Systema solare

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Planetae systematis solaris, cum Telluris Luna.

Systema solare (-tis, n.),[1] sive stellarum ordo solaris (-inis, m.),[1] in Sole et res astronomicae a gravitate ad eum ligatae consistit, quorum omnes ab immanis nubis molecularis implosione abhinc annorum circa 4.6 billiones creatae sunt. Multarum rerum quae circa Solem moventer (vel "orbitantur") plurimum massae intra octo solitarias planetas continetur, cuius orbitae sunt paene circulares et intra paene planum discum appellatum planum eclipticae patent. Quattuor minores planetae—Mercurius, Venus, Tellus, Mars—etiam planetae terrestres appellati, praecipue saxo metalloque componuntur. Quattuor planetae exteriores, gigantes gaseosi, planetis terrestribus sunt multo solidiores. Duo maximi, Iuppiter et Saturnus, praecipue hydrogenio helioque componuntur; duo extremi, Uranus et Neptunus, glaciebus (aquae, ammoniae, methani) consistentes, saepe "gigantes glaciales" appellantur.

Planeta interiores. A laeva: Mercurius, Venus, Terra, Mars (magnitudines "ad scalam"; spatia interplanetaria non).

Etiam in orbita circa Solem sunt satelles planetarum, asteroides, et cometes (vel stellae crinitae). Terra est tertius a Sole planeta Systematis Solaris. Systema planetare est generalis stellarum et corporum caelestium eum circumvolantium nominatio.

Origo systematis solaris[recensere | fontem recensere]

Abhinc annorum tempora ante circiter 45 650 centena milia, Systema Solare ex orbe gasi ac paulum pulveris volventis ortum est. Primum medio in orbe stella Sol contracta est, ac lucere coepit. Mox (secundum spatia temporum geologica) gasa reliqua et pulvis magna e parte usque ad corpora magnitudinis pedifollis coagglutinata sunt. Quomodo ex his globulis asteroides facti sint, adhuc haud bene intellectum est. E multis asteroidibus tunc gravitatione corpora maiora facta sunt quae planetesimalia appellantur. Ex eis tunc collisionibus satis modestis paulatim planetarum pulli ac deinde planetae facti sunt. Luna, satelles Terrae, e concursu Terrae primordialis cum planetarum pullo magnitudinis fere Martis planetae orta esse putatur.

Corpora systematis solaris[recensere | fontem recensere]

Magna varietas corporum in systemate solari in nonnullis generibus dividi potest. Annis recentibus de his generibus disputatio quaedam orta est. Haec encyclopaedia his utitur:

  • Sol est stella classis spectralis V G2 et 99,86 centesimae ponderis totius ordinis solaris continet.
  • Planetae systematis solaris sunt octo corpora quae generaliter sic appellantur (definitio planetae difficilius est).
  • Inter 1930 et 2006 etiam Pluto in eorum numero habebatur. Nunc sicut Ceres et Eris planetula vocatur.
    • Maiora corpora hos planetas circumvolantia satellites vocantur.
    • Anuli circum planetas gigantes gaseosas ex pulvere et particulis parvis constant.
    • Quisquiliae originis artificialis, e.g. reliquia satellitum artificialium.
    • Planetesimalia sunt corpora caelestia minora quam planetae, e quibus planetae in principio ordinis solaris formati sunt et quae non iam sunt. Interdum hoc verbo generaliter asteroides et cometae appellantur quorum diametrum minus quam 10 chiliometra est.
  • Asteroides sunt corpora diametri minoris quam planetae. Nonnulli inter orbitam planetarum Martis ac Iovis siti sunt et plerumque ex mineralibus consistunt (qv. cometae). Asteroides ob proprietates orbitales in varias classes et familias subdividuntur. Asteroides qui in interiore zona versantur regulares appellantur; eis nomina feminina data sunt. Asteroides qui non sint in aliqua zona irregulares appellantur, et nomina masculina habent. Asteroides qui in zona exteriore versantur, obiecta zonae Kuiperi nominantur. (Vide infra.)
    • Satellites asteroidum sunt asteroides qui asteroides maiores circumvolant.
    • Asteroides Troiani in puncto L4 vel L5 planetae Iovis siti sunt (interdum omnes asteroides in puncto Lagrange ullius planetae siti sic vocantur).
    • Meteoroides sunt minimi asteroides.
  • Cometae sunt corpora quae magna parte e gasibus congelatis consistunt. Orbitae eorum valde excentricae sunt, sed generaliter perihelium intra orbitam Iovis et aphelium extra orbitam Plutonis habent. Nota bene: sunt cometae periodi orbitalis quorum apoapses propinquiores Soli sunt; praeterea cometae veteres, qui maximam partem materiei volatilis amiserunt, saepe asteroides appellantur. Etiam sunt quorum origo extra systema solare sita esse potest.
  • Centauri sunt corpora cometis similiora qui ob orbitam minus excentricam inter planetas Iovem et Neptunum remanent.
  • Corpora transneptunia sunt corpora glacialia quorum axes orbitales semimaiores ultra Neptunum sunt. Illa sic subdividuntur:
    • Corpora cinguli vel zonae Kuiperi orbitas inter 30 et 100 ua habent. Quae obiecta zonae Kuiperi, breviter OZK nominantur. Cingulum Kuiperi origo cometarum periodi orbitalis brevis habetur. Pluto maius corpus huius cinguli esse putatur, et corpora orbitas similes Plutoni habentia Plutini appellantur. Cetera corpora medii cinguli Kuiperi Cubevani vocantur. Illa in marginibus cinguli sita obiecta orbis dissipata appellantur. Anno 2003 hac in zona obiectum magnitudinis maioris quam Plutonis inventum est, cuius signum interim adhibitum 2003 UB313 fuit quique nunc Eris vocatur.
    • Corpora nubis Oortensis, quae utrum exstet necne nondum certa est, orbitas inter 50 000 et 100 000 ua habent. Haec regio origo comentarum periodi orbitalis longi habetur.
    • Corporis caelestis 90377 Sednae, quod inventum est anno 2003, orbita valde excentrica inter 76 et 850 ua est. Idcirco neque membrum cinguli Kuiperi neque nubis Oortis esse videtur etsi inventores putant Sednam esse primum corpus illius nubis.
  • Parvum pulveris est per totum ordinem solarem et rem lumen zodiacale ob hunc pulverem efficitur.

Iuppiter maximam partem massae systematis solaris extra Solem habet: 0,1 centesimas massae totius ordinis solaris.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Systema Solare spectant.


Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg