, Phobon et Deimon, parvas et forma irregulares habet quae probabiliter capti asteroides sunt, 5261 Eurekae, Martii asteroidis Troiani, similes. Nudo oculo e Tellure Mars observari potest. Cuius magnitudo apparens –2,9, nitorem solum Venere, Luna et Sole superatum, consequitur, quamquam multa per anni tempora Iuppiter fulgidior Marte nudo oculo apparere potest.

Proprietates physicae[recensere | fontem recensere]

Magnitudinis comparatio telluricorum planetarum (de sinistra dextrorsum): Mercurius, Venus, Tellus, et Mars

Mars Tellurici radii dimidium et solum decimam massae partem habet, minus densus, sed area superficialis solum parum minus quam tota Telluricae siccae terrae area. Dum Mars Mercurio amplior massiviorque est, Mercurius maiorem densitatem habet. Quod parum fortiorem vim gravitationalem Mercurii in superficie facit. Ruber aut malosinensis Martiae superficiei aspectus oxido ferri (III), vulgo haematiti aut robigini cognito, causatur.

Geologia[recensere | fontem recensere]

Orbitales secundum observationes et secundum Martiorum meteoritorum collectionis examinationem, Martia superficies basalte ante omnia composita apparet. Aliquod indicium Martiae superficiei portionem silicosam divitiorem typico basalte esse, et Telluricorum andesiticorum saxorum similem posse suggerit; nihilominus, hae observationes silicoso crystallo explanari etiam possunt. Pleraque Martia superficies penitus tenuis oxidi ferrei (III) pulveris cuius concordia talci eadem est tegitur.

Martio Viarum Inventro (Anglice Mars Pathfinder) photographemata per superficiem sparsorum saxorum

Etsi intrinsecum campum magneticum non habet, observationes planetarii corticis partes magnetizatas esse monstrant. Hic magnetice susceptibilium mineralium palaeomagnetismus proprietates alternantium taeniarum in Telluricis oceanicis solis inventarum persimiles habet. Doctrina, anno 1999 vulgata et Octobre anni 2005 iterum investigata (Martio Globali Inspectro adiuvante), harum taeniarum opera tectonica laminarum in Marte quattuor centum milia annorum abhinc antequam planetarium dynamon operari desineret (et, sic, campum magneticum) demonstrat.

Hodierna planetariorum intestinorum exemplaria nuclearem regionem circa 1480 chiliometrorum (920 milia passuum) radium, praecipue e ferro cum circa 15 aut 17 centesimis sulfuris consistentem implicant. Hic ferrosulfurosus nucleum partim fluidum est, et bis leviorum elementorum concentrationem[2] quam Telluricum nucleum habet. Nucleum silicatoso strato circumdatur quod tectonicorum vulcanicorumque lineamentorum aliquae, hodie apparenter inactiva, formabat. Media planetarii corticis tenuitas circa 50 chiliometra (31 milia passuum) est, cum maxima tenuitas 125 chiliometra (78 milia passuum).

Martia geologica historia varias in epochas dividi potest, sed secutae praecipuae sunt:

  • Epocha Noachiana (e Noache Terra nominata): Antiquissimarum exstantium Martis superficierum formatio, 3,8 miliardis annorum abhinc usque ad 3,5 miliarda annorum abhinc. Epochae Noachianae superficies propter amplissimos impactus crateres cicatricum plena est. Superae Tharsis monticuli terrae formatae esse hanc per periodum, cum extensis liquidae aquae inundationibus, exeunte epocha, putantur.
  • Epocha Hesperiana (e Hesperia Plano): 3,5 miliardis annorum abhinc usque ad 1,8 miliarda annorum abhinc. Epocha Hesperiana propter extensorum lavae planorum formationem excellit.
  • Epocha Amazoniana (e Amazonis Planitia nominata): 1,8 miliardis annorum abhinc hodiem usque. Amazonianae regiones meteoritici impactus crateres paucos habent sed secus satis variatae sunt. Olympus Mons hanc per periodum cum lavae fluxibus passim in Marte formatus est.

Hydrologia[recensere | fontem recensere]

Microscopicarum saxosarum formarum, praeterita aquae signa indicantium, photographia Opportunitate capta

Aqua liquida in Martia superficie ob praesentem parvam atmosphaericam pressionem nequit, sed aquarium gelu abundat, cum duobus polaribus stratis ample gelidis. Martio anni 2007, NASA ut aquarii gelu volumen in meridiano polari strato gelido, si confaretur, 11 metra (36 pedes) altitudinem totius planetariae superficiei tegendae sufficeret nuntiavit.

Valde plurimae aquae summae sub Martia tenue cryosphaera inlaqueari putantur, quae solum liberari possunt cum cortex percutitur propter actionem vulcanicam. Maxima liquidae aquae liberatio evenisse cum Valles Marineris praecoce in Martia historia formaret putatur. Satis aqua liberata est ut fluviales valles per planetam formatae sint. Minus sed recentius eiusdem generis eventus accidit cum Cerberi Fossarum chasma 5 milionibus annorum abhinc apertum est, congelatum gelidum mare ceterum in Elysio Planitia conspicuum relinquens.

Recentius magna Martii Orbitri Photomachinae resolutio in Martium Globale Inspectrum (Anglice Mars Global Surveyor) picturas valde plus singula de liquida super Martia superficie aqua dantes cepit. Licet aliquae gigantes canales diluviosi et coniuctum arboreum influentium reticulum in Marte inventa sint, minoris scalae structurae non sunt quae diluviosarum aquarum originem explanarent. Meteorologi processus eas denudavisse suggessere, fluviales valles antiqua lineamenta esse indicantes. Maioris resolutionis observationes de navicula siderali velut Martio Globali Inspectro pauca lineamentorum centa per crateris angustiarumque parietes Telluricorum aquariae siccationis effluvialium torrentium similia saltem et revelavit. Aquariae effluviales torrentes in superis meridianis hemisphaerii terris et e regione Aequatoris locari solent; omnia 30º latitudines contra polum sunt.

Particulatim conspicuo exemplo (vide imaginem) duae photographiae, sex annos seorsum captae, in Marte effluvialem torrentem monstrant adeo quod nova sediminis deposita esse videatur. Michael Meyer, NASAe Martiae Explorationis Programmati (Anglice NASA’s Mars Exploratio Program) dux scientista, ut solum cum multo liquidae aquae contento materiae fluxus talia reliquii specimen coloremque producere posset arguit. An sit aqua e praecipitatione, hypogaea, aliove fonte, an non aperta quaestio manet.

Quomodolibet alternativae ornationes suggestae sunt, possibilitatem ut deposita congelato dioxido carbonii vel super Martia superficie pulveris motu causentur includentes.

Additionale indicium ut liquida aqua olim super Martia superficie fuerit e quibusdam mineralibus velut haematite et goethite, quae ambo in aquae praesentia formarentur, detectione venit.

Geographia sive "Areographia"[recensere | fontem recensere]

Opportunitas vagatrum in Victoria Cratere

Quamquam potius propter Lunae tabulam memorentur, Iohannes Heinrichus Maedler et Guillermus Beer primi "areographi" fuerunt, ut pleraque Martia lineamenta permanentia essent instituentes et planetariae rotationis periodum determinantes semel in perpetuum incipere. Anno 1840, Maedler decem observationis annos coniunxit et primam Martis tabulam delineavit. Pro nominando variis iniquitatibus, Beer Maedlerque eas cum litteris designavere; (Sinus Meridiani) sic cum a apparebat.

Hodie, in Marte lineamenta e numerosis fontibus nominantur. Magnae albedinis lineamenta antiquiorum nominum aliquae servant, sed plurima ad hodierna accommodantur ut novas de lineamentorum natura notitias reflectent. Verbi gratia, "Nix Olympica" "Olympus Mons" facta est.

Martius aequator sua rotatione definitur, sed Primi Meridiani locatio denota est, sicut in Tellure (Greenwichi, arbitrarii puncti electi ope. Maedler et Beer lineam anno 1830 suis primis Martis tabulis selegere. Postquam navicula sideralis Mariner 9 extensam Martiam effigiem anno 1972 instrueret, parvus crater (postea nominatus Airy-0, in Sinu Meridiani situs, definitioni 0.0º longitudinem cum originali selectione competendum electus est.

Quia Mars oceanos non habet et proinde ergo non "planum maritimum," elevatio zerum superficiei sive gravitatis mediae superficies et seligenda fuit. Altitudo zerum altitudine qua 610.5 Pa (6.105 mbar) atmosphaericae pressionis sunt definitur. Quae aquae puncto triplici respondet et circa 0.6 centesimae plani maritimi superficialis pressionis in Tellure.

Martiae topographiae dichotomia conspicua est: Septemtrionales planitiae lavae fluxibus complanata terris superis, antiquis impactibus perforatis crateribusque impletis, opponuntur. Martia superficies, secundum de Tellure observationem, ita in duo regionum genera, cum dissimile albedine dividitur. Pallidiores planitiae pulvere et arena a fulvis ferreis oxidis divitibus tectae Martii ‘continentes’ semel putati sunt et velut Arabia Terra aut Amazonis Planitia nominati sunt. Obscura lineamenta maria putata sunt, quamobrem eorum nomina Mare Erythraeum, Mare Sirenum, et Aurorae Sinus. Maximum obscurum lineamentum de Tellure visum Syrtis Maior est.

Olympus Mons vulcanus scutarius, cum 26 chiliometra altissimus notus mons in Systemate Solari. Extinctus mons ignivomus vasta in supera regione Tharsis, aliquot alios amplos vulcanos continente. Circa ter Montis Everestiani altitudo comparative solum 8848 chiliometrorum surgens est.

Mars et craterum impactus numero signatur: 43 000 craterum summa cum diametro 5 chiliometrorum aut maiore inventa est. Quorum latissimus Helladis impactus profunditas est, lucidae albedinis lineamentum clare de Tellure aspectabile. Causa minoris Martiae massae, probabilitas ut obiectum cum planeta collidat circa dimidium quam in Tellure est. Attamen, Mars asteroidum balteorum propius locatur, ergo auctam occasionem ut istius fontis materiis percutiatur habet. Mars et verisimile ut brevi periodo cometibus percutiatur est, id est, qui in Iovis orbita iacent. Adhuc cum his rebus, valde minus crateres in Marte cum Luna comparato sunt quia Martia atmosphaera contra parva meteora protectionem instruit. Aliquot crateres morphologiam solum, meteoro impingente, humidum fuisse suggerentem habent.

Latae angustiae, Valles Marineris, etiam Agathadaemon in antiquis canalium tabulis nominatae, 4000 chiliometra longae et 7 chiliometra profundae sunt. Vallis Marineris longitudo pro Europae longitudine est et per quintam Martiae circumferentiae partem patet. Comparative, Magnae Angustiae in Terrae solum 446 chiliometra latae et circa 2 chiliometra profundae sunt. Valles Marineris propter Tharsis regionis ditensionem? formata est quae corticem in Vallis Marineris regio collabi causavit. Aliae latae angustiae Ma’adim Vallis (‘’Ma’adim’’ Hebraica vox Marti est) est. Circa 700 chiliometra latae et denuo valde maiores quam Magnae Angustiae, 20 km extensae et in aliquibus locis 2 chiliometra profundae, sunt. Possibile ut Ma’adim Vallis cum liquida aqua in praeterito inundaretur.

THEMIS Martiarum cavernarum introituum imago

Martiae Odysseae (Anglice ‘’Mars Odyssey’’) orbitatrum septem possibiles speluncarum introitus in Arsiae montis ignivomi lateribus revelavit. Speluncae, Dena, Chloe, Wendy, Annie, Abbey, Nikki et Jeanne ex inventorum amatis nominatae, "septem sorores" una notae sunt. Cavearum introitus de 100 metris ad 252 metra latitudinis metiuntur et saltem de 73 ad 96 metra profunditatis creduntur. Quia lux plerarumque cavernarum solum non assequitur, ut valde profundius quam supra aestimata pateant et subter superficie amplificetur verisimile est. Dena exceptio una est, nam sola aspectabilis est et 130 metra profunditatis metitur. Istarum cavernarum intestina a micrometeoroidibus, a perviolacea radiatione, a solaribus eruptionibus et a magna particularum planetariam superficiem pyrobolantium energia possibiliter proteguntur. Aliqui investigatores hac protectione speluncas originem aquae liquidae vel esse vel fieri opinantur, ubi signa vitae possint inveniri. Mars duo perennia strata polaria gelida habet: septentrionale in Plano Boreali et meridianum in Plano Australi.

Atmosphaera[recensere | fontem recensere]

Martia tenuis atmosphaera, aspectabilis in horizonte in hac inferioris orbitae photographia.

Mars magnetosphaeram 4 billionibus annorum abhinc amisit, ergo ventus solaris directe cum Martia ionosphaera interagunt, atmosphaeram tenuiorem alioquin quam si de externa lamina atomos spoliaret esset manens. Ambo Martium Globale Inspectrum et Martium Expressum (Anglice Mars Global Surveyor et Mars Express) istas ionizatas particulas atmosphaericas coniuncte spatium post Martem effugientes detexerunt.

Cum atmosphaera Martia relative? tenuis sit, pressio atmosphaerica in superficie de circa 30 pascalibus (0.03 kPa) in Olympo Monte ad circa 1155 Pa (1.155 kPa) in Helladis Planitiae profunditate cum media superficialis plani pressione 600 pascalium (0,6kPa) variat. Quod minus quam 1 centesima superficialis pressionis in Tellure (101.3 kPa) est. Ad Martiam atmosphaeram aequivalens pressio altitudine 35 chiliometrorum super Tellurica superficie inveni potest. Atmosphaerica scalae altitudo circa 1 chiliometrum est, altior quam Tellurica 6 chiliometrorum ob minorem gravitatem.

Martia atmosphaera in 95 centesimis dioxidi carbonii, 3 centesimis nitrogenii, 1.6 centesimis argonis consistit et oxygenii et aquae vestigia continet. Atmosphaera omnino pulverulenta est, et pulverea particulata circa 1.5 µm per id Martio caelo ochrae colorem, de superficie viso, dans continet.

Nonnulli investigatores methanum in Martia atmosphaera cum concentratione circa 10 partium per bilionem voluminis detexisse asserunt. Quia methanum instabile gasium perviolacea radiatione ruptum est, typice in atmosphaera per circa 340 annos manens, sua in Marte praesentia planetarium gasii fontem esse (aut ultimis annorum centis fuisse) indicare posset. Vulcanica activitas, cometarum impactus, et in microorganismorum velut methanogenorum forma vitae exsistentia inter possibiles fontes sunt. Methanum haud biologicis processibus, aquam, dioxidum carbonii, et minerale olivinum qui in Marte communissimum esse scitur involventibus etiam produci posse demonstratum est.

Hieme, polus uter continua in obscuritate iacet, dum superficies tantum frigescit ut 25-30% atmosphaerae in spissis dioxidi carbonii gelidis fragminibus quae gelu siccum condenset nominentur. Polis rursum Solari luci expositis, dioxidi carbonii gelu sublimatur, enormes ventos polos 400 km/h (250 m/s) veloces verrentes creans. Istae annuarum commutationum actiones ingentes pulveris aquariique vaporis acervos transportant, Telluricae similem pruina et latas cyrrhosas nubes tollentes. Aquarii gelu nubes “Opportunitate” vagatro (Anglice ‘’Opportunity’’) anno 2004 photographatae sunt.

Clima[recensere | fontem recensere]

Mars de Hubbleano Siderali Telescopio (Anglice Hubble Space Telescope) Octobris 28º die anni 2005 cum pulverea procella aspectabili.

Inter omnes planetas, anniversariae Martiae commutationes earum Telluricarum similiores sunt, ob persimiles amborum planetarum rotationalium axium inclinationes. Nihilominus, Martiarum commutationum mora circa Telluricarum duplum, quia Martia maior de Sole distantia Martium annum fere duo Telluricos annos durare facit. Martiae superficiales temperaturae de minimis circa –140º Celsianorum (–220º Fahrenheitanorum) polaribus hiemibus ad maximas amplius 20º C (70º F) aestatibus variant. Ampla temperaturarum variatio tenui atmosphaerae tantum Solarem calorem condere nequenti, parvae atmosphaericae pressioni, et parvae Martii soli thermicae inertiae debetur.

Si Mars Telluricae similem orbitam haberet, suae commutationes anniversariae Telluricarum similiores propter Telluricam similem axialem inclinationem essent. Nihil serius, comparative magna Martiae orbitae eccentricitas significantem effectum habet. Mars prope perihelion aestatem meridiano in hemisphaerio est et septentrionali hiemem, et prope aphelion hiemem in meridiano et aestatem in septemtrionali est. Ergo, extremiores in hemisphaera meridiana commutationes sunt et commutationes in septemtrionali suaviores sunt quam aliter casus esset. Aestivae temperaturae meridie 30º K formiores aequivalentibus aestivis septemtrione temperaturis possunt.

Martium septentrionale stratum gelidum.

Mars etiam vastissimas in Systemate Solari pulvereas procellas habet. Quae de procella super parva regio ad giganteas procellas totum planetam tegentes variare possunt. Accidere solent cum Mars proximus Solis esset, et globalem temperaturam augere demonstratae sunt.

Polaria strata in ambobus polis praecipue in aquarium gelu consistunt. Attamen, gelu siccum suis superficiebus adest. Congelatum dioxidum carbonii (gelu siccum) in tenue lamina circa metrum crassa in septemtrionali strato solum septemtrionali hieme, dum meridianum stratum perenne gelus sicci tegmen octo metra crassum habet, acervatur. Septemtrionale polare stratum circa 1000 chiliometra septemtrionali Martia aestate diametrum habet, et circa 1,6 miliones chiliometrorum cubicorum gelu continet, quod si uniforme per stratum dilataretur, 2 chiliometrorum crassum esset. (Quod cum volumine 2.85 miliones cubicorum chiliometrorum Groenlandiae gelidae plagulae comparatur.) 350 chiliometrorum diametrum et 3 chiliometrorum tenuitas meridiano strato polari sunt. Totum gelidum volumen in meridiano strato polari cum adiacentibus in laminis depositis etiam 1,6 miliones cubicorum chiliometrorum aestimata sunt. Ambo polaria strata spirales fossas ostendunt, quae propter differentialem Solarem calefactionem, gelidam sublimationem et aquarii vaporis condensationem una, formari putantur. Ambo polaria strata contrahuntur et denuo augent secundum temperaturarum Martiarum commutationum fluctuationem.

Orbita et rotatio[recensere | fontem recensere]

Martis (rubri) et Cereris (flavae) orbita.

Mars ferme proclivem orbitalem circa 9 centesimas eccentricitatis habet; aliorum planetarum in Systemate Solari, solum Mercurius maiorem eccentricitatem ostendit. Martia a Sole media distantia adumbratim 230 miliones chiliometrorum (1.5 UA) est et sua orbitalis periodus 687 (Telluricorum) dierum est. Dies Solaris in Marte solum leviter longior quam in Tellure est: 24 horae, 39 minuta, et 35,244 secunda. Martius annus 1.8809 Telluricis annis aut anno, 320 diebus et 18.2 horis aequalis est.

Martis (rubri) et Cereris (flavae) orbita.

Martia axialis inclinatio 25.19 graduum est, quae Telluricae axialis inclinationis similis est. Consequenter, Mars commutationes anniversarias velut Telluricas habet, etsi in Marte duplum durant ob longiorem annum. Mars aphelion Iunio anni 2006 transivit et nunc Iunio anni 2007 perihelion praecipitat.

Sinistra imago comparationem inter Martem et Cererem, planetam nanum in Balteo Asteroidum, secundum de eclipticae polo observationem ostendit, dum dextera imago secundum de ascendente nodo observationem est. Orbitae segmenta sub ecliptica obscuriora colorantur. Perihelia (q) et aphelia (Q) pittacia cum proximi transitus die habent.

Lunae[recensere | fontem recensere]

Phobos (sinister) et Deimos (dexter).

Mars duas pusillas naturales lunas, Phobon et Deimon, qui Martem proximi orbitant et capti asteroides putantur, habet.

Ambo satellites anno 1877 ab Asapho Hallo inventi sunt, et de proprietatibus Phobos (panico/metu) et Deimos (terrore/formidine) qui, in mythologia Graeca, suum patrem Area, belli deum, in proelium comitabantur, nominati sunt. Ares velut Mars Romanis cognoscitur.

De Martia superficie, Phobi et Deimi motus valde nostrae propriae Lunae dissimiles videntur. Phobos occidente oritur, et oriente occidit, et iuste in undecim horis denuo oritur. Deimos, qui iuste extra orbita synchrona est—ubi orbitalis periodus cum planetaria rotationis periodo competeret—velut exspectatur, oriente oritur sed lentissimus. Adhuc cum Deimi 30 horarum orbita, 2,7 dies ut occidente occidat, per lentum post Martiam rotationis casum, tardat, tunc iusti ut rursus oriatur.

Quia Phobi orbita infra synchronam altitudinem est, de planeta Marte vis aestuosa graduatim orbitam demittit.Intra 50 millionum annorum spatium seu Martia superficie collidet seu in anularia structura circa planetam tabescet.

Quomodo et quando Mars suas duas lunas ceperit bene non intelligitur. Ambae circulares orbitas, valde aequatoris proximas, habent quod captis obiectis inusitatissimum est. Phobi instabilis orbita relative recentem captionem monstrare videtur. Notum mechanema ut sine aere Mars solitarium asteroidem capiat non est, ergo tertium corpus involutum esse verisimile est; attamen, asteroides tam lati quam Phobos et Deimos rari sunt, et binarii etiam rarissimi, seorsum ab asteroide.

Vita[recensere | fontem recensere]

Hodierna habitabilitatis planetariae, mundi explicandae sustentandaeque vitae aptitudinis, intellectio planetis favet qui aquam liquidam in superficie habeant. Quod planetae orbitam in zona habitabili, quae Soli in praesenti Tellure occupatur, iacere requirit. Martia orbita dimidium unitatis astronomicae ultra hanc zonam est, et ergo aqua in superficie congelatur. Praeteriti liquidae aquae fluxus, verumtamen, planetarium habitandi potentiale demonstrant.

Magnetosphaerae absentia et extreme tenuis Martia atmosphaera maius duellum est: planeta paucam caloris transvectionem per superficiem, pauperem insulationem contra pyrobolorum coniectionem et ventum solarem, et haud sufficientem atmosphaericam pressionem ut aquam in forma liquida retineat habet. (Aqua, nihilominus, in gaseosum statum sublimatur.) Mars etiam paene, aut forsan tote, geologice mortuus est; vulcanicae actionis finis chemicorum mineraliumque inter planetariam superficiem intestinoque recyclatu detinuit.

Indicium planetam semel significative habitabiliorem fuisse quam hodie subicit, sed si organismi vivi unquam ibi exstiterit adhuc clarum non est. Vikinga speculatoria (Anglice Viking) medio annorum 1970 decennio experimenta cuius propositum microorganismos in Martio solo in suis descensus locis detegere erat fecerunt et apparenter "positiva resultatus" habuere, temporali dioxidi carbonii producti in aquae nutrientiumque expositione incremento comprehenso. Attamen vitae hoc signum serius ab aliquot scientificis disputatum est, continua disceptatione facta, cum Gilberto Levino NASAe scientista Vikingum vitam invenisse posse asserere. Nunc trigenariorum Vikingi datorum "reanalysis," hodiernae extremophilarum vitae formarum notitiae luci, Vikingi probationes satis "sophisticatas" istis vitae formis detegendis non esse subiecit. Probationes adhuc (hypotheticam) vitae formam necavisse possent.

In Johnson Space Center laboratorio, composita organica in meteorito ALH84001 inventa sunt, quod de Marte venisse supponitur. Ista priscis vitae formis in Marte exstantibus deponi antequam meteoritum in spatium meteori collisione abiceretur et in Tellurem in 15 milionum annorum itinere mitteretur conclusere. Interea parvae methani, et formaldehydi nuper Martis orbitris detecti summae ambae levia signa vitae esse adfirmant, quia istae particulae rapide Martia in atmosphaera solverentur. Ista composita vulcanicis aut geologicis viis velut serpentinizatione repleri possibile est.

Exploratio[recensere | fontem recensere]

Vikingi Descensorii 1 (Anglice "Viking Lander 1") locus.

Navicularum sideralium duodecades, inclusis orbitris, descensoriis, et vagatris, Martem missae sunt Confoederatione Sovietica, NASA, Europa, et Iaponia ad investiganda planetaria superficiem, clima, et geologiam.

Circiter duae partes omnium navicularum ad Martem destinatarum modo vel aliter defecerunt antequam missionem complerent aut adhuc inciperent. Dum hic magnus infortunii index technicis problematibus ascribi potest, satis vicissim defecerunt aut communicationes amiserunt ob causas ignotas quibus quaeruntur aliae explanationes. Exempla inter Tellurem et Martem "Triangulum Bermudanum," Martiam exsecrationem, aut adhuc NASAe magnae morae iocum, "Magnum Galacticum Phantasma" ad Martem destinatas naviculas vorans, includunt.

Praeteritae missiones[recensere | fontem recensere]

Prima prospera ad Martem versus supervolatus missio NASAe Mariner 4 fuit, anno 1964 eiectum. Primum prosperum obiectum in Martia superficie descendens duo Sovietica speculatoria, Mars 2 et Mars 3 de Martio speculatoriorum programmata, anno 1971 eiecta, fuerunt, sed ambo secunda post descensum contactum amisere. Tunc NASAe programmatis Vikingi eiectiones venere, e duobus orbitris cum singulis descensoriis consistentis; ambo descensoria anno 1975 descenderunt et operationalia sex annos Vinkingus 1 et tres annos Vikingus 2 manent. Vikinga descensoria primas coloratas Martis picturas transmisere et etiam Martiam superficialem tabulam sic bene fecerunt ut hodie adhuc aliquando imaginibus scientistae utantur. Sovietica speculatoria Phobos 1 et 2 anno 1988 Martem ut Marti et suis duabus lunis studerent missa sunt, sed infortunate Phobos 1 media in via versus Martem contactum amisit, et Phobos 2, quamquam Martem Phobonque prope photographaret, se duorum descensoriorum super Phobi superficiem liberationi maxime parante, prolapsum est.

Post anni 1992 Martii Observatri (Anglice Mars Observer) offensionem, NASA Martium Globale Inspectrum (Anglice Mars Global Surveyor) anno 1996 eiecit. Missio tote successus fuit, cum praecipuam tabularum faciendarum missionem anni 2001 initio perfecisset. Contactus per tertium extensum programma amissus est, degente operationali in spatio decem annos missione. Solum mensem post eiectum Inspectrum, NASA Martium Viarum Inventrum (Anglice Mars Pathfinder) eiectit, roboticum exploratorium vehiculum quod in Are Valle in Marte descendit deferens. Haec missio fuit alius magnus successus, et multum publicationis ob spectaculares versus Tellurem missas imagines accepit.

Missiones praesentes[recensere | fontem recensere]

Spiritus descensorium in Martem.

Anno 2001, NASA prosperum Martiae Odysseae (Anglice Mars Odyssey), orbitrum eiecit, quod ceterum in orbita de Maio anni 2007 est. Odysseae Gamma Radiorum Spectrometrum summas hydrogenii magni momenti in superius metrum aut in regolitho Martiano detegit. Hoc hydrogenium in vastis aquarii gelu depositis contineri putatur.

Anno 2003, ESA Martium Expressum (Anglice Mars Express) naviculam sideralem eiecit, e Martio Expresso Orbitrato (Anglice Mars Express Orbiter) et descensorium Beagleanum 2 (Anglice Beagle) consistentem. Beagleanum 2 per descensum prolapsum est et perditum anni 2004 Februarii initio declaratum est. Anni 2004 initio Spectrometri Planetarii Fourieriani turma Martia in atmosphaera methanum detegisse nuntiavit. ESA Iunio anni 2006 aurorae in Marte invetionem nuntiavit.

Etiam anno 2003, NASA gemina Martem explorantia vagatra Spiritus (Anglice Spirit) (MER-A) et Opportunitas (Anglice Opportunity) (MER-B) nominata, eiecit. Ambae missiones prospere Ianuario anni 2004 descenderunt et omnia sua proposita et perfecerunt et superaverunt. Inter significativissimas scientificas remissiones conclusivum indicium ut liquida aqua aliquando in praeterito in ambobus descensus locis exsisteret fuit et venti procellae amborum vagatrorum laminas solares interdum purgaverunt, et ita vita protendentes.

Die 12 Augusti 2005, NASAe Martii Recognitivi Orbitrati (Anglice Mars Reconnaissance Orbiter) speculatorium versus planetam, in orbitam Martii decimo anni 2006 veniens, eiectum est ut biennialem percontationem exerceat. Orbitra Martiorum terreni et climatis tabulam facient ut idonei ad descensum loci proximis descensoriorum missionibus inveniantur. Etiam melior telecommunicationis conexus cum Tellure, cum magis taeniae latitudine quam omnes praeviae missiones coniunctae continet.

Die 6 Augusti 2012 inter propositum quod Laboratorium Scientificum Martianum (Anglice Mars Science Laboratory) appellatur, vehiculum "Curiosity" in superficiem Martiam prospere descendit.

Missiones futurae[recensere | fontem recensere]

Martium Polare Descensorium (Anglice Mars Polar Lander) robotici bracchii dominium exercet in probatione facta in Mortis Valle.

Proxima destinata versus Martem missio, breve Aurorae naviculae (Anglice Dawn) supervolatu versus Cererem et Vestam non computato, NASAe Phoenix Martium Descensorium est, anno 2007 eiici exspectum et in septemtrionalem polarem Martis regionem anno 2009 adventui paratum. Descensorium roboticum bracchium 2.5 metra attingens et sub Martio solo metro fodiendo aptum habebit. Descensorium in regione cum occasione 80 centesimae glaciei quae minus quam 30 centimetra sub superficie sit erit et microscopicam photomachinam humani pili latitudinis millessimae resolvendae aptam habet.

Phoenicem Martiae Scientiae Laboratorium, maior, rapidior (90 metra per horam), et intellegentior Martem Explorantium Vagatrorum versio, anno 2009 sequetur. Experimenta lasericochemicum specimen quod 13 metra distans saxorum compositionem deducere possit includunt.

Coniuncta Russosinensis Phobogruntiana (Anglice Phobos-Grunt) speciminum remittendorum missio, quae Martiae lunae Phobi specimina remittat, anno 2009 eiici destinatur. Anno 2012 ESA suum primum vagatrum versus Martem, ExoMartem (Anglice ExoMars), eiicere destinat, quod duobus metris sub solo perforandis aptum organicas moleculas quaerens erit.

Cum astronautis Martis exploratio, Civitatibus Foederatis facta, remotum propositum a Civitatum Foederatarum praeside Georgio Busho in sua sideralis explorationis visio anno 2004 enuntiata plane denotata est. NASA et Lockheedus Martinus in Orione cum Astronautis Exploratorio Vehiculo (Anglice Orion Crew Exploration Vehicle (CEV)) laborare inceperunt, quod ut humanam expeditionem versus Telluricam lunam anno 2020, posteriori versus Martem missioni primus gradus, mittat hodie destinatur.

Europaea Sideralis Procuratio (ESA) homines in Marte inter annos 2030 et 2035 descendere sperat. Quod successivis maioribus speculatioriis antecedetur, ESA cum ExoMartis eiectione et Martia Specimina Remittente Missione (Anglice Mars Sample Return Mission) incipiente.

Martis astronomia[recensere | fontem recensere]

Exsistentibus variis orbitris, descensoriis et vagatris, de Martiis caelis astronomiae studere hodie possibile est. Tellus Lunaque faciliter videntur dum Martia luna Phobos circa tertiam plenae Lunae diametri angularis partem, sicut de Tellure videtur, apparet. Deimos autem plus minusve sicut stella apparet, et solum exigue nitidior quam Venus de Tellure apparet.

Etiam varia phaenomena bene in Tellure cognita quae nunc observata sunt in Marte, sicut meteora et aurorae sunt. Telluricus transitus de Marte visus decimo Novembris anno 2084 accidet. Etiam Mercuriani transitus et Venerei sunt, et luna Deimos sic parvum angulare diametrum habet ut suae partiales Solis “eclipses” transitus melius putantur.


Martis Solis occasus in Cratere Gusev Spiritus anno 2005 capta
Terra et Solis occasus Aeolis Pali in Marte, anno 2013 visi

Visio[recensere | fontem recensere]

Nudo oculo, Mars plerumque cum distincto flavo, malosinense aut rubescente colore apparet et in nitore magis quam quamvis planeta de Tellure visus in orbitale cursu variat. Cum de Tellure remotissimus est, septies remotior est quam cum proximus est (cum minime secunde collocatus, per menses simul in eruptione Solare amitti potest). In secundissimis temporibus—quae bis quoque 32º anno accidunt, alternative in 15 et 17 annorum intervallis et semper exeunte Iulio et exeunte Septembre—Mars telescopio superficialium singulorum ubertatem ostendit. Praesertim notabiles, adhuc cum pauca magnificatione, polares gelidae laminae sunt.

Martiae maximae poximitatis Telluri locus oppositio scitur. Temporis lapsus inter successivas oppositiones sive periodus Synodica 780 dierum est. Propter orbitales eccentricitates, oppositionum tempora et minima distantia usque ad 8,5 dies differre possunt. Minima distantia variat inter circa 55 et 100 miliones chiliometrorum propter planetarum ellipticas orbitas. Proxima Martia oppositio 24 Decembris 2007 accidet.

Die 27 Augusti 2003, hora 9:51:13 UT, Mars maximam Telluri appropinquationem in 60 000 annorum fecit: 55 758 006 chiliometra (circa 35 miliones milium pedum). Hoc accidit cum Mars diem de oppositione et circa tres dies de suo perihelio esset, facto Marte facilius aspectabili de Tellure. Postremum tantum appropinquavisse die 12 Septembris, Palaeolithico Medio anno 57 617 a.C.n. fuisse, et proximum tempus anno 2287 esse aestimatur. Nihilominus, haec monumentalis appropinquatio solum exiguissime maior quam aliae recentes magnae appropinquationes fuit. Exempli gratia, minima distantia 22 Augusti 1924 0,37284 unitatum astronomicarum fuit, cum 0,37278 unitatis astronomicis 24 Augusti 2208 comparata. Orbitales mutationes Tellurica Martiaque appropinquationes maiores faciunt: anni 2003 monumentum melius viciens et bis circa annum 4000 fiet.

Marte oppositione appropinquante, retrogadae motionis periodum incipit, id est, Mars retro movere laquei motu circumiacentibus stellis respecto videbitur. Proxima retrograda periodus 16 Novembris 2007 incipiet et pridie kalendas Februarias anni 2008 finiet quando Mars per caelum de retro movere de sidere Geminorum in sidus Tauri videbitur.

Una Martia occultatio ob Venerem observata 3 Octobris 1590 fuit, a Michaele Maestlino Heidelbergae visa.

Historicae observationes[recensere | fontem recensere]

Iohannis Schiaparellii Martia tabula.

Martiae observationis historia Martiis oppositionibus, cum planeta Telluri proximus esset, signatur et ergo valde facilius aspectabilis planeta est, quod accidit quoque secundo anno circa. Adhuc notabiliores perihelicae Martiae oppositiones 15º aut 17º quoque anno evenientes sunt et quia Mars prope perihelion est, adhuc magis Telluri se appropinquans, distinguitur. Aristoteles inter primos notos scriptores Martias observationes describentes fuit, Marte post Lunam transeunte, longius esse quam putatum initio notans. Anno 1609, Mars a Galilaeo videbatur, qui primus via telescopica videns fuit.

Decimononum per saeculum, telescopiorum resolutio sufficiens planum ut superficialia lineamenta identificarentur assecuta est. Septembre anni 1877, Martia perihelica oppositio nonis evenit. Illo anno, Italus astronomus Iohannes Schiaparellius nominatus, tunc Mediolani, 22cm telescopio usus est quod primam singulatim Martiam tabulam producere iuvaret. Illae tabulae notabiliter lineamenta continebant quae nominavit canales, quae postea illusio optica esse demonstratae sunt. Hi canales, suppositae Martia in superficie longae angustaeque lineae erant, quae clarorum Telluricorum fluminum nomina acceperunt.

Cum quarum observationum pondere orientalista Percivalus Lowellus observatorium cui 12 et 18 pollices latum telescopium erat condidit. Usi sunt observatorio Martiae explorationi per ultimam bonam opportunitatem anni 1894 et secutas minus secundas oppositiones. Varios de Marte et de in planeta vita libros edidit magnae in vulgo ponderis. Canales adhuc ab aliis astronomis inventae sunt, velut a Perrotino et Thollone Nicaiae, latissimorum illius temporis telescopiorum uno usis.

Commutationales mutationes (e polarium laminarum et obscurarum regionum per Martiam aestatem formatarum imminutione consistentes) una cum canalibus de vita in Marte speculari fecerunt et amplissima opinio ut Mars vasta maria et vegetationem contineret erat. Telescopium resolutionem speculationibus probandis requisitam nunquam assecutum est. Attamen, quot maioribus telescopiis usi sunt, tot minus longi, angustique canales observabantur. Per annum 1909 a Flammarione observationem cum lato 33 pollices telescopio, exempla inaequabilia observabantur, sed nulli canales videbantur.

Adhuc decade annorum 1960, opuscula edita sunt de biologia Martia, latere alias explanationes quam vita commutationalibus Martis mutationibus ponentia. Singulatae functionalis oecosystematis metabolismo et chemicis cyclis ornationes editae erant. Eo usque dum navicula sideralis planetam per NASAe Marinerium missiones decennio 197 visitavit mythi non dispulsi sunt. Vikingi vitam detegentium experimentorum resultationes intermissionem in qua hostilis, motuique planetae coniectura generatim accepta est coepit.

Aliquae Martiae tabulae cum illarum missionum datis factae sunt, sed usque ad Martii Globalis Inspectri (Anglice Mars Global Surveyor) missionem, anno 1996 eiectam et usque exeuntem annum 2006 operantem, completae, extreme singulatae tabulae non obtentae sunt. Quae tabulae nunc disponibiles in interreti sunt.

Mars in cultura[recensere | fontem recensere]

Historica vincula[recensere | fontem recensere]

Mars ex Romano belli deo nominatur. In astronomia Babylonica, planeta de Nergal, suo ignis, belli, et destructionis deo, nominabatur, ut videtur propter rubescentem planetae aspectum. Cum Graeci Nergalem suo belli deo, Ari, aequavissent, planeta Ἄρεως ἀστἡρ, Aris stella, nominatus est. Tunc Aris Martisque identificatio in linguam Latinam velut stella Martis, aut simpliciter Mars versa est. A Graecis etiam planeta Πυρόεις, 'ardens' significans, nominatus est. In mythologia Indica, Mars Mangala (मंगल) cognoscitur. Planeta etiam Angaraka Sanscrite de caelibe belli deo, qui signa Arietis et Scorpionis possidet et occultas scientias docet, nominatur. Planetam Aegyptii Ḥr Dšr aut Horum Rubrum nominaverunt. Hebraei Ma’adim (מאדים) 'eum qui rubet' nominaverunt; de eo latissimarum in Marte angustiarum unae, Ma’adim Vallis, suum nomen capit. Et Arabice et Persice al-Mirrikh nominatur, et Merih Turcice al-Mirrikh etymologia ignota est. Persae antiqui Bahram, Zoroastrianum fidei deum, eum nominaverunt. Turci antiqui ’Sakit nominaverunt. Sinica, Iaponica, Coreana, et Vietnamica culturae planetam 火星, aut igneam stellam, nomen in mythologico Sinico antiquo Quinque Elementorum cyclo fultum, referunt.

Astrologicum Martis signum.

Martis symbolum, de Martio astrologico symbolo tractum, cum sagittula a tergo foras intendente circulus est. Scuti et hastae stylizatae? quibus Romanus deus Mars utitur repraesentatio est. Mars Romana in mythologia belli deus et bellatorum patronus erat. Hoc symbolum etiam in biologia ad masculinum sexum describendum adhibetur. Alchemia etiam hoc symbolo usa est ut elementum ferrum quod Marte cuius proprius color ruber coincidenter propter ferreum oxidum producitur dominatum consideratum est symbolizet. ♂ Unicode locum U+2642 occupat.

In fictione[recensere | fontem recensere]

In fictione, Martia depictio dramatico rubro colore et primis scientificis speculationibus ut Martia superficies vitam hospitio accipere posset stimulata erat.

Usque planetariorum speculatoriorum adventus, antiqua Martis visio de astronomis Percivalo Lowello et Ioanne Schiaparellio deducebatur, quorum suppositorum lineariorum lineamentorum in planeta observationes Martiorum canalium mythum creaverunt. Multos per annos, exemplaris planetae notio siccus, frigidus, mortuus mundus cum antiquis civilizationibus inrigatoria opera construentibus fuit.

Extraterrestris tripodici illustratio ex anni 1906 Galla Wellsiani libri De Mundorum Bello editione.

Sic amplus fictionis scientificae ornationum numerus ortus est, inter quas notabillima fabula commenticia Wellsiana De Mundorum Bello (Anglice The War of the Worlds) est, in qua Martii moribundo planeta fugire Tellure occupando quaerunt. Subsequens huius operae radiophonica versio die 30 Octobris 1938 velut in directo nuntiorum divulgatio producta est et multi audientes rem veram esse putaverunt.

Et ponderis Ray Bradbury opus De Martiis Chronicis (Anglice The Martian Chronicles), in quo humani exploratores maxime progressam civilizationem fortuito diruunt, Edgari Rice Burroughs series De Barsumia (Anglice Barsoom), et Roberti Heinlein fabularum numerus ante medium decennium 197 fuerunt.

Ionathan Swift auctor Anglicus Martias lunas circa 150 annos ante realem ab Asapho Hallo inventionem retulit, rationaliter accuratas earum orbitarum descriptiones undevicensimo suae fabulae De Gulliveri Itineribus (vulgo Anglice Gulliver’s Travels) capitulo dysiungens.

Postquam Mariner et Vikinga naviculae siderales Martias picturas sicut reapse, in speciem sine vita et sine canalibus mundus, remitterent, haec de Marte notiones reliquendae fuerunt et habitus novus de accuratis, veritatem imitantes humanarum in Marte coloniarum depictionibus explicatus est, inter quas trilogicum opus notissimum Kimi Stanleyi Robinsoni "De Marte" (Anglice Mars) possit. Nihilominus, speculationes pseudoscientificae de Facie Martia et aliis aenigmaticis lineamentis sideralibus speculatoriis observatis antiquas civilizationes popularis in fictione scientifica propositio, praesertim in pelliculis, adhuc esse fecerunt.

Alia proporitio popularis, praecipue inter scriptores Civitatum Foederatarum, de Martia colonia pro sua libertate a Tellure pugnante est. Praecipuum argumentale? elementum in Gregi Beari et Kimi Stanleyi Robinsoni fabulis commenticiis est, etiam in pellicula De Tota Revocatione (pellicula) (Anglice Total Recall) (in brevi Philippi Dicki narratione fulta) et televisifica in serie De Babylone Quinque (Anglice Babylon 5). Aliqui videoludi et hoc elemento utuntur, De Factione Rubra (Anglice Red Faction) et De Finitorum Zona (Anglice Zone of the Enders) seriebus non exceptis. Mars (et suae lunae) et populari videoludicae Fato (Anglice Doom) exaeresi et posteriori De Martio Gothico (Anglice Martian Gothic) locus fuit.

In musica[recensere | fontem recensere]

In De Planetarum Suita, opere Gustavi Holst, Mars "Belli Portator" depingitur.

Regiones Martis[recensere | fontem recensere]




Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.