Iuppiter (planeta)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Vide etiam paginam discretivam: Iuppiter (discretiva)

Iuppiter, Iupiter
Iuppiter
Inventio
Inventus a nota antiquis
Inventus anno nota antiquis
Proprietates orbitales
Axis semimaior 5 ua
Radius 778.412.027 km
Perihelion 740.742.598 km
Aphelion 816.081.455 km
Eccentricitas 0,048 392 66
Periodus orbitalis 11,86 a
Inclinatio orbitalis 1,305 30°
Satellites 63
Satellitum nomina Io, Europa eqs.
Proprietates physicales
Diametrus 142.984 km (11,209 Terrae)
Area 6,14×1010 km2
Massa 1,899×1027 kg (317,8 Terrae)
Densitas 1,326 g/cm3
Gravitas 23,12 m/s2
Velocitas Fugae 59,54 km/s
Periodus rotationis 9 h 55 min 29,685 s
Inclinatio axialis 3,13°
Albedo 0,52
Temperatura
min med max
110 K 152 K  ? K
Proprietates atmosphericae
Pressio atmosphaerica 70 kPa
Hydrogenium ~86%
Helium ~14%
Aqua 0,1%
Alii 0,1203%

Iuppiter (Iovis, m.), seu Iupiter, est quintus in distantiae a Sole ordine Systematis Solaris planeta, et maximus gravissimusque. Suus puteus gravitationalis praecipuum munus in aliorum planetarum minorumque corporum (praesertim cometarum et asteroidum) orbitarum determinatione in Systemate Solare obit; cuius massa omnium aliorum planetarum iunctorum massae fere dimidium est.

De gigante gasioso agitur: solidam superficiem non possidet, sed simpliciter de gasio constituitur, eo densior quo maior descensus versus planetaria intestina se faciens usque eo donec se liquefaciat. Causa suae naturae e magnae rotationalis velocitatis, sua forma rotationalis ellipsoidis in polis complanati videtur.

Suus symbolus astronomicus (Iovis astronomicus symbolus) ex dei fulminis imagine stylizatur.

In Sinica, Iaponica, Coreana, Vietnamianaque culturis, planeta ligni aster, quinque Sinicorum "traditionalium" elementorum unus, scitur; curiose, Iovis aspectus per parvum telescopium reapse ligni recordatur, gratia Magnae Maculae Rubrae, geniculi imaginem elicientis, praesentiae.

Historica data[recensere | fontem recensere]

Iuppiter ex antiquitate notus est, nudo oculo in Tellurico caelo visibilis; Romani ei dei Iovis nomen dederunt.

Anno 1610, Galilaeus Galilaei planetae praecipuos quattuor satellites invenit, notos ex illo tempore satellites Galilaeanos, gratia telescopii; individuata in orbita circum alium planetam prima caelestia corpora Telluris dissimilia. Quod elementum ad Copernicanae theoriae partes transibat.

Anno 1672, Roemer Iovianos satellites observans tempus inter eclipsem (imprimis Ius) brevius se facere, Tellure Iovi appronpinquante, et longius, Tellure discedente, percepit. Hic rarus effectus ad velocitatem lucis ligatus est, determinato sic primum exacto valore.

De Tellure observatio[recensere | fontem recensere]

Iuppiter praecipue per telescopium observando splendidus est. Atmospharicas formationes faciliter visbiles ostendit, stratos et zonas notas, primas obscuras et secundas claras. Cum profunda visione non solum simpliciter parallelae inter se videri possunt, sed etiam prodire velut incisae structurae vorticum ubrae, velut Magnae Maculae Rubrae, stabilis typhonis, bis dimidioque Telluricae magnitudinis, se longitudinaliter fere metrum pro secunda moventis.

Crebro planetae Galilaeanorum satellitum, umbram in Iovianum discum proicientium, transitus observari potest.

Atmosphaera[recensere | fontem recensere]

Iovis atmosphaera, Saturnianae similes, potissime hydrogenio helioque, duobus eisdem praecipuis elementis Solem et, generatim, Universum constituentibus, componitur. Quae ventis maxime violentis, velocitates inter 500 et 600 km/h consequi potentibus, transigitur.

Iuppiter super se ipsum rapidior omnibus aliis Systematis Solaris planetis rotat. Super superficiem macularum progressione observanda, planeta profecto solidum corpus non rotare invenitur. Nihilominus, Solaris differentialis rotationis, rotationalis de aequatore ad polos velocitatis gradualem variationem ostendentis, dissimilis, Ioviana rotationalis periodus zonales variationes possidet, multo Telluricae atmosphaerae earum recordatas. Inter ±10° de aequatore amplexa in fimbria, rotationalis periodus fere 9h 50m est.

Intestina structura[recensere | fontem recensere]

Subter atmosphaeram hydrogenium de gasioso statu liquidum fit, dum fere 24000 chiliometrorum altum hydrogenium metallicum liquidum fit; hic status valde singularis istius Solaribus in intestinis consecuti similis est, sed cum temperatura admodum minore. Quod enormis Ioviani campi magnetici responsale esse supponitur. Inter diversos status subdivisio exacta non est, et diversae hydrogenii phases gradatim una in alteram concinnantur.

Planetae nucleus parvus saxosusque est.

In Iove adens gravitas, super liquidam superficiem, valde ingentissima, in Systemate Solare maxima, excluso naturaliter Sole. 2,64 vicibus in Tellure adentis par esse calculatur. Quod hominem, inter alia, supra Tellurem 80 chilogrammatum gravem, in Iove fere 200 chilogrammatum gravem esse significat. Praeter transformativas inventiones aut portentosas solutiones (velut astronauta aquario ambitu, in singulare naviculae sideralis piscina contento, immersus), hodiernus homo Iovis liquidam superficiem visitare nequit. Sed gasiosa atmosphaera explorari potest.

Alii gasiosi planetae (aut melius "liquidi"), id est, Saturnus, Uranus et Neptunus, Tellurici similem gravitatis valorem habent, et ergo theorice explorabiles ab homine sunt. Saturnus, praeter, quamquam valde magnus sit et volumen Iovis simile habeat, tamen massam valde minorem possidet, ut gravitas in superficiem Tellurica minor sit.

Naturales satellites[recensere | fontem recensere]

Quattuor satellites Galilaeani: Io, Europa, Ganymedes, Callisto

Iuppiter subtillimorum anulorum serie circumdatur parvis saxosis particulis compositorum.

Circum planetam 63 satellites rotant, quorum solum 16 nominantur. Maximi ponderis hi, etiam Galilaeani aut Medicei appellati, Galilaeo Galilaei inventi sunt et ab hoc dedicati Cosimo II Mediceo, et sunt :

  • Io: intensae vulcanicae activitatis proprius, parva Iovis distantia et sua eccentrica orbita provocatae. Satelles continenter mutat propter vulcanicae materiae emissionem.
  • Europa: saxosum nucleum spisso glaciei strato, craterum carente, opertum habet. Unum Systematis Solaris corpus, insuper Tellure, in quo in liquido statu aqua, subter spissum superficialis glaciei stratum latens, inveni potest, est. Continui gelidae corticis super satellitis superficiem motus causa meteoritici crateres, in omnibus aliis Iovis satellitibus bene visibiles, inveni nequiunt.
  • Ganymedes: maximus satellitum, glacie saxisque formatur.
  • Callisto: glacie saxoque composito, superficiem plurimis cum crateribus habet.

Alius ponderis satelles est :

Anuli[recensere | fontem recensere]

Iovianorum anulorum photographia quasi musivo plurium photographiarum facta Civitatum Foederatatum speculatorio Galilaeo captarum dum in Ioviano cono umbrae erat.

Et Iuppiter anulorum systema anno 1979 siderale speculatorio Voyager I inventum habet qui prope planetam supervolavit. Debilis structura videri de Tellure nequit, cui continenter aliae siderales missiones studuerunt.

Collisio cum Shoemakero-Levyo[recensere | fontem recensere]

Cum Shoemakero-Levyo (Anglice ‘’Shoemaker-Levy’’) cometa super Iovianam superficiem impactus effectus

Inter 16º die et 22º die Iulii anni 1994, cometae Shoemakero-Levyi fragmina revera pyrobolice super Iovem prolapsa sunt. Eventus diu praevisus erat, sed praevisiones eius quod visum esset ancipes erant. Numerosa telescopia planetae collineata, seu professionalia seu studiosa, photographias ceperunt quas omnes spectaculares definiverunt. Propter cometae irruptionem causatae explosiones et utiles Iovianae atmosphaerae proprietati subter immediata superficialia strata investigandae.

Primi fragminis collisio 16º die Iulii decima et quadrante p.m. facta est, ob suam commotivitatem observatores stupefaciens. Fragmen Iovem 216.000 chilometra pro hora velox, 200.000 megatona pariter potens attigit: temperatura post impactum 30.000 gradus centigrados crevit. Relictus crater tam magnus quam Telluris dimidium est. De prima collisione cometae fragmina non solum gasio, glacie grandineque, velut exspectatis, sed etiam elementis firme sic robustioribus componi affirmari potuerunt, ut permiserint eisdem fragminibus non dissolvi contactu cum Iovis atmosphaera.

Voyager I planetae Iovis hanc photographiam 24º die Ianuarii amplius 40 miliones chilometrorum distans cepit.

Iovis exploratio[recensere | fontem recensere]

Multae siderales missiones prope Iovem speculatoria tulerunt.

Missiones Praecursor[recensere | fontem recensere]

Praecursor 10 (Anglice Pioneer 10) mense Decembri anni 1973 Iovis supervolatum effecit, exacte anno antea quo Praecursor 11 (Anglice Pioneer 11) idem effecerit. Prima speculatoria gasiosum planetam supervolantia, primum superficiem photographantia, fuerunt.

Missiones Viator[recensere | fontem recensere]

Viator 1 (Anglice Voyager 1) Martio anni 1979 supervolatum effecit, ante Viator 2 (Anglice Voyager 2) Iunio eiusdem anni. Missiones Viator immense meliorem satellitum Galilaeanorum comprehensionem fecerunt et Iovis anulos invenerunt. Etiam planetariae atmosphaerae primas vicinas imagines ceperunt.

Missio Ulixes[recensere | fontem recensere]

Februario anni 1992, solare speculatorium Ulixes (Anglice Ulysses) circum Iovem appropinquationem 450.000 chilometrorum (6,3 Iovianos radios) distans effecit. Supervolatus opus erat ut polaris orbita circum Solem obtineretur, fructus captus est ut studia de Ioviana magnetosphaera implerentur. Quia speculatorium machinam cinematographicam inscensam non habebat, nullam imaginem cepit. Februario anni 2004 speculatorium denuo Iovi appropinquavit, adhuc cum maiore distantia hac vice, fere 240 miliones chilometrorum.

Iovis tabula

Missio Galilaeus[recensere | fontem recensere]

Adventus Iovem anno 1995, speculatorium Galilaeum (Anglice: Galileo) mensuras photographiasque circum planetam perfecit usque ad annum 2003 cum suo ambitu in atmosphaera.

Missio Cassinius[recensere | fontem recensere]

Anno 2000, speculatorium Cassinium (Anglice: Cassini), versus Saturnum peregrinatum, Iovem supervolat, aliquas planetae imaginum maximae definitionis Telluri transmittens. Gratia redituum in radioelectrici instrumenti detectorii radiometrico modo, primum in taenia Ku synchrotronicae circum planetam radiationis mensura fit.

Missio Novi Horizontes[recensere | fontem recensere]

Speculatorium Novi Horizontes (Anglice: New Horizons) gravitationale auxilio fruitum est Iovem pridie Kalendas Martias anni 2007 supervolans ut necessaria velocitas ad remotissimum Plutonem anno 2015 attingendum obtineatur. Novi Horizontes prima navicula versus Iovem directe eiecta post Ulixem est.

Speculatoria instrumenta imagines capere et Ioviani systematis data colligere pridie nonas Septembres coeperunt.

Telluri mirabiles Ioviani systematis, praecipue satellitum Galilaeanorum, imagines transmisit, data quae cum maiore subtilitate orbitalia aliquorum satellitum parametra obtinere permiserunt remittens.

Futurae missiones[recensere | fontem recensere]

NASA propositum missionis studio Iovis de orbita polare habet. Missionis Iunonis eiectio anno 2011 proponitur.

Propter oceani liquidi super unum Iovianorum satellitum Europam possibilitatem, magna iucunditas ut gelidis satellitibus singulatim studeant est. Missio NASA destinata eorum studio inserviebatur. Missionis Orbitri Iovianorum Gelidorum Satellitum (Anglice: Jupiter Icy Moons Orbiter, JIMO) eiectio anno 2012 exspectabatur. Quodam modo, missio ambitiosior putata est et sua pecuniaria suppeditatio abrogata est.


Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.

Mille Paginae.png