Asteroides

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ob periculi metum impulsium asteroidum, nonnulli astronomi eorum gyros scrutant. Proprietates asteroidum physicales quoque claves nobis dant de systematis solaris originibus.

Asteroides (-is, m.) (a vocabulo Graeco ἀστεροειδής, i.e. 'stellae similis', e verbo ἀστήρ 'stella' et suffixo adiectivo -ειδής 'similis'), vel etiam planetoides (i.e. 'planetae similis'), est corpus caeleste parvum solidumque quod gyrum ellipticum circum stellam agit. Nonnulli astronomi nomen planetoidum malunt, cum hoc illa corpora melius describat. Unio Astronomica Internationalis autem, societas quae inter civitates regulas et appellationes astronomiae regulat, corpus minus anteponit omnibus corporibus solidis nisi cometis quae gravitate orbitas suas non dominantur.

Asteroides materia protoplanetaria ab origine systematis solaris relicta esse putantur quae in planetas non incorporata est. Nonnulli asteroides etiam satellites proprios habent. Asteroides stricto sensu sunt satis parvitate, ut sua gravitate non in formam sphaericam ceciderunt.

Maxima parte orbitae asteroidum in nostro systemate solari per cingulum asteroidum currunt inter planetas Martem et Iovem.

Definitio[recensere | fontem recensere]

Comparatio magnitudinibus Vestae, Ceris et Lunae. Maiores asteroides sicut Ceres planetulae appellantur.

Appellationem asteroides astronomus Gulielmus Herschel finxit quia asteroides primi quos invenerunt similes stellarum visi sunt (illo tempore planetae noti speciem disci habebant). Definitio exacta asteroidis adhuc est incerta. Nomen planetula (parvus planeta) potius ad corpora maiora sicut Plutonem pertinet. Sunt qui putent nomen asteroidis non esse nomen aptum omnibus planetoidis.

Asteroides in classes sunt divisi secundum magnitudinem. Modus dignoscit corpora maiora quam quingenta metra asteroides esse, minora meteoroides. Haec distinctio firma est, quod asteroides satis magnitudinis habent ut post introitum in atmosphaeram Terrae superstites sint. Meteoroides minores autem iam in altis in gasa et ignem dissolvuntur. Ergo licet appellare asteroides omnia corpora caelestia solida ordinis solaris maiora quam meteoroides et minora quam planetas vel planetulas, quae ex lapide vel ex metallis consistunt. Unio Astronomica Internationalis (UAI) autem nomen asteroidis non iam scit, sed illos parva systematis solaris corpora nominat.

Ordo solaris[recensere | fontem recensere]

Multa horum corporum in ordine solari nostro iam inventa sunt. Numerus asteroidum aliquot decies centena milia esse aestimatur. 5 Augusti 2004 orbitae 85 117 asteroidum satis exacte noscuntur ut illae numerum publicum habeant. Ex eis 11 559 etiam nomen publicum habent.

Asteroides maximus est 1 Ceres, quae diametrum inter 900 et 1000 km habet quaeque in numero planetularum habetur. Alii magni asteroides 2 Pallas et 4 Vesta sunt; uterque diametrum circiter 500 km habet.

Asteroides notissimi[recensere | fontem recensere]

Familiae asteroidum in systemate solari interiore. Cingulus asteroidum principalis (albo colore depictus) est inter orbitas Iovis et Martii. Familiae Graecorum et Troianorum (viride colore depictae) existunt apud dua puncta Lagrangiana L4 et L5 Iovis. Inter orbitam Iovis et cingulum principalem est familia Hildae (brunio colore depictae) cum orbitis prope puncta Lagrangiana L1, L2, L4 et L5 Iovis.

Vide etiam Index Asteroidum

Descriptio classium[recensere | fontem recensere]

A proprietatibus orbitarum et spectris lucis solaris, quam reflectunt, asteroides in varia genera dinoscuntur.

Genera et familiae orbitales[recensere | fontem recensere]

A proprietatibus orbitarum asteroides sunt divisi in genera et familias. Solent nominari a sodale illius generis primum invento. Genera manus laxae sunt, quandoquidem familiae strictiores sunt (eventus sunt dissolutionis calamitosae magni parentis asteroidalis).

