Roman numeral 10000 CC DD.svg

Apsis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de astronomia explicat. Si verbum architecturae quaeris, vide Apsis (architectura).
Apsides: 1, apapsis; 2, periapsis; 3, focus

Apsis (-idis, f.) est locus longinquitatis maximae aut minimae corporis ab alterutro ex focis orbitae ellipticae suae. In recentiore mechanica caelesti, hic focus est etiam medius vis attrahendi, quae maxime est media massa systematis. In historia, apsides in systematibus geocentricis a media Terra mensae sunt.

Locus proximus adventus (locus ubi corpora duo sunt proxima) periapsidem vel pericentrum appellatur, ex verbo Graeco περὶ 'circa'. Locus ultimus adventus apoapsidem, apocentrum, vel apapsidem appellatur, ex Graeco ἀπό 'ab'. Verbum apapsidis, quamquam etymologico rectius, est haud quotidianum in Anglice. Linea recta scripta per periapsidem et apapsidem est linea apsidis. Haec est axis maior ellipsis, quae est pars longissima ellipsis.

Verba denominativa sunt ad corpus circumfinitum agnoscendum. Verba quotidianissima sunt apogaeum et perigaeum, in orbitis circum Terram (Graece: γῆ), et aphelion et perihelion, in orbitis circum Solem (Graece: ἥλιος). Programma Apollo verbis apocynthion et pericynthion usum est in orbitis circum Lunam.[1]

Formula[recensere | fontem recensere]

Parametri orbiti Kepleriani : F est periapsis, H est apapsis et linea rubra inter eos est linea apsidis

Hae formulae proprietates periapsis apapsisque orbitae demonstrant:

  • Periapsis: velocitas maxima  v_\mathrm{per} = \sqrt{ \tfrac{(1+e)\mu}{(1-e)a} } \, apud longinquitatem minimam (periapsis) r_\mathrm{per}=(1-e)a\!\,
  • Apapsis: velocitas minima  v_\mathrm{ap} = \sqrt{ \tfrac{(1-e)\mu}{(1+e)a} } \, apud longinquitatem maximam (apapsis)r_\mathrm{ap}=(1+e)a\!\,

Et secundum leges Keplerianae motus planetae (conservationem momenti angularis) et conservationem energiae, haec parametri sunt constantes in orbita diserta:

ubi:

Nota: ad convertendum ex altitudine super superficiem ad longinquitatem inter orbitam et corpus primum suum, necesse est radium corporis centricum addere, et vice versa.

Media arithmetica duae longinquitatum est longitudo axis semimaioris a. Media geometrica duae longinquitatum est longitudo axis semiminoris b.

Media geometrica duae velocitatum est \sqrt{-2\epsilon}, quae est velocitas congruens energiam cineticam quae, cum addatur ad enegiam cineticam extantem apud quemcunque locum orbitae, corpus orbiculantem fugere permittit (et \sqrt{v_\mathrm{per} v_\mathrm{ap}} est velocitas fugae regionis).

Onomatologia[recensere | fontem recensere]

Verba pericentrum et apocentrum interdum videntur, quamquam periapsis et apapsis in usu technico praeoptantur.

Sunt verba denominativa varia alibus corporibus caelestibus. Formae "-gaeum", "-helion", "-astron", et "-galacticon" in litera astronomica maxime inveniuntur, et aliae formae, infra scriptae, interdum inveniunter, quamquam "-saturnium" haud vulgo in quinquaginti annis novissimis. Formam "-gaeum" vulgo (sed male) utuntur pro quacunque planeta, non solum pro Terra. Galfridus A. Landry, physicus, verbis peri/apomelasma (ex Graeco) anno 1998 usus est antequam peri/aponigricon (ex Latina) anno 2002 in literis scientialibus apparent.[2]

Corpus Locus longinquitatis minimae Locus longinquitatis maximae
Generalis Periapsis/Pericentrum Apapsis
Galaxias Perigalacticon Apogalacticon
Stella Periastron Apastron
Gurges ater Perimelasma/Peribothra/Perinigricon Apomelasma/Apobothra/Aponigricon
Sol Perihelion Aphelion
Mercurius Perihermion Apohermion
Venus Pericytherion/Pericytherean/Perikrition Apocytherion/Apocytherean/Apokrition
Terra Perigaeum Apogaeum
Luna Periselene/Pericynthion/Perilune Aposelene/Apocynthion/Apolune
Mars Periareion Apoareion
Iuppiter Perizene/Periiove Apozene/Apoiove
Saturnus Perikrone/Perisaturnium Apokrone/Aposaturnium
Uranus Periuranion Apouranion
Neptunus Periposeidion Apoposeidion
Pluto Perihadion Apohadion

Cum "peri" et "apo" sint ex Graeco, nonnulli homines in scribendo diligentior[3] considerunt usum Graecae formae pro corpore esse rectiorem, ita formas ut '-zene' pro Iove et '-krone' pro Saturno utuntur. Postulatio autem metuenda verborum variorum sustinendi pro omni corpore quod circumfinire potest in systema solaris (et ultra) est causa maior quoniam verba generalis '-apsis' facta est lex prope universalis.

