Cometes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Orbita cometae.

Comētēs (-ae, m.) seu (stella) crīnīta (-ae, f.) est res siderea similis "pilae nivis sordidae", quae autem multa glacie composita est. In nostro systemate solari orbitae cometarum possunt Plutonis transcendere. Plerique cometae, qui in systematis solaris interiore parte ineunt, orbitas ellipticiores habent. Cometae compositi sunt ex aqua, methano, carboneo dioxydato gelatis, pulvere variisque mineralibus aggregatis.

Sapientes putant cometas esse reliquias relictas condensatione nebulae e qua systema solare formatum est ; areas periphericas huius nebulae tam frigidas esse ut sinerent aquam inveniri in specie solida (non in forma vaporis). Falsum est describere cometas ut asteroides circumdatos glacie: latera externa disci crescentis nebulae sic frigida erant ut corpora in via formationis variationes diversas adhibitas corporibus propioribus Sole non paterentur.

Vide etiam [recensere]


Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png