Genera secundum spectra prismatica[recensere | fontem recensere]

951 Gaspra, asteroides primus imagine proximo captus (nempe ab Exploratorio Galilaeo).

Anno 1975 Clar R. Chapman, David Morrison et Ben Zellner systemata secundum colores, repercussionem lucis et formam spectri prismatici creaverunt. Haec proprietates congruere cum compositione materiae superficiei asteroidis putantur. In principio solum tria genera asteroidum erant:

  • Asteroides generis C: corpora carbonaria, 75% asteroidum notorum
  • Asteroides generis S: corpora silicaria, 17% asteroidum notorum
  • Asteroides generis M: corpora metallica, maior pars aliorum asteroidum

Ex quo tempore varia genera ad hunc indicem addita sunt. Summa generum etiam nunc crescit quod magis magisque planetularum investigari possunt. Alia genera asteroidum sunt: A, B, E, F, G, P, Q, R. T, V.

Nota bene: summa asteroidum notorum in generibus spectralibus quodam non necessarie cum summa vera planetularum illius generis convenit quia quaedam genera facilius quam alia inveniri possunt.

In principio nomina generibus spectralibus ob asteroidum compositionem coniectam assignata sunt:

  • C - carbonarius
  • S - silicarius
  • M - metallicus

Ob eam rem magna confusio facta est. Genus spectralis asteroidum non necessarie quandam compositionem indicat. Asteroides, quorum genus spectralis differt, probabiliter etiam ex materiis inaequalibus consistunt. Asteroides autem ad idem genus pertinentes non eandem compositionem habere debent. Adhuc periti novum systema generum spectralium convenire non poterant. Itaque istud systema etiamnum valet.

Taxinomina a Tholen introducta[recensere | fontem recensere]

Taxinomia a David J. Tholen anno 1984 introducta hodie maxime adhibetur. Haec taxinomia spectris largae fasciae (inter 0.31μm et 1.06μm) revisendis (mensionibus albedinis adhibitis) annis 1980 per Eight-Color Asteroid Survey (ECAS) (= Revisio asteroidum octo coloribus) obtenta est. Initio in 978 asteroidibus innixa erat.

Taxinomina SMASS dicta[recensere | fontem recensere]

Est taxinomia recentior a Schelte J. Bus et Richard P. Binzel anno 2002 introducta, in Small Main-Belt Asteroid Spectroscopic Survey (SMASS) (= Revisio spectroscopica asteroidum angustae fasciae) 1447 asteroidum innixa.

De inventione asteroidum[recensere | fontem recensere]

In imagine, asteroides 2004 FH est punctum centrale quod per telescopium sequimur; corpus ardens quod trans imaginem celeriter fugit est satelles artificialis terrestris.

Primus asteroides Kalendis Ianuariis 1801 ab uranoscopo Italico Iosephus Piazzi forte inventus est: 1 Ceres. Annis posteris tres asteroides: 2 Pallas (1802), 3 Iuno (1804) 4 Vestaque (1807). Post inventionem Vestae diu nulli planetoides inventi sunt. Ob eam rem omnia corpora illius generis nota esse putabantur et maxima pars astronomorum desisterat de hac investigatione.

Astronomus autem Germanus Carolus Ludovicus Hencke in investigatione perseveravit. Anno 1845 quintum asteroidem, 5 Astraeam, et duobus annis post etiam 6 Hebe repperit. Deinde alii uranoscopi se iunxerunt ad investigationem ut quotannis (praeter annum 1945 ob secundum bellum mundanum) saltem unus asteroides novus reperiretur.

22 Decembris 1891 Maximilianus Wolf primum planetulam rationibus photographicis utens invenit: 332 Brucia. Asteroides in imaginibus photographicis diuturni temporis expositionis sub forma linearum apparent. Hic modus investigandi numerum inventionum planetoidum per annum significanter auxit. Wolf ipse 248 asteroides invenit. Uno tamen saeculo post solum pauca milia asteroidum nota sunt, id est asteroides identificati, numerati, et nominati.

Ex anno 1998, maxima pars asteroidum a systematibus automatariis reperti sunt. Greges illis systematibus utentes sunt e. g.:

  • LINEAR ("Lincoln Near-Earth Asteroid Research")
  • NEAT ("Near-Earth Asteroid Tracking")
  • Spacewatch
  • LONEOS ("Lowell Observatory Near-Earth Object Search")
  • Catalina Sky Survey
  • CINEOS ("Campo Imperatore Near-Earth Objects Survey")
  • Japanese Spaceguard Association
  • Asiago-DLR Asteroid Survey

LINEAR plus quam 40.500 asteroides (mense Maio 2004) invenit. Machina quaedam automataria 2701 asteroides in vicinitate Terrae invenit, ex quibus plus quam 600 diametrum unius chiliometri habent.

Anno 2003, novum genus asteroidum inventum est: asteroides apoheles. Illi sunt quorum orbitae omnino intra orbitam Terrae sitae sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.

Mille Paginae.png