Metabolismus
Metabolismus[1] (vocabulum a verbo Graeco μεταβολή 'mutatio' deductum) est congeries reactionum chemicarum quae in organismis vivis ut vita sustineatur fiunt. Hae rationes organismos crescere et regigni sinunt, suas structuras sustinere rebusque circumiectis respondere. Metabolismus in duas categorias plerumque dividitur: catabolismus materiem organicam dissolvit, exempli gratia ut energia in respiratione cellularum capiatur; anabolismus autem energia utitur ut partes cellularum sicut proteina et acida nucleica fiant.
Chemicae metabolismi reactiones in vias metabolicas digeruntur, in quibus unum chemicum per gradus in aliud chemicum serie enzymorum convertitur. Enzyma metabolismo magni momenti sunt quia organismos agere reactiones optabiles sinunt quae energiam requirunt solaeque non accidunt, ad eas coniunctas ad rationes spontaneas? quae energiam liberant. Quia enzyma sunt catalystae, ei has reactiones velociter efficienterque procedere sinunt.
Enzyma etiam sinunt regulationem? viarum metabolicarum quae mutationibus cellularum circumiecti signisve aliarum cellularum respondet. Metabolismus organismi decernit quas res organismus habet nutrimenta? et quas venena. Exempli gratia, aliis prokaryotis hydrogenii sulphidum est nutrimentum, sed hoc gas animalibus est venenosum.[2] Celeritas metabolismi, modus metabolicus?, etiam impellit quanta alimenta organismus requirat.
Conspicua metabolismi proprietas est similitudo primarum viarum metabolicarum et elementorum inter etiam diversissimas species.[3] Exempli gratia, acida carboxylica, ut media in circulo acidi citrici notissima, in omnibus organismis adsunt, adeo in speciebus tam diversis quam Escherichia coli, bacterium unicellulare, et tam immanibus quam organismi multicellulares, sicut elephantes.[4] Hae conspicuae metabolismi similitudines probabiliter amplam implicant efficentiam harum viarum et earum ortum primis temporibus in evolutionaria vitae historia.[5][6]
Index |
Praecipuae biochemicae[recensere]
Plurimae structurae quae animalia, plantas, et microbios constituunt ex tribus primis molecularum classibus fiunt: acidis aminicis, carbohydratis, et lipidis (saepe adipibus appellatis). His moleculis vitalibus, reactiones metabolicae has moleculas per constructionem cellularum carnumque faciunt, aut eas dissolvunt ut adhibentur ut fons energiae, in digestione et usu cibi. Multae graves biochemicae coniungi possunt ut fiant polymera? sicut DNA et proteina. Hae macromoleculae sunt "essentiales."?
| Genus moleculae | Nomen formarum monomer? | Nomen formarum polymer? | Exempla formarum polymer? |
|---|---|---|---|
| Acida aminica | Acida aminica | Proteina (etiam appellata polypeptida) | Proteina fibrosa et globularia |
| Carbohydrata | Monosaccharida | Polysaccharida | Amylum, glycogen, et cellulosum |
| Acida nucleica | Nucleotida | Polynucleotida | DNA et RNA |
Acida aminica et proteina[recensere]
Proteina consistunt in acidis aminicis per catenam linearem ordinatis et a vinculis peptidicis? coniunctis. Multa proteina sunt enzyma quae chemicas in metabolismo reactiones catalyzant?. Alia proteina officia structuralia vel mechanica habent, sicut proteina quae formant cytosceletum, systema pegmatis quod formam cellularem sustinet.[7] Proteina etiam certum pondus habent in significatione cellulari, responsis immunitatis, adhesionne cellulari, transportatione activa trans membrana, et circulo cellularum.[8]
Vide etiam[recensere]
- Antimetabolitum?
- Calorimetria?
- Metabolismus anthropogenicus
- Metabolismus aquae
- Metabolismus sulphuris
- Modus metabolismi fundamentalis
- Respirometria?
- Thermicus cibi effectus
Notae[recensere]
- ↑ Ephemeris 2007.
- ↑ Friedrich C. (1998). "Physiology and genetics of sulfur-oxidizing bacteria". Adv Microb Physiol 39: 235–289
- ↑ Pace NR (January 2001). "The universal nature of biochemistry". Proc. Natl. Acad. Sci. U.S.A. 98 (3): 805–808.
- ↑ Smith E, Morowitz H (2004). "Universality in intermediary metabolism". Proc Natl Acad Sci USA 101 (36): 13168–73.
- ↑ Ebenhöh O, Heinrich R (2001). "Evolutionary optimization of metabolic pathways. Theoretical reconstruction of the stoichiometry of ATP and NADH producing systems". Bull Math Biol 63 (1): 21–55.
- ↑ Meléndez-Hevia E, Waddell T, Cascante M (1996). "The puzzle of the Krebs citric acid cycle: assembling the pieces of chemically feasible reactions, and opportunism in the design of metabolic pathways during evolution". J Mol Evol 43 (3): 293–303.
- ↑ Michie K, Löwe J (2006). "Dynamic filaments of the bacterial cytoskeleton". Annu Rev Biochem 75: 467–92.
- ↑ Nelson, David L.; Michael M. Cox (2005). Lehninger Principles of Biochemistry. New York: W. H. Freeman and company. pp. 841. ISBN 0-7167-4339-6.
Bibliographia[recensere]
Libri faciles[recensere]
Lane, N. 2004. Oxygen: The Molecule that Made the World. Oxford University Press, C.F.A. ISBN 0-19-860783-0.
- Rose, S., et R. Mileusnic. 1999. The Chemistry of Life. Penguin Press Science. ISBN 0-14-027273-9.
- Schneider, E. D., et D. Sagan. 2005. Into the Cool: Energy Flow, Thermodynamics, and Life. Sicagi: University Of Chicago Press. ISBN 0-226-73936-8.
Libri difficiles[recensere]
- Berg, J., J. Tymoczko, et L. Stryer. 2002. Biochemistry. Novi Eboraci: W. H. Freeman and Company. ISBN 0-7167-4955-6.
- Brock, T. D., M. T. Madigan, J. Martinko,et J. Parker. 2002. Brock's Biology of Microorganisms. Benjamin Cummings. ISBN 0-13-066271-2.
- Cox, M., et D. L. Nelson. 2004. Lehninger Principles of Biochemistry. Palgrave Macmillan. ISBN 0-7167-4339-6.
- Da Silva, J. J. R. F., et R. J. P. Williams. 1991. The Biological Chemistry of the Elements: The Inorganic Chemistry of Life. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0-19-855598-9.
- Nicholls, D. G. and Ferguson, S. J., Bioenergetics. (Academic Press Inc., 2002), ISBN 0-12-518121-3.
- Price, N., et L. Stevens. 1999. Fundamentals of Enzymology: Cell and Molecular Biology of Catalytic Proteins. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-850229-X.
Nexus externi[recensere]
Scientia generalis[recensere]
- Metabolismus, Respiratio Cellularum, et Photosynthesis The Virtual Library of Biochemistry and Cell Biology apud biochemweb.org
- The Biochemistry of Metabolism
- Advanced Animal Metabolism Calculators/ Interactive Learning Tools
- Microbial metabolism Simple overview. School level.
- Metabolic Pathways of Biochemistry Graphical representations of major metabolic pathways.
- Chemistry for biologists Introduction to the chemistry of metabolism. School level.
- Sparknotes SAT biochemistry Overview of biochemistry. School level.
- MIT Biology Hypertextbook Undergraduate-level guide to molecular biology.
- "Metabolism" at the Encyclopædia Britannica. Concentrates on human metabolism (Free access).
Glossaria et dictionaria[recensere]
Metabolismus humanus[recensere]
Databases[recensere]
- The BioCyc Collection of Pathway/Genome Databases
- Flow Chart of Metabolic Pathways at ExPASy
- The KEGG PATHWAY Database
- IUBMB-Nicholson Metabolic Pathways Chart
Viae metabolicae[recensere]
- Interactive Flow Chart of the Major Metabolic Pathways
- Metabolism reference Pathway
- Guide to Glycolysis School level.
- Formula:Wayback
- Downloadable guide to photosynthesis School level.
- What is Photosynthesis? Collection of photosynthesis articles and resources.
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |