Uranus (planeta)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Uranus, Uranius
Uranus
Inventio
Inventus a Gulielmus Herschel
Inventus anno 1781
Proprietates orbitales [1]
Axis semimaior 19 ua
Radius (equat.) 25,559 (± 4 km) km
Radius (polar.) 24,973 (± 20 km) km
Perihelion 18.324 km
Aphelion 20.078 km
Excentricitas 0,0472
Periodus orbitalis 84,011 a
Inclinatio orbitalis 0,770 °
Satellites 27
Satellitum nomina Miranda, Titania, eqs.
Proprietates physicales
Diametrus 51.118 – 49.946 km
Area 8.1156 × 109 km2
Massa 8,683 × 1025 kg
Densitas 1,27 g/cm3
Gravitas 8,87 m/s2
Velocitas fugitiva 21,3 km/s
Periodus rotationis 17 h 14 min 24 s
Inclinatio axialis 97,77 °
Albedo 0,51 numero
Temperatura
min med max
100 K 120 K  ? K
Proprietates atmosphericae
Pressio atmosphaerica 120 kPa
Carbonium  %
Nitrogenium  %

Uranus (-a, -um), seu Uranius, est septimus planeta a Sole, et primus modernis temporibus inventus. Quamquam, velut quinque classici planetae, Uranus videri nudo oculo potest, inter annos 1995 et 2006, sua magnitudo apparens enim inter +5,6 et +5,9, quod eum iuste supra ocularis visibilitatis limite +6.0 definito conlocat, fluctuavit, tamen sua parva diametrus angularis (inter 3.4 et 3.7 arcosecundas, cum propomodum 16 et 20 arcosecundis Saturni et 32 et 45 arcosecundis Jovis comparandas) et lenta per caelum motio nunquam planetam ab antiquis observatoribus recognosci fecerunt.

Gulielmus Herschel, Eques, Urani inventum die 13 Martii 1781 nuntiavit, qui Systematis Solaris fines notos primum moderna in historia expandit. Etiam primus planeta inventus technologia, videlicet telescopio utendo, potius quam nudo oculo.

Uranus ex antiquo Graeco caeli deo Urano nominatur. Suus astronomicus symbolus est Astronomicus symbolus Urano, Solis et Martis symbolorum combinatio, quia Uranus Graeca in mythologia caeli prosopopoeia erat, Solis luce et Martis vi dominatus. Etiam platini est alchemicus symbolus. Elementum uranium honoris causa nominatus est.

Gigas gasosus, velut Iuppiter et Saturnus, multo minus massivus ambis et expressius dissimilem intestinam compositionem, cum valde minus hydrogenii et helii et valde maiore copia "glacierum," velut aquae, ammonii, et methani, habet. Neptunus massa compositioneque Urano similis est et exinde astronomi nova categoria ad collective eos describendos uti coeperunt: "planetae Uranii" aut "gigantes gelidi," qui planetis Iovianis Iovi Saturnoque dispares sint.

Sicut alii gigantei planetae, Uranus systema anulare, magnetosphaeram et multos satellites possidet. De rotatione et satellitibus anulisque suis Uranus unicus est, quia ea non in planitie ecliptica orbitant, sed quorum Septemtrionalis Meridionalisque poli ubi alii planetae suos aequatores habent iacent. De Tellure visi, Urani anuli planetam circumdare velut arcus scopus videntur, dum satellites sicut horologii indices circum eum revolvuntur. "Voyager II" primum Uranum anno 1986 photographans virtualiter sine lineamentis eum invenit, sine ullo nubium cirro aut procellis cum aliis gigantibus consociatis. Nunc, Urano suo aequinoctio appropinquante, terrestris basis observationes meteorologicae activitatis in eius superficie signa videre incipiunt.

Inventio et nominatio[recensere | fontem recensere]

Quamvis Uranus observatus esset multis in prioribus occasionibus, cum stella crebro confundebatur. Antiquior subnotatus visus anno 1690 fuit, Johanne Flamsteedo Uranum 34 Tauri catalogante. Flamsteedus Uranum saltem sexies magis observavit. Maximus visuum numerus Gallici astronomi Petri Lemonnieri duodecies saltem Uranum inter annos 1750 et 1769 observantis, inclusis quattuor noctibus continuis.