  • Pro Luna, consuetudo est omnes tres formae uti, quamquam haud frequenter. Forma '-cynthion' est, secundum alium, conservata pro corporibus artificialibus, et alium formam '-lune' conservat pro re deducto a Luna et formam '-cynthion' pro re deducto ab alibi. Formam '-cynthion' utuntur in Programmate Apollo, secundum decretum a NASA anno 1964.
  • Pro Venero, forma '-cytherion' est denominata de adiectivo 'cythereanus'; forma altera '-krition' (a Graeco Κριτίας, nomine veteriore pro Aphrodite) considerata est.
  • Pro Iove, astronomi formam '-iove' interdum utuntur, sed formam '-zene' numquam, sicut alias formas Graecas puras ('-areion' (Mars), '-hermion' (Mercurius), '-krone' (Saturnus), '-uranion' (Uranus), '-poseidion' (Neptunus) et '-hadion' (Pluto)).

Perihelion aphelionque Terrae[recensere | fontem recensere]

Tempus apsidis orbitae Terrae circum Solarem est optime datum ut tempus spectans ad tempestates, quia illud tempus variationem tempestatum ab orbita contributam decernit; maxime summā radiationis solaris introitae in summam atmosphaeram. Haec machinatio ab orbite annuo declinationis Solaris primum duxit, quae ex angulo axis rotationis Terrae spectanto ad planum orbitae efficatur. Nunc perihelion circa 14 dies post Bruma fit, ita 4 Ianuarii est tempus medium perihelii. Perihelion Ianuarii Terram ad longinquitatem 147,098,074 km (0.98328989 UA) a Sole ponit et aphelion Iulii ad 152,097,701 km (1.01671033 UA).

Tempora perihelii apheliique per tempestates progrediuntur, complentes unam orbitem per 22,000 ad 26,000 annos. Haec est una machinatio ducens una ex multa orbites Milankovitch, sed non satis est intervallum ad saecula glacia? efficiendum, quae prope 100,000 annos quisque fiunt.

Mos vulgus temporum perihelii spectantem ad aequinoctium vernum dies non exprimit, sed ut angulus loci orbiti, qui est longitudo periapsidis. Orbitā Terrae haec est longitudo perihelii, quae anno 2000 erat 282.895 graduum.[4]

Tempora perihelii apheliique adventurorum sunt:[5]

Annus Perihelion Aphelion
Dies Hora[A] (UTC) Dies Hora[A] (UTC)
2007 3 Ian 20:00 7 Iul 00:00
2008 3 Ian 00:00 4 Iul 08:00
2009 4 Ian 15:00 4 Iul 02:00
2010 3 Ian 00:00 6 Iul 12:00
2011 3 Ian 19:00 4 Iul 15:00
2012 5 Ian 01:00 5 Iul 04:00
2013 2 Ian 05:00 5 Iul 15:00
2014 4 Ian 12:00 4 Iul 00:00
2015 4 Ian 07:00 6 Iul 20:00
2016 2 Ian 23:00 4 Iul 16:00
2017 4 Ian 14:00 3 Iul 20:00
2018 3 Ian 06:00 6 Iul 17:00
2019 3 Ian 05:00 4 Iul 22:00
2020 5 Ian 08:00 4 Iul 12:00

Perihelion et aphelion planetae[recensere | fontem recensere]

Imagines infra locos perihelii apheliique planetarum interiorum exteriorumque monstrant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Apollo 15 Mission Report" (Anglice). Glossary .
  2. R. Schodel, T. Ott, R. Genzel, R. Hofmann, M. Lehnert, A. Eckart, N. Mouawad, T. Alexander, M.J. Reid, R. Lenzen, M. Hartung, F. Lacombe, D. Rouan, E. Gendron, G. Rousset, A.-M. Lagrange, W. Brandner, N. Ageorges, C. Lidman, A.F.M. Moorwood, J. Spyromilio, N. Hubin, and K.M. Menten, "Closest Star Seen Orbiting the Supermassive Black Hole at the Centre of the Milky Way," Nature 419, 694-696 (17 October 2002), doi:10.1038/nature01121.
  3. "Apsis" (Anglice). Glossary of Terms. National Solar Observatory. 21 Feb 2005 
  4. NASA.gov
  5. Earth's Seasons: Equinoxes, Solstices, Perihelion, and Aphelion - 2000-2020 —U.S. Naval Observatory, Astronomical Applications Department (accessed 2010-07-06).