Luna (satelles)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Luna (discretiva)

Luna
Luna
Inventio
Proprietates orbitales
Axis semimaior 384 400 km
Perigaeum 356 410 km
Apogaeum 406 740 km
Exorbitatio 0.0549
Periodus orbitalis 27 d 7 h 43,7 m
Inclinatio orbitalis 5.1454°
Satelles planetae Terrae
Proprietates physicae
Diametrum circuli aequinoctialis 3474.8 km
Area 38 × 106 km2
Massa 7.347673 × 1022 kg
Densitas 3.344 g/cm3
Gravitas in circulo aequinoctiali 1.622 m/s2
Periodus rotationis 27 d 7 h 43,7 m
Inclinatio axialis 1.5424°
Albedo 0.12
Temperatura
min med max
40 K 250 K 396 K
Proprietates atmosphaericae
Pressio atmosphaerica 3 × 10-13 kPa
Helium 25%
Neon 25%
Hydrogenium 23%
Argon 20%

Luna (-ae, f)[1] est solus Telluris satelles naturalis,[nb 1][2] quintus satelles a maximo in Systemate Solari, et maximus cuiuslibet planetae satelles naturalis in Systemate Solari quod attinet ad magnitudinem eius primarii, nam diametrum Lunae est quarta pars diametri Telluris et octogesima-prima pars eius massae.[nb 2] Luna densitate est secundus post Ion, satellitem Iovis. Ei est rotatio synchrona cum Tellure, semper eandem faciem exhibens; latus proximum obscuris maribus vulcanicis inter claras et antiquas crustae terras altas craterasque impactionis signatur. Luna est clarissima res in caelo post Solem, quamquam sua superficies revera est obscurissima, cuius albedo illius carbonis similis est. Sua eminentia in caelo suusque ordinarius vicium cyclus, post tempora prima, faciunt ut Luna culturam humanam, praecipue in arte, lingua, mythologia, et compositione anni, magnopere moveat. Vis gravitationis lunaris aestus oceanicos et productionem diei efficit. Hodiernum Lunae spatium orbitale, circa decies triplus diametrum Telluris, facit ut Luna, paene eiusdem magnitudinis Solis in superficie Telluris apparens, faciem Solis paene subtiliter per totam solis defectionem contegat.

Luna est solum corpus caeleste in quo homines ex navi spatiali egressi sunt. Programma Lunare Unionis Sovieticae fuit primum quod Lunam attigit, in robotica navi spatiali anno 1959, sed Programma Apollonis NASA Civitatum Foederatarum solas missiones frequentatas confecit, quarum prima fuit Apollo 8, missio quae circa Lunam anno 1968 mota est, et inter reliquas fuerunt sex nautarum egressus lunares inter 1969 et 1972, quorum primus fuit Apollo 11. Hae missiones plus quam 380 chiliogrammata saxorum lunarium rettulerunt, quae adhibita sunt ad evolvendam geologicam originis Lunae (putatur se formavisse abhinc annorum circa 4.5 billiones per impactionem gigantem, Tellurem implicantem), formationis eius compositionis internae, et eius historiae insequentis intellegentiam.

Missione Apollone 17 anno 1972 confecta, Luna solum a roboticis navibus spatialibus visitata est, insigniter ab ultimo Lunokhod, errone Sovietico. Post 2004, Iaponia, Sina, India, Civitates Foederatae, et Europaeum Spatii Ministerium res quae circa Lunam moventur miserunt. Hae naves spatiales inventum glaciei lunaris in crateris perpetuo umbrosis ad polos et in regolitho lunari adligatae confirmare adiuverunt. Futurae missiones ad Lunam ab hominibus navigatae intentae sunt, inter quas conatus gubernationum publicarum et hominum privatorum. Luna omnibus civitatibus, sub condicionibus Foederis Spatii (Anglice Outer Space Treaty), libera manet, ut omnes eam pro propositis pacatis explorent.

Origo[recensere | fontem recensere]

Nunquam confirmata est ulla cogitatione de Lunae origine: ea nam punctum est magni disputationes scientificae. Cogitationes quattuor adhuc propositae dicunt quod:

  1. Luna a magno impulsu cum simili Marti corpore creata est (huic fides maxima adlata).
  2. Luna uno tempore pars erat Telluris; ab eo disiugit propter magnam impulsionem internam.
  3. Luna in remota parte spatii creata erat, atque Tellus sua gravitate et pondere eam cepit.
  4. Uno tempore Lunae duae existebant, quae deinde concurrerunt, nostrum satellitem unicum creantes.

Physica[recensere | fontem recensere]

Compositio interna[recensere | fontem recensere]

Interna Lunae compositio (Anglice signata).
Compositio chemica superficialis regolithi lunaris, ex saxorum crustae deducta[3]
Compositum Formula Compositio (pondus %)
Maria Terrae altae
Silicum SiO2 45.4% 45.5%
Aluminium Al2O3 14.9% 24.0%
Oxidum calcii CaO 11.8% 15.9%
Oxidum ferri(II) FeO 14.1% 5.9%
Oxidum mangani MgO 9.2% 7.5%
Dioxidum titanii TiO2 3.9% 0.6%
Oxidum natrii Na2O 0.6% 0.6%
Summa 99.9% 100.0%

Luna est corpus differentiatum: ei est crusta, amiculum,? et nucleus, omnes geochemice distincti. Lunae est solidus plerumque ferro abundante nucleus interior, cuius radius est fere 240 chiliometra, et fluidus nucleus exterior, plerumque ferro liquido compositus, cuius radius est fere 300 chiliometra. Circa nucleum est stratum terminalis partim liquefactum, cuius radius est circa 500 chiliometra.[4]

Totus Lunae radius 1738 km est; uno mense suum rotandi motum fungitur circa Tellus, ab quo fere 384 000 chiliometrorum stat.

Cum satellitis nostri tempus se convertendi tempori in orbem volvendi idem est (29 dies), is perpetuo nobis eandem speciem monstrat. Luna maiorum satellitum est pro planetarum quorum in aere: planetarum maiorum satellites non molum differentum sunt eius; similes planetae Terrae satellites non tenent (Venus, Mercurius), vel quos tenent ita parvi sunt ut quasi non considerentur (Mars).

Planities[recensere | fontem recensere]

Lunae multae planities sunt, significatae cum nomine maribus. Hic referuntur:

Montes et Valla[recensere | fontem recensere]

Craterae[recensere | fontem recensere]

Cum Lunae aerem quasi non sit, meteora decidenta multa magis sunt gravioraque damna ferunt quam in Tellure. Quare satellitis superficiei permulti crateres sunt:

Figurae Lunae[recensere | fontem recensere]

Luna. Guidonis Bonatti Liber astronomiae (1550).
  • Luna nova, Luna nascens, novilunium, interlunium
  • Luna dimidia crescens, Luna falcata, Luna semiformis
  • Luna plena, plenilunium
  • Lluna dimidia decrescens, Luna falcata, Luna semiformis

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. M. H. M. Morais et A. Morbidelli, "The Population of Near-Earth Asteroids in Coorbital Motion with the Earth," Icarus 160 (1) (2002): 1–9. bibcode = 2002Icar..160....1M. doi 10.1006/icar.2002.6937.
  3. Taylor, Stuart Ross (1975). Lunar science: A post-Apollo view. New York, Pergamon Press, Inc.. p. 64 
  4. "NASA Research Team Reveals Moon Has Earth-Like Core," apud www.nasa.gov.

Nota bene[recensere | fontem recensere]

  1. Sunt nonnulla asteroida prope Tellus, inter quae 3753 Cruithne, quae sunt co-orbitalia cum Tellure: eorum orbita se aliquando prope Tellus ferunt, sed deinde commutantur (Morais et al. 2002). Haec sunt quasi-satellites, non lunae, quia ea circa Tellus non moventur. Pro singluis additis, vide Aliae Telluris lunae.
  2. Charon est maius prae Plutone, sed Pluto in genus planetae nani iterum descriptus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes cartographici[recensere | fontem recensere]

Instrumenta observationis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lunam spectant.


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg