Dialectus Graeco-Calabra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Graeca
(Vide etiam: Abecedarium Graecum)
Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
Mycenaea (ca. 1600–1100 a.C.n.)
Graeca antiqua (ca. 800–300 a.C.n.)
Dialecti:
Aeolica, Arcado-Cypria,
Attica, Dorica, Ionica

Koine (ca. 300 a.C.n.–600 p.C.n.)
Graeca Media (ca. 600–1500)
Neograeca (ca. ex anno 1500)
Lingua publica hodierna
Lingua popularis: Demotica
Lingua disciplinae: Catharevusa
Dialecti:
Graeco-Calabra, Ievanica, Cappadociana,
Pontica, Tsaconica, Cypria

Graeco-Calabra est altera versio dialecti linguae Neograecae quae adhibetur in Calabria, qua altera homines utuntur in Salentino. Utraeque saepe in gregem unum ponuntur, nomine lingua Catoitalica sive Graeco-Italica, at historia, grammatica, et lexicis differunt.

Dialectus aut lingua ?[recensere | fontem recensere]

Mentio Graecae linguae Calabrensis in libro viridi Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum invenitur. Quae lingua est in periculum extinctionis simul ac graeca lingua Salentina cum Euromosaic proclamaret eam inter minores linguas in periculo in Unione Europaea esse.

"Ethnologue" liber eius mentionem facit dicens eum esse dialectum linguae Neograecae. Quod in dubium venit quia multum distat a vena praecipua temporibus byzantinis advenienti, aut etiam antiquioribus temporibus, et quia inter se utraeque linguae rare intelliguntur.

Nam magis quam dialectus linguae neograecae putatur formam dialecti linguae Graecae medii aevii aut linguae Graecae Byzantinae.

Haec tamen forma linguae Graecae non variavit graviter in dies et semper mansit lingua quotidiana, nec potuit imponi in aliis usibus imperii, ecclesiae, aut litterarum. Itaque, quamquam ingenium proprium ei est, habetur dialectus potius quam lingua.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]