Saturnus (planeta)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Saturnus (discretiva)

Saturnus
Saturnus
Inventio
Inventus a -
Inventionis annus notus ab antiquis
Proprietates orbitales
Axis semimaior 9,582 ua
Radius 1.433.530.000 km
Perihelion 1.352.550.000 km
Aphelion 1.514.500.000 km
Excentricitas 0,0565
Periodus orbitalis 29,457 a
Inclinatio orbitalis 2,485°
Satellites 34 nominatae (49)
Satellitum nomina Rhea, Titan, eqs.
Proprietates physicales
Diametrus 120.536 km
Area 42.610.000.000 km2
Massa 5,6846 * 1026kg
Densitas g/cm3
Gravitas (Acceleratio) 10,44 m/s2
[[]] km/s
Periodus rotationis 10 h 39 min 22 sec
Inclinatio axialis 26,73°
Albedo 0,47
Temperatura
min med max
100 K 120 K  ? K
Proprietates atmosphericae
Pressio atmosphaerica kPa
Carbonium  %
Nitrogenium  %

Saturnus (-i, m.) est sextus planeta de Sole, gigas gasosus (et cognitus planeta Iovianus, e planeta Iove) et amplitudinem secundus in Systemate Solare post Iovem. E Romano deo Saturno nominatur, Graeco Croni (titanei patris Dios) et Babylonii Ninurtae pare. Saturni symbolus ? repraesentat.

Planeta Saturnus praecipue hydrogenio, cum parva helii et vestigialium elementorum portione componitur. Intestina e saxoso gelidoque nucleo tenue metallici hydrogenii lamina et gasiosa externa altera circumdato consistunt. Externa atmosphaera generatim in apparentia infacetus est, quamquam longiquae durationis lineamenta apparere possunt. Venti velocitates in Saturno attingere 1800 km/h possunt, significative celeriores quam in Iove. Saturnus planetarium campum magneticum habet qui vim inter telluricum et potentiorem circum Iovem campum intermedius est.

Saturnus prominens anulorum systema habet, praecipue e gelidis particulis cum parva ruinarum et pulveris quantitate consistens. Saltem sexaginta-duo satellites sunt, inter quos Titan maximus. Titan est maior quam planeta Mercurio et unus satelles in Systemate Solare sigificativam atmosphaeram possidens.

Proprietates physicae[recensere | fontem recensere]

Saturnus est oblatus sphaeroides; id est, planus in polis et concavus ad lineam aequatorialem. Suum aequatoriale et polare diametra fere 10% (120.536km vs. 108.728) differunt. Magnae amplitudinis sed valde minoris massae quam Iovianae parvae densitati, rapidae rotationi et fluido statu coniunctarum est resultatio. Alii gasiosi planetae etiam oblati sunt, sed cum minore latitudine. Saturnus est singulare planeta in Systemate Solare qui minus densus quam aqua est. Etsi Saturni nucleus considerabiliter quam aqua densior est, planetaria est media specifica densitas 0,69g/cm3 propter gasiosam atmosphaeram. Saturnus solum 95 Telluricae massae est collatus Iovi qui 317 Telluricae massae est (fere 15% major).

Compositio[recensere | fontem recensere]

Externa Saturni atmosphaera e fere 93.2 centesimis molecularis hydrogenii et 6.7 centesimis helii constat. Ammonii, acetyleni, ethani, phosphini, et methani vestigiales summae etiam detectae sunt. Superas nubes in Saturno ammonii crystallis componitur, dum inferioris plani nubes hydrosulfuro ammonii (NH4SH) aut aqua componi videntur. Comparata cum elementorum in Sole abundantia, Saturni atmosphaera plerumque helio deficit.

Helio graviorum elementorum quantitas accurate nescitur, sed partes totum adaequare primordialibus de Systematis Solaris formatione abundantiis supponuntur. Totalis istorum elementorum massa undeviginti esse aestimatur, triginta-una telluricae massae cum significante parte in Saturni nucleare regione sita.