Gulielmus Herschel, Eques, planetam tertio die Martii anni 1781 invenit sed 26º die Aprilis eiusdem anni eum cometam retulit:

Decimo tertio die Martii anni 1781, inter decimam et undecimam horam noctu, prope H Geminorum parvas stellas Herschel examinante cum septem pedum telescopio, cuius magnificans vis duae centae et viginti et septem vices erat, istarum stellarum una inusitatam diametrum habere videbatur; et ideo cometes esse putata est. Sub hac denominatione Londiniense in Societate Regali disceptatus est. Sed Herschel et Laplacei investigationes serius novi corporis orbitam omnem circularem esse monstraverunt, et Uranus eapropter in planetae genus elevatus est.

Herschel principio eum Georgium Sidus nominavit in honore Britannici regis Georgii III. Cum sidus stellam et haud planetam significare indicatus sit, Herschelus eum Georgium Planetam rebaptizavit. Nomen extra Britanniam acceptum non est. Lalandeus anno 1784 eum Herschelum nominare proposuit, dum planetae astrologicum symbolum (symbolum planetae Urani, "globum cum Herscheli prima littera superposita") creabat; hoc propositum a Gallicis astronomis rapide adoptatum est. Upsaliensis Prosperinus nomina "Astraeam", "Cybelem", et "Neptunum" proposuit quae nunc nomina duorum asteroidum et alterius planetae sunt. Petropolitanus Lexellus cum "Georgii III Neptuno" et "Britannico Neptuno" compromissus est. Berolinensis Bernoullius "Hypercronium" et "Transsaturnem" suggessit. Tuliphordiensis Lichtenbergus Austraeam, deam ab Ovidio nominatam, sed quae traditionaliter cum Virgine consociatur, defendit. Nomen Minerva etiam propositum est.

Guillermus Herschel, Urani inventor

Denique, Bodeus, Annalium Astronomicorum Berolinensium editor, Uranum optavit, nomen quod tam cito quam anno 1781 proposuit e Latinizata caelestis Graeci dei Οὐρανοῦ (Ουranou) versione; Maximilianus Hellus idem fecit eo in prima ephemeride utens, Vindobonae prodita et a Benedictino sacerdote Placido Fixlmillnero computata. Prima editio Uranum in titulo includens anno 1823 fuit. Germania hoc nomine saltem ab anno 1791 usa est. Monstrat primorum eventuum examinatio Menstruarum Notationum Regalis Societatis Astronomicae anni 1827 vel nomen Uranum iam communissimum esse quo tunc Britannici astronomi uterentur vel probabiliter iam antea fuisse. Nomen Georgium Sidus aut Georgius tunc ex illo tempore inusitatum factum est, cuius ultimum refugium Grapheum Calendarii Nautici HM fuit, quod non pro Urano usque ad annum 1850 mutavit.

Iuppiter (aut Zeus) Martis (aut Areos) pater erat, et Saturnus (aut Cronus) Iovis pater erat, sic, logicius aestimatum est traditionem sequi et planetam ultra Saturnum nominare ex Urano, quia, secundum mythologiam, Saturni pater erat.

Accentu elata syllaba in nomine antepaenultima aut prima est, quia paenultima syllaba brevis est (ūrănŭs) et aperta et tales syllabae numquam accentu efferuntur in lingua Latina. Ergo correcta pronuntiatio proparoxytona est et non paroxytona (ūrānŭs).

Sinice, Iaponice, Coreane, et Vietnamice, planetae nomen versum est stella regalis caelestis.

Orbita et rotatio[recensere | fontem recensere]

Urani orbita circiter octoginta quattuor Telluricos annos longa est. Media de Sole distantia circiter trium milliardorum chilometrorum est; in ista distantia, solaris lux vix 1/400 Telluricae est. Sua orbita primum anno 1792 calculata est. Attamen, fere statim discrepantiae apparere inter praedictam orbitam et realem, velut observamus, coeperunt. Anno 1841, Ioannes Couchus Adamus, tunc Univesitatis Cantabrigensis studens, ut discrepantia attractioni gravitationali invisi planetae ultra eum deberetur primum proposuit. Anno 1845, Urbanus Verriarius, in Observatorio Lutetiae laborans, suam liberam indagationem de Urani incerta orbita incepit. Die 23 Septembris 1846, Germanicus astronomus Ioannes Godofredus Gallus, de notitiis a Verriario fultis laborans, novum planetam, mox nominatum Neptunum, prope praedicto loco reperit. Ob inventionem creditum Verriarius adeptus est.

Urani rotationalis periodus, suus "dies", circiter septendecim horas et quattuordecim minutas durat. Velut omnes gasiosi gigantei planetae, suus nucleus lentior quam superior atmosphaera gyrat. Rapidior Uraniae atmosphaerae regio, circum Meridionalem polum, rotationem facit solum quattuordecim horas celerem. Ventorum velocitates in ista regione 720 chilometra pro hora superant.

Inclinatio axialis[recensere | fontem recensere]

Urani inusitatissimarum proprietatum una est inclinatio axialis nonaginta et octo graduum. Sane super latus iacet. Eapropter, ob suam orbitam, alter polus continenter Solem aspicit dum alter contra facit. In altero Uraniae orbitae latere polorum orientatio versus Solem reversa est. Quod cuidam polo quadraginta duos annos continuae solaris lucis dat qui anni quadraginta duobus annis obscuritatis sequuntur. Inter haec duo orbitae extrema, specialiter in aequinoctiis, Sol oritur et occidit in regionibus circa aequatorem sitis plerumque. Uranus proximum aequinoctium circa Decembrem anni 2007 attigit, et non denuo usque ad annum 2049.

Anni tempus, Septemtrionale Haemisphaerium Anno Anni tempus, Meridionale Haemisphaerium
Hibernum Solstitium 1902, 1986 Aestivum Solstitium
Aestivum Aequinoctium 1923, 2007 Autumnale Aequinoctium
Aestivum Solstitium 1944, 2028 Hibernum Solstitium
Autumnale Aequinoctium 1965, 2049 Aestivum Aequinoctium

Dum Voyager II anno 1986 transivit, Urani Meridionalis polus fere directe Soli intendebat. Huius poli pittacium debetur facto ut Merionalis seu Meridionale adiectivo coordinatis definitionibus hodie Unione Astronomica Internationale probatis utantur, id est: Septemtrionalis polus planetae satellitisve polus invariabile solaris systematis planum intendens erit (quacumque planeta directione gyret). Astronomi aliquando dissimile systemate utuntur, quod corporis Septemtrionem aut Meridiem regionem secundum rotationis directionem definit. Iuxta hoc coordinatarum systema, Urani Septemtrionalis polus solarem lucem accepit anno 1986. Astronomus Patricius Moore, quaestionem de orientatione caeli regionum commentatus est et recapitulavit dicens: Carpe quod vis!

Propter axis orientationem Uraniae polares regiones plus energiae quam aequatoriales e Sole accipiunt. Uranus attamen calidior in aequatore quam in polis est subiacente mechanemate causante incognito. Extremae axialis inclinationis causa etiam nescitur. Systemate Solare formante, Telluricae magnitudinis protoplanetam cum Urano collisisse, obliquam axialem orientationem causantem, putatur.

Physici characteres[recensere | fontem recensere]

Multa quae de Urani physicis proprietatibus scimus ex uno obventu cum navicula siderale Voyager II die 24 Ianuarii anni 1986 derivantur. Nulla ulterior missio in planetam destinatur, et omnes subsequentes inventiones per terrestris basis observationes factae sunt.

Visibilitas[recensere | fontem recensere]

Cum media magnitudo apparens +5.5 in oppositione, Uranus nudo oculo in obscuro caelo et sine contaminatione luminica visibilis est et facilis scopus fit adhuc in urbanis caelis cum bimoculis. In amplioribus voluptariis telescopiis cum lenticulare diametro inter 15 et 22.5 cm (6 et 9 pollices), planeta palide viridis discus cum dissimile obscuratione ramale apparet. Cum amplo telescopio 20 cm (10 pollices) aut latiore, non solum nubilaria exemplaria, sed etiam aliqui satellites, sicut Titania et Oberon videri possunt.

Compositio[recensere | fontem recensere]

Magnitudinis comparatio inter Tellurem et Uranum

Urani massa circiter quattuordecies Telluricae, eum minime massivum giganteorum planetarum faciens. Etiam, cum 1.270g/cm³, secundus minime densus post Saturnum. Quamquam cum Neptuni simile diametro (circiter quater Tellurica), minus massivus est, namque minus densus.

Physice chemiceque, Uranus valde propiorem similitudinem Neptuno quam giganteis Jovi et Saturno habet; sicut Neptunus, circiter decimam Jovianae massae partem habet et multo minus elementalia hydrogenium et helium. Astronomi igitur ambos collective pertinentes ad separatam categoriam referre coeperunt: "gigantum gelidorum," quia praecipue e "glaciebus" fiunt velut aquae, ammonii, sulfuri hydrogenii et methani.

Aliqui dissimilitudines inter gigantes gelidos et gigantes gasiosos ad suam formationem protendere arguunt. Systema Solare e gigantea rotante gasiosa pulvereaque pila, nominata nebula praesolare formatum esse creditur. Qua condensata, fit discus cum lento collapso Sole medio. Maxima gasiosae nebulae pars, praecipue hydrogenii heliique, Solem formavit, dum pulverea grana coniuncta se conlegerunt primos protoplanetas formatum. Planetis crescentibus, aliqui eorum satis materiam per suam gravitatem tandem accreverunt ut nebulae relictum gasium carperetur. Quot gasium plurimum carpebat, tot amplior fiebat; quot amplior fiebat, tot plurimum gasium carpebat dum criticum punctum quo magnitudo eius exponentialiter augere coepit consecutus est. Gigantes gelidi, cum nebularis gasii paucis Telluricis massis, nunquam istud criticum punctum consecuti sunt.

Menso atomorum numero potius quam massa, Urani atmosphaera e circiter 83 pro cento hydrogenii, 15 pro cento helii, 2 pro cento methani, graviorum hydrocarburorum, velut acetyleni, ethani, methylacetyleni, diacetyleni et dioxydi carbonii vestigiorum, vestigia consistit. Urani atmosphaera ditata cum deuterio, comparata cum solare compositione (cuius D/H ratio circa 5.5×10−5), videtur. Urani cyanus color rubrae luci atmsphaerico methano absorptae praecipue debetur. Minima in Urano atmosphaerica temperatura circiter 55K (−218 °C aut −360 °F) est. Quae in tropopausa, circiter 30km super nubilare tegmen cum pressione circa 0,1 barii, attingitur. Intestina locupletiores in graviorum elementorum, probabillimorum compositorum oxygenii, carbonii et nitrogenii sunt. Quod Jovi et Saturno opponitur qui praesertim hydrogenio et helio componuntur. Uranus (sicut Neptunus nucleum Ioviani Saturniique similem sed sine massivo fluidi metallici hydrogenii involucro habet. Nihilominus, Urani intestina pleraque inter nucleum et atmosphaeram e percalefacta liquida aqua sub valde magna pressione consistere potest. Hodiernae solaris systematis formationis theoriae Urani Neptunique ab Jove Saturnoque longius praesentiam non explicant. Maiores quam ut materiae copia in ista distantia exspecta formarentur. Contra, aliqui scientistae ambos propius Solem formavisse sed Jove foras sparsos esse ponunt.

Atmosphaera[recensere | fontem recensere]

Uranus in circiter naturale colore (sinistrorsum) et in maiores undulares longitudines (dextrorsum), tenues nubilares cirros et atmosphaericum "operculum" ostendens

Urani atmosphaera est notabiliter suavis comparata cum aliorum gigantum gasiosorum eis, adhuc cum Neptunia, cui secus satis similis est. Voyager II Uranum anno 1986 volante, decem nubilarium lineamentorum totum per totum planetam obsevatum est. Proposita huic nubilarium lineamentorum inopiae explanatio ut Urani intestinus calor minor quam Jovianus et Saturnius sit est. Ambo Juppiter Saturnusque magis energiam radiant quam accipiunt e Sole. Quod potentes convectionis cursus in atmosphaera formari causat. In Urano iste caloris fons valde minor est ob suam minorem massam, cum nucleare temperatura circa 7000 K comparata cum 24 000 K in Jovis nucleo. Convectionis cursus in Urania atmosphaera formati non sunt tam fortes et quamobrem atmosphaera maiorum gigantum gasiosorum cirrorum collectione indiget.

Cur Urani intestina temperatura sit tam parva nondum intellegitur. Neptunus, qui magnitudinem compositionemque Urani fere geminus est, 2,6 vices tam energiam in spatium radiat quam e Sole accipit. Uranus, adversus, aegre excedentis caloris aliquod omnino radiat. Huic discrepantiae hypotheses ut, cum supermassivo impactore Urani extremam axialem inclinationem causante mature "obtritus sit", eventus etiam maximae primordialis caloris partis expulsionem, relicto eo cum depleta nucleare temperatura, causaverit includunt. Altera hypothesis est repagulorum speciem in Urania suprema strata quominus nuclearis calor superficiem attingat obstantium esse.

Sole illustratus polus caliginoso strato circumdatur et late in perviolaceo, phaenomeno ab astronomis "rubore diei" nominato, radiat. Media temperatura circa 60 K (-350 F) est. Quamvis alterius orientatio e regione Solis et alterius inversa Soli sit, ambo poli, illustratus et obscurus, propemodum aequales temperaturas in supremas nubes habent.

Uranus aetherosphaeram habet quae 1000 km alta et usque ad 10 000 km lata est. De Tellure infrarubra H+3 ionum emissione observata est. Aetherosphaerae temperatura inter 550 et 750 K est et in singulos annos variat. Aetherosphaera solare brevis undularis longitudinis radiatione praecipue sustinetur. Oneratarum particularum fluxus e magnetosphaera, collatis Jove et Saturno, significativus non est.

Variatio annualis[recensere | fontem recensere]

Brevem per temporis periodum Autumno anni 2004, magnarum nubium numerus in Urani atmosphaera apparuerunt, Neptunianum aspectum ei dantium. Observationes in pulverem contentionis principatus conterentes ventorum celeritates et persistentem tonitrosam procellam Quarti diei Iuliani spectaculum pyrotechnicum relatam incluserunt. Die 23 Augusti 2006, investigatores in Instituto Sideralis Scientiae (Petra in Colorato) et Universitate Wisconsiniana obscuram maculam in Urani superficie observaverunt, astronomis plurimam cognitionem de planetae atmosphaerica activitate dantes.

Cur haec activitatis subita surrectio producta sit non tote scitur, sed Urani extrema axialis inclinatio annuales variationes in caelo creare videtur. Cum Voyager II Uranum visitavit, planeta per summam Meridionalem aestatem erat. Aestate/hieme prope solstitia, Urani haemisphaeria alterne modo in pleno Solarum radiorum nitore modo profundum spatium adversus adspicientia iacent. Haec dispositio in supremae atmosphaerae caliginosi strati aut operculi convectionem inhibentis formationem inducit. Nunc Verno/Autumnale aequinoctiis Uranum venientibus, dynamice mutat et convectio produci denuo potest. Super quod, nihilominus, adhuc ampla speculatio.

Planetarii anuli[recensere | fontem recensere]

Urano tenue planetariorum anulorum systema est, obscura particulata materia cum diametro decem metra lata compositum. Fuit primum anulare systema in Systemate Solare post Saturnium inventum. Prima de Uranio anulare systemate mentio e Guillermi Herschel notis eius de Urano observationes disiungentibus venit. Quae includunt secutum locum: "Februarii 22º die anni 1789: Anulus suspectus est."

Herschel parvum anuli diagramma pinxit et "paucum pronum in rubrum" esse notavit. Telescopium Keckianum in Havaiiis hunc casum esse ex illo tempore confirmavit. Herscheli notae in typis in Societatis Regalis ephemeride anno 1797 editae sunt. Inter annos 1797 et 1977, anuli vix commemorantur, si omnino; quod aliquos in conclusionem ut Herschelus in inventi anuli assertionem erraret induxit. Nihil setius, Doctor Stuartus Evesus, Satellitalis Technologiae Surreianae Limitatae, Herschelum reapse accuratas descriptiones anularis magnitudinis relativae Urano, quia mutant dum Uranus iter facit circum Solem, et eorum colorum dedisse asserit. Theoriam ut anuli diu perditi sint quoniam per duo intervenientia saecula obscurati sint et foras expansi sint condit. Anulare systema decimo die Martii anni 1977 ab Jacobo L. Ellioto, ab Eduardo W. Dunhamo, et a Dougla J. Minko denuo inventum est qui Observatorio Aeroportato Kuiperiano usi sunt. Inventus forte fortunatus fuit; stellae SAO 158687 Urano occultatione uti ad planetae atmosphaerae studendum moliti sunt. Nihilominus, eorum observationibus analyzatis, stellam palam breviter quinquies antequam et postquam post planetam abiret abiisse invenerunt. Anulare systema esse debere circum planetam conclusi sunt. Quod directe photographatum est, Viatore 2 (Anglice Voyager 2) Uranum anno 1986 superante.

Decembre anni 2005, Telescopium Siderale Hubbleanum antehac ignotorum anulorum parem detexit. Maximus e planeta bis remotiores quam antehac noti anuli est. Novi anuli sic remoti e planeta sunt ut Uranium "externum" anulare systema nominentur. Hubbleanum duo parvos satellites etiam repperit. Quorum unus, Mab, suam orbitam cum extremo nove invento anulo partitur. Hi ambo anuli totalem Uraniorum anulorum numerum ad tredecim extulerunt.

Aprile anni 2006, novorum anulorum imagines cum Observatorio Keckiano externorum anulorum colores cesserunt: alter caelureus et alter ruber erat.

De externi anuli caelureo colore hypothesis est ut minutis aquariae glaciei particulis, de Mabiana superficie captis, quae satis parvae sint ut visibilem caeluream lucem spargant, componatur.

Urani anuli probabiliter sat iuvenes sunt; hiatus in circumferentia non minus quam in dissimilitudine in opacitate non se cum Urano formavisse suggerunt. Anuli olim satelles fuisse possunt qui magnae velocitatis impactu aut viribus aestuosis dirutus sit.

Campus magneticus[recensere | fontem recensere]

Ante Viatorem 2 (Voyager 2) ventum, nulla Uraniae magnetosphaerae mensura capta erat, ergo eius natura arcana manebat. Viatoris 2 observationes Uranium campum magneticum peculiarem esse revelaverunt, tam propterea quod de planetario geometrico centro non oritur quam propterea quod 59º de rotationis axe inclinatur. Neptunus similiter discessum campum magneticum habet, ad Uraniam extremam axialem inclinationem. Qua re conicere possumus omnes gigantes glaciales campos magneticos eius modi inclinatos habere. Hypothesis est, quod gelidi gigantes campos suos magneticos motione in relative superficialibus altitudinibus gignuntur, cum terrestres et gasii gigantivi planetae campos magneticos in imis suis nucleis gignantur.

Astronomi exspectaverant Uranium campum magneticum directo ordine cum vento solare esse quia ita ad lineam cum Uraniis polis, qui in planitie ecliptica iacent, esset. Propter pronam naturam, campus de facto in terrestrium planetarum simile positione iacet. Velut aliorum planetarum istae, Urani magnetosphaera magnetocaudam possidet quam post se miliones milium passum trahit; nihilominus, Urania planetae laterale rotatione in longam formam spiralem seu helicis formam seu cochleae formam torquetur. Telluris Iovisque campi magnetici bipolares sunt; qui propemodum tam fortis in utroque, et eorum "Lineae aequatoriales magneticae" cum physicis Lineis aequatorialibus propemodum parallelae sunt. Uranus Neptunusque, e contrario, magneticas lineas aequatoriales toto in suo Meridionale hemisphaerio, et sui Meridionales magnetici poli valde fortiores quam eorum Septentrionales poli.

Urania radiationis baltea (Saturniorum vim similia) sat fortia sunt ut methanum in gelidis intestinorum satellitum et anularium particularum superficiebus inlaqueatum obscuretur. Quod satellitum anulorumque uniformiter obscurae colorationis responsale fuisse potest.

Satellites[recensere | fontem recensere]

Uranus viginti-septem notos satellites naturales habet. Quorum nomina e personis operum Shakespeari et Alexandri Popi electa sunt. Quinque praecipui satellites Miranda, Ariel, Umbriel, Titania et Oberon sunt.

Uranium satellitale systema minime massivum inter gasiosos gigantes est; immo, coniuncta quinque maximorum satellitum massa minor quam Tritonis massa dimidia esset. Maximus satellitum, Titania, radium solum 788,9 chilometrorum, aut minorem quam Lunaris dimidium habet. Satellites demissam albedinem habent et fere dimidia pars ex saxis constat, alia dimidia ex glacie. Glacies contineat carbonium et ammonium. Ariel superficiem novissimam habere cum paucissimis crateribus videtur, dum Umbrieliana antiquissima esse videtur.

Miranda angustias 20 chilometra (12 milia passuum) altas, et per gradus se tollentia strata, et chaoticam variationem superficiei possidet quod ad aetatem lineamentaque pertinet. Hypothesis est Mirandam massivo impactu aliquando in praeterito ruptam esse, et tum fortuito modo reformavisse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. NotaeNet:NASA


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.

Mille Paginae.png