Catharevusa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Graeca
(Vide etiam: Abecedarium Graecum)
Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
Mycenaea (ca. 1600–1100 a.C.n.)
Graeca antiqua (ca. 800–300 a.C.n.)
Dialecti:
Aeolica, Arcado-Cypria,
Attica, Dorica, Ionica

Koine (ca. 300 a.C.n.–600 p.C.n.)
Graeca Media (ca. 600–1500)
Neograeca (ca. ex anno 1500)
Lingua publica hodierna
Lingua popularis: Demotica
Lingua disciplinae: Catharevusa
Dialecti:
Graeco-Calabra, Ievanica, Cappadociana,
Pontica, Tsaconica, Cypria
Vestigia Catharevusae in lingua hodierna: 1. Morphologia: finalis -ν in κλασσικόν, 2. Scriptura polytonica, 3. Vocabularium: οίκος, 4. Morphologia: participium passivum aoristi ιδρυθείς, 5. Casus: dativus (τω)

Catharevusa (Neograece Καθαρεύουσα [kaθaˈre̞vuˌsa]) est lingua Graeca "pura" et emendata, saeculo undevicesimo ineunte ab Adamantio Corae creata, quae lingua officialis Graeciae fuit usque ad annum 1976.

Catharevusa similis est linguae Graecae antiquae communi; Coraes linguam vulgarem quam maxime emendari et a verbis alienis (ut puta Turcicis "purificari" voluit, non autem linguam Graecam saeculi quarti a.C.n. restitui. Ita pro verbo vulgari ψάρι (piscis) non antiquum ἰχθύς, sed verbum Graecae recentioris ὀψάριον proposuit. Alii autem alia poposcerunt, quidam etiam meram dialectum Atticam. Unica quidem Catharevusa numquam exstabat, plus erat in scriptis quam in sermonibus