Intestina structura[recensere | fontem recensere]

Saturni intestina Iovis similia sunt, parvum saxosum nucleum in medio, tenuiorem liquidam metallici hydrogenii laminam supra, et molecularis hydrogenii externam laminam habentia. Variarum glacierum vestigia et adsunt. Nuclearis regio fere novem esse aestimatur, viginti-duo Telluricae massae.

Saturnus formissima intestina, 12 000 K (11 700 °C) in nucleo attingentia, habet et plus energiam spatio irradiat quam de Sole recipit. Pleraeque subsicivae energiae mechanemate Kelviniano-Helmholtziano (lenta gravitationale compressione) generantur, sed quod solum sufficere nequit ut Saturni calor productus explanetur. Additionale? propositum mechanema propter quod Saturnus huius caloris aliquod gignere possit helii guttarum "pluvia" in profunda Saturni intestina est, nam helii guttae calorem liberant gratia frictionis dum cadentes per tenuius hydrogenium descendunt.

Nubilares laminae[recensere | fontem recensere]

Saturni atmosphaera cirrosam formam Iovis similem exhibet (reapse, nomenclatura eadem est), sed Saturni cirri valde ambiguiores et etiam valde ampliores prope aequatorem sunt. Saturni venti inter Systematis Solaris celerrimi sunt. Viatoris? data culminantes Orientales ventos 500 m/s (1116 milia passuum pro hora) indicant. Saturninarum tenuiorum nubium formae observatae sunt usque ad Voyager supervolatus. Ex illo tempore, nihilominus, Telluricae baseos telescopia melior facta est quadamtenus ubi regulare observationes fieri possunt.

Saturni plerumque cirrica atmosphaera interdum longae durationis ovala et alia lineamenta Iovianarum communia exhibet. Anno 1990, Telescopium Siderale Hubbleanum enormem nubem albam prope Saturni aequatorem quae non aderat per Voyager congressus observavit, et anno 1994, alia procella observata est. Anni 1990, procella Magnae Maculae Albae, unum sed brevis durationis Saturnina res cum ferme triginta annorum periodicitate, exemplum est. Priores Magnae Maculae Albae annis 1876, 1903, 1933, et 1960 observata sunt, anni 1933 procella clarissima ente. Si periodicitas servatur, alia procella eveniet fere anno 2020.

Recentibus in imaginibus de Cassinio-Hugenia navicula siderale, Saturni boreale hemisphaerium fulgide caeruleum apparet, Urani similis velut superiore in imagine videri potest. Caeruleus color de Tellure usitate observari nequit, quia Saturni anuli usitate boreali hemisphaerio obstant. Color verisimilioriter? Rayleighiana sparsione causatur.

Boreale polare hexagonale nubilare lineamentum, disc? Voyager inventum et anno 2006 Cassinio-Hugenia (Anglice Cassini-Huygens) firmata.

Astronomi infrarubra photographia usi Saturno temperatum polarem vorticem esse et Saturnum huius indoles in Systemate Solare notum unum planetam esse monstraverunt.

Persistens hexagonalis undularis forma circum borealem polarem vorticem in atmosphaera in fere 78ºN in Voyager imaginibus primum nota est. Borealis poli dispar, Meridionalis polaris regionis HST photographema "iactuosi rivi" praesentiam indicat, sed non fortem polarem vorticem nec ullam "hexagonalem permanentem undam." Verumtamen, NASA Novembre anni 2006 Cassinio-Hugeniam naviculam sideralem "typhonoidem" procellam in meridiano polo nexam cum clare definito oculo typhonale observare retulit. Haec observatio particulariter? nota est, quia oculi typhonalis nubes visae non sunt in ullo planeta, excepta Tellure (inclusa in oculo typhonale in Iovis Magna Macula Rubra observando defectione naviculae Galilaei (Anglice Galileo)). Recta borealis polaris hexagoni latera ambo 13 800 chiliometrorum longitudinis sunt. Tota structura cum periodo 10 horarum 39 minutarum et 24 secundarum rotatur, eadem etiam planetariis radioemissionibus periodo, quae Saturninorum intestinorum rotationalis periodi aequalis esse supponitur. Hexagonale lineamentum in longitudine velut aliae nubes se in atmosphaera aspectabile non movet.

