Inrigatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Inrigatio in agro in Nova Caesarea Civitatum Foederatarum.

Inrigatio est aquam in solum artificio imponere. Adhibetur ut auxilium det messibus agriculturae augendis, amoenitatibus loci (Anglice: landscapes) iterum sertis, et revegetationi solorum turbatorum in regionibus siccis et per tempora pluviae imparis. Praeterea, inrigatio usus in productione messium habet, inter quos tutela plantarum contra frigus,[1] suppressio herbarum inutilium inter frumenta crescentium,[2] et prohibitio consolidationis soli.[3] Ex contrario, agricultura quae solum pluviae rectae confidet appellatur agricultura terrae siccae vel pluvialis. Systemata inrigationis etiam adhibentur in suppressione pulvis, amotione rerum cloacarum (Anglice: sewage), et genere effodionis? Anglice appellata heap leaching.

Pratulum spargetur?

Origo inrigationum methodarum est in Mesopotamia aetate Chalcolithica, et primo invenitur inrigatio in cultura al Ubeid, facies 3 (inter annos 4500 et 4200 a.C.n.).

Inrigatio etiam est vocabulum in medicina et medicina dentium adhibitum ut ablutionem cuiusvis rei aquá vel alio liquore significet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Inrigatio in Aegypto Superiori circa 1840 ab animalibus mota
Exemplum systematis inrigationis in subcontinenti Indico commune: adumbratio riparum Lacus Dal in Caspira Indiae.
Cuniculus (karez) in Turpan Sinarum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Snyder, R. L.; Melo-Abreu, J. P. (2005). "Frost protection: fundamentals, practice, and economics – Volume 1" (PDF). Food and Agriculture Organization of the United Nations 
  2. Williams, J. F.; S. R. Roberts, J. E. Hill, S. C. Scardaci, and G. Tibbits. "Managing Water for Weed Control in Rice". UC Davis, Department of Plant Sciences 
  3. Circumiecta sicca consolidata fiunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Inrigationem spectant.

Mille Paginae.png