Makemake (planetula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Makemake
Inventio
Inventus a M. E. Brown, C. Trujillo; D. Rabinowitz
Inventus anno 2005
Proprietates orbitales
Axis semimaior 45,66 ua
Radius .. km
Perihelion 38,543 ua
Aphelion 55,778 ua
Eccentricitas 0,156
Periodus orbitalis 308,54 a
Inclinatio orbitalis 29°
Satellites 0
Res physicae
Diametrum 1.800 km
Area .. km2
Massa ..×1022 kg
Densitas .. g/cm3
Gravitas .. m/s2
Velocitas fugiendi km/s
Periodus rotationis  ? d
Inclinatio axialis ..
Albedo  ?
Temperatura
min med max
- K 40 K - K
Res atmosphaericae
Pressio atmosphaerica kPa
Carbonium  %
Nitrogenium  %

Makemake, primum 2005 FY9, tum 136472 appellatus, magnitudine est tertius Systematis Solaris planetularum, qui propter orbitas suas in numero plutoidum habentur, et una ex duarum maximarum Cinguli Kuiperiani rerum in numero Classicorum Cinguli Kuiperiani obiectorum. Nomen proprium deducitur a Makemake, deo creatore Insulae Paschalis.

Planetulae diameter est fere tres partes diametri Plutonis.[1] Soli inter maxima Cinguli Kuiperiani obiecta Makemaki nullae sunt satellites notae. Ob frigiditatem extremam superficies glacie methani, ethani, fortasse nitrogenii tegitur.

Makemake est pridie Kalendas Aprilis 2005 inventus a grege ab astronomo Michaele Brown ducto, et die 29 Iulii 2005 publice praedicatus. Die 11 Iunii 2008, Unio Astronomica Internationalis Makemake in indice rerum disposuit quibus status plutoidis daretur, nomen planetularum ultra orbitam Neptuni habentium sicut Pluto, Haumea et Eris. Makemake rite mense Iulio 2008 planetula seu plutoides est descriptus.[2][3][4]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Michael E. Brown (2006). "The discovery of Formula:Mp Eris, the 10th planet largest known dwarf planet". California Institute of Technology 
  2. Michael E. Brown. "The Dwarf Planets". California Institute of Technology, Department of Geological Sciences 
  3. Gonzalo Tancredi, Sofia Favre (June 2008). "Which are the dwarfs in the Solar System?". Icarus 195 (2): 851–862 
  4. "Fourth dwarf planet named Makemake" (International Astronomical Union, 2008-07-19)


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.