Lineamenti origo est multae speculationis materia. Plerique astronomi quaedam permanentis undae formae in atmosphaera favere videntur; sed hexagonum insolita quaedam aurora potest. Extremissima speculatio Saturni radioemissiones ex hexagono (quod videre possumus rectam rotationalem periodum habens) emanantes potius quam e planetariis intestina (quod videre nequimus) habet. Polygonales formae in fluidorum revolutoriis cistis in laboratorio refectae sunt.

Magnetosphaera[recensere | fontem recensere]

Saturnus intrinsicum magneticum campum cum simplice, symmetrica forma, magnetico dipolo, habet. Debilior circum Iovem campo est (quamquam fortior Tellurico magnetico campo), Saturno minorem magnetosphaeram dans. Satelles Titan externa in Saturninae magnestosphaerae parte orbitat et plasma in Titanis externa atmosphaera iontificatis particulis contribuit.

Rotationalis mos[recensere | fontem recensere]

Hexagonalis nubilaris lineamenti animatio.

Quandoquidem Saturnus super suum axem cum uniforme ratione non rotatur, multiplices rotationales periodi ei assignatae sunt (sicut in Iovis casu): "Systema I" periodum 10 horarum, 14 minutarum et nullius secundae (844,3º/d) habet et Aequatoriali Zonae, de boreale meridiani Aequatorialis Baltei margine ad meridiani borealis Aequatorialis Baltei margine patenti, coit. Omnibus relictis Saturniis latitudinibus assignata est rotationalis periodus 10 horarum, 39 minutarum, 24 secundarum (810,8º/d), quae "Systema II" est. "Systema III," in radioemissionibus de planeta, periodum 10 horarum, 39 minutarum, 22.4 secundarum (810,8º/d) habet; quia Systematis II valde proximus, generatim id supersessit.

Per in Saturnum appropinquationem anno 2004, Cassinio-Hugenia navicula sideralis Saturniam radiorotationalem periodum parum crevisse ad fere 10 horas, 45 minutas, 45 secundas invenit. Mutationis causa nescitur; nihilominus, haec radiofontis motui in dissimilem latitudinem in Saturno, cum dissimile rotationale tempore, potius quam reali mutationi in Saturnia rotatione, deberi putantur.

Martio anni 2007, inventio ut radioemissionum rotatio planetariam rotationem reapse non describeret, sed potius plasmatici disci convectione, a rotatione libera, producatur, nuntiata est. Discordia in mensis rotationalibus periodis geiserica? activitate in Saturnio satellite Encelado causari posse relata est. Aquarius vapor Saturniam in orbitam hac activitate emissus oneratur, et Saturnium campum magneticum superonerat, parum eius rotationem lentiorem comparatam cum ipsius planetae rotatione faciens. Si vera, haec in praesenti notam methodum realis rotationalis rationis Saturnio nucleo determinandae non esse significant.

Planetarii anuli[recensere | fontem recensere]

Saturni anuli, secundum Cassinio-Hugeniae photographiam anno 2007

Saturnus veri simile ob planetariorum anulorum systema optime notus est, quod eum visualiter? insignissimam rem in Systemate Solare facit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anuli primum Galilaeo Galilaei anno 1610 cum telescopio observati sunt, sed velut talem identificari nequiebat. Duci Tusciae scripsit: "Planeta Saturnus solus non est, sed tribus componitur, qui fere se unus alio tangunt et nunquam se movent nec mutat respectu uni alteri. In linea zodiaco parallela coordinantur, et in medio unus (Saturnus ipse) ferme ter lateralium [anularium marginum] magnitudo est." Etiam Saturnum velut "aures" habentem descripsit. Anno 1612, anulorum planum directe ad Tellurem vergebant et anuli abire videbantur, et tunc anno 1613, denuo apparuerunt, longius Galilaeum confundentes.

Anno 1655, Christianus Hugenius fuit primus homo Saturnum anulo circumdari suggerens. Telescopio valde meliore quam Galilaeo disponibili usus, Hugenius Saturnum observavit et scripsit: "Is [Saturnus] tenue, plano anulo nihil tangente et ad eclipticam prono circumdatur."

Anno 1675, Ioannes Dominicus Cassinus Saturni anulum reapse multiplicibus minoribus anulis cum hiatibus inter eos componi determinavit?; Horum hiatuum latissimus serius nominatus est Divisio Cassinia.

Anno 1859, Iacobus Clerk Maxwell ut anuli solidi nequirent aut instabiles fierent et seorsum rumperentur demonstravit. Anulos numerosis parvis particulis, omnibus liberis Saturnum orbitantibus, componendos esse proposuit. Maxwelliana theoria correcta anno 1895 per spectroscopica anulorum studia a Iacobus Keeler Lickani Observatorii effecta firmata est.

Physica characteristica[recensere | fontem recensere]

Saturni anuli tremendam scaenam secantes transiunt quae luminose lunato Titane et globum circumdante caligine gubernatur rupta parvo satellite Encelado, cuius cryovulcani vix visibiles sunt Meridionale in polo. Septemtrio supra est. Photographema a navicula Cassinio-Hugeniae photographia (2006).

Anuli videri possunt cum satis modesti telescopii aut bonorum binoculorum usu. De 6630 chiliometrorum ad 120 700 chiliometrorum supra Saturni aequatorem patent, cum media fere chiliometri tenuitate et silicoso saxo, oxydo ferri, et glaciei particulis, quarum magnitudo de pulverea particula ad parvum autocinetum variat, componuntur. Duae praecipuae doctrinae Saturniorum anulorum originem respicientes sunt. Altera doctrina, initio ab Eduardo Rocheo saeculo undevicensimo proposita, ut anuli semel Saturnius satelles essent cuius orbita satis prope ut vi aestuosa laniaretur prolapsa sit est (vide limitem Rocheanum). Huius doctrinae variatio ut satelles post magni cometae aut asteroidis impactum dissolutus sit est. Secunda doctrina ut anuli nunquam satellites partem essent, sed in vicem primae nebularis materiae e qua Saturnus formatus sit redundantia sint est. Quae doctrina ample accepta hodie non est, quia Saturni anuli instabiles per milionum annorum periodos et itaque recentis originis putantur.

Quamvis maximus hiatus in anulis, velut Divisio Cassiniana videri possunt de Tellure, Voyager anulos intricatam milium tenuum hiatuum et helicum structuram habere invenerunt. Quae structura e Saturniorum satellitum gravitationale attractione in aliquot dissimilibus modis oriri putatur. Aliqui hiatus deminutarum lunularum velut Panis transitu vacuantur, quorum multo plures inveni iam possunt, et aliquae helices parvorum pastoralium satellitum sicut Promethei et Pandorae gravitationalibus effectibus maneri videntur. Alii hiatus e resonantiis inter orbitales particularum periodos in hiatu et massiviorum longiorum lunarum istius; Mimas Divisionem Cassinianam hoc modo sustinet. Adhuc plus in anulis structura re vera e spiralibus undis satellitum periodicis gravitationalibus perturbationibus elevatis consistit.

Data e Cassiniano siderale speculatorio anulos Saturni suam propriam atmosphaeram, planetae ipsius istius liberam, possidere indicant. Atmosphaera molecularis oxygenii gasio (O2), perviolacea e Sole luce aquariam glaciem in anulis dissolvente, producto componitur. Chemicae reactiones inter aquariae moleculae fragmenta et plurimam perviolaceam stimulationem inter alia O2 creant eiciuntque. Iuxta huius atmosphaerae exemplaria, H2 quoque adest. O2 et H2 atmosphaera sic parca est ut si super anulos quoquomodo tota atmosphaera condensaret, crassitudinem unius atomi ordinis esset.

Anuli etiam similiter parcam hydroxydi (OH) atmosphaeram habent. Velut O2, haec atmosphaera aquariarum molecularum dissolutione producitur, quamquam hoc casu dissolutio energeticis ionibus aquarias moleculas Saturnio satellite Encelado eiectas coniicientibus fit. Haec atmosphaera quamquam summe parca sit, de Tellure Hubbleano Siderale Telescopio detectus est.

Saturnus complexas in suo nitore regulas ostendit. Variabilitatis plurimum mutanti anulorum aspectu debetur, et haec duo cyclos quaque orbita experitur. Nihilominus, imposita super hanc est variabilitas propter planetariae orbitae eccentricitatem quae planetam nitidiores oppositiones in septentrionale hemisphaerio quam in meridiano exhibere causat.

Anno 1980, Voyager I supervolatus fecit ubi anulus F tribus strictis anulis componi exhibitus est qui in complexa structura intexi videbantur; externi duo anuli e tuberibus, plicaturis et massis intectus illusionem, cum minime nitido tertio anulo inter eos dantibus, consistere hodie sciuntur.

Anulorum radii[recensere | fontem recensere]

Radii in anulo B, photographato Voyager 2 anno 1981

Usque ad annum 1980, Saturni anulorum structura exclusive propter gravitationalium virum actionem explanabatur. Voyager navicula sideralis radialia lineamenta in anulo B invenit, nominata "radios", qui explanari hoc modo nequiebant, quia persistentia et rotatio circum anulos consentanei orbitali mechanicae non erant. Radii obscuri contra illustratum anulorum latum apparent, et collustrati cum contra haud illustratum latus videntur. Qui cum electromagneticis interactionibus conecti supponuntur, quia fere synchrone cum Saturni magnetosphaera rotant. Nihilominus, exactum mechanema radios gignens etiam nescitur.

Post vicessimum quintum annum, Cassiniana denuo radios observavit. Qui annitemporale phaenomenon esse videntur, medio Saturnio hieme et media Saturnia aestate abeuntes et denuo apparentes, Saturno aequinoctio appropinquante. Radii non videbantur, Cassiniana Saturnum principiis anni 2004 venta. Aliqui scientistae anulos non videndos esse usque ad annum 2007 speculati sunt, in exemplaribus radiorum formationem describere conatis fulcientes. Verumtamen, Cassinianae photographationis grex radios in anulorum imaginibus quaerentes manet, et anuli in imaginibus 5 Septembris 2005 captis denuo apparent.

Naturales satellites[recensere | fontem recensere]

Saturnus magnum satellitum numerum habet. Exacta quantitas est incerta, quia orbitantia glacialia fragmina in Saturniis anulis omnia technice satellites sunt, et difficile est inter magnam anularem particulam et deminutam lunam discernere. De anno 2007, 59 individualium satellitum summa inventa erat, cum plurimis tribus incompertis lunis quae parvi pulverei cumuli in anulis poterant. 48 satellites nominati erant, quorum aliqui deminutissimi sunt: e 59, 33 minorem diametrum quam 10 chiliometra habent, et alii 13 minorem quam 50 chiliometra. Solum quorum septem satis massivi sunt ut sphaeroides propter suam propriam gravitationem collapsi sint. Qui ultimi cum Tellurica luna comparantur in inferiore tabella. Saturni notatu dignus satelles Titan est unus satelles in Systemate Solare densam atmosphaeram habens.

Traditionaliter,? plerique Saturni satellites e veris Graecae mythologiae Titanibus nominantur. Quod coepit quia Johannes HerschelusGuillermi Herscheli filius, Mimantis et Enceladi inventoris—hoc facere in sua editione anni 1847, cuius nomen est Resultatio Astronomicarum Observationum factarum in Prumuntorio Bonae Spei, suggessit quia ei Croni (Graeci Saturni) erant soror et fratres.

Nomen Diameter (km) Massa (kg) Orbitalis radius Orbitalis periodus
Mimas 400 (10% Lunae) 0,4x1020 (0,05% Lunae) 185.000 (50% Lunae) 0,9 (3% Lunae)
Enceladus 500 (15% Lunae) 1,1x1020 (0,2% Lunae) 238.000 (60% Lunae) 1,4 (5% Lunae)
Tethys 1060 (30% Lunae) 6,2x1020 (0,8% Lunae) 295.000 (80% Lunae) 1,9 (7% Lunae)
Dione 1120 (30% Lunae) 11x1020 (1,5% Lunae) 377.000 (100% Lunae) 2,7 (10% Lunae)
Rhea 1530 (45% Lunae) 23x1020 (3% >Lunae) 527.000 (140% Lunae) 4,5 (20% Lunae)
Titan 5150 (150% Lunae) 1350x1020 (180% Lunae) 1.222.000 (320% Lunae) 16 (60% Lunae)
Japetus 1440 (40% Lunae) 20x1020 (3% Lunae) 3.560.000 (930% Lunae) 79 (290% Lunae)

Saturni exploratio[recensere | fontem recensere]

Praecursoris 11 supervolatus[recensere | fontem recensere]

Saturnus primum Praecursore 11 (Anglice: Pioneer 11) Septembre anni 1979 visitatus est. Inter 20 000 chiliometrorum planetariarum nubium summorum volavit. Parvae resolutionis imagines planetae et paucae satellitum acquisitae sunt; imaginum resolutio satis bonae non fuerunt ut superficialia lineamenta discernerentur. Sideralis navicula etiam anulis studuit; inter inventiones fuerunt tenuis anulus F et factum ut obscuri hiatus in anulis nitidis adversus Solem visis essent, aut cum aliis verbis, ut non essent materiae vacui. Praecursor undecim etiam Titanis temperaturam mensus est.

Voyager supervolatus[recensere | fontem recensere]

Novembre anni 1980, Voyager 1 speculatorium Saturnium systema visitavit. Primas magnae resolutionis imagines planetae, anulorum et satellitum remisit. Superficialia variorum satellitum lineamenta primum visa sunt. Voyager 1 proximum Titani supervolatum effecit, tantopere nostram de satellitis atmosphaera notitiam augens. Nihilominus, Titanis atmosphaera impenetrabilis in visibilibus undae longitudinibus esse etiam probata est, ergo superficialia singula non visi sunt. Supervolatus naviculae sideralis traiectoriam, Systemate Solare eiecta, etiam mutavit.

Fere post annum, Augusto anni 1981, Voyager 2 de Saturni systemate studium continuavit. Plurimae scrutationis imagines de Saturni satellitibus acquisitae sunt, non minus quam de mutationum indiciis in atmosphaera anulisque. Infortunate,? per supervolatus, speculatorii versatilis photomachinae pulpitum per dierum parem haesit et aliquae destinatae photographiae amissae sunt. Saturni gravitate usi sunt ut naviculae traiectoria versus Uranum dirigeretur.

Speculatoria varios novos satellites prope aut inter planetae anulos orbitantia invenerunt firmaveruntque. Etiam parvos Maxwellianum et Keeleranum hiatus invenerunt.

Cassinianum orbitrum[recensere | fontem recensere]

Saturnus Solem eclipsat, visus de Cassiniana.
Magnae typhonoidis procellae in meridiano Saturni polo pictura.

Iuliis Kalendis anni 2004, Cassiniano-Hugenia sideralis navicula in Saturni Orbitam Insertionis decursionem effecit et orbitam circum Saturnum intravit. Ante in Saturni Orbitam Insertionem, Cassiniana iam ample systemate studuit. Iunio anni 2004, proximum supervolatum Phoebae gesserat, magnae resolutionis imagines dataque remittens.

Orbitrum duos supervolatus Titani complevit ante speculatorium Hugenium liberatum 25 Decembris 2004. Hugenium in superficiem Titanis pridie nonas Ianuarias anni 2005 descendit, datorum diluvium per atmosphaericum descensum et post descensum mittens. Per annum 2005, Cassinianum multiplices Titanis et gelidorum satellitum supervolatus gessit.

Decimo die Martii anni 2006, NASA Cassinianum speculatorium liquidae aquae immissariorum in geyseris in Saturni satellite Encelado erumpentium evidentiam invenire retulit. Mense Iulio, Cassinianus hydrocarbonii lacuum prope Titanis Septemtrionalem polum primum argumentum vidit, Ianuario anni 2007 firmatum. Martio anni 2007, additiciae imagines prope Titanis Septentrionalem polum hydrocarbonii "maria" invenerunt, amplissimum quorum fere maris Caspii magnitudinem habet. Vicensimo die Septembris, Cassiniani speculatorii photographia antehac haud inventum planetarium anulum revelavit, extra nitentiores praecipuos Saturni anulos et intra anulos G et E. De omni anno, speculatorium quattuor novos satellites invenit firmavitque. Sua primaria missio anno 2008 desinet cum navicula septuaginta quattuor orbitas circum planetam complevisse exspectabitur; speculatorium, nihilominus, saltem missionis extensionem habere exspectatur.

Cassiniani supervolatus Saturnii maximi satellitis, Titanis, vasti maris et litoris cum numerosis insularibus circulis, et montibus radioelectricas imagines cepit. Cassiniani proximus Titanis supervolatus 28 Martii 2007 propositus est.

Melior visio Saturni[recensere | fontem recensere]

Saturnus e praehistoricis temporibus cognoscitur. Quinque planetarum nudo oculo faciliter visibilium remotissimus est, alii quattuor Mercurius, Venus, Mars et Iuppiter sunt, (Uranus solum in obscurrimis caelis nudo oculo visibilis est), et ultimus planeta cognitus antiquis astronomis erat quoad Uranus inventus est anno 1781. Saturnus nudo oculo in nocturno caelo nitens, flavescens stella e more inter magnitudinem +1 et 0 varians apparet et circa 29½ annos in faciendo completo eclipticae contra ambitales zodiaci constellationes circuitu tardat. Opticum auxilium (magni binoculi aut telescopium) saltem vicies magnificans poscitur ut clare Saturni anuli plerisque hominibus solventur.

Quamquam plurimi temporis observationi remuneratus scopus est, in caelo visibilis est, Saturnus et sui anuli meliores videntur cum planeta in aut prope oppositionem, (planetae conformatio cum in 180º elongatione est et sic Soli oppositus in caelo apparet), est. In Januariorum iduum anni 2005 oppositione, Saturnus nitentissimus usque ad annum 2031 apparuit, maxime propter secundam anulorum comparatorum cum Tellure orientationem.

Saturnus in mythologia gentium[recensere | fontem recensere]

Saturnus cum nudo oculo videri possit et tamquam planeta ab aliis stellis facile distinguatur, iam antiquitus multorum attraxit hominum animadversiones mythologicas. Apud Graecos Cronus vocatus nec non apud Romanos inter deos habebatur.

Indica astrologia novem cognoscit planetas secundum scripta Navagrahae. Saturnus Sani aut Shani appellatur, qui inter omnes planetas iudicis partes agit et omnes secundum mala aut bona eorum propria effecta magnalia determinat.

Sinici et Iaponici planetam Saturnum "stellam terream" esse ducunt. Quod doctrina Quinque Elementorum nititur, qua orientales more suo elementa naturalia classificant.

Hebraice Saturnus Shabbathai nominatur. Cuius angelus est Cassiel. Cuius animus aut beneficus spiritus est Agiel (layga); spiritus (obscurior aspectus), Zazel (Izaz).

Ottomani Turci et Malayi Saturnum Zuhal dicunt, quod nomen a vocabulo Arabico voce زحل zaḥul deducitur.

Saturnus a Graecis etiam Φαίνων Phainōn ("nitens") appellari solebat.

Conradinus Ferrari d'Orchieppo iam anno 1965 suspicatus est, eam, quae Magos ad Bethlehem puerumque Iesum perduxit, stellam fuisse rarissimam coniunctionem triplicem planetarum Saturni et Iovis in signo Piscium. Constat enim ambas planetas anno 7 ante Christum natum ter convenisse, diebus 27 Maii, 6 Octobris, et 1 Decembris. Hic annus optime congruit cum tempore nativitatis Christi quod chronographia ecclesiastica nobis tradidit. Non absurdum videtur astronomos Babylonicos hunc planetarum Saturni et Iovis conventum interpretavisse ut signum novae aetatis salvatorisque adventi.

Dicitur nonnullis sermonibus, non solum Latino, septimus hebdomadis dies Saturni: sicut Anglice Saturday, Batave Zaterdag, Cambrice Dydd Sadwrn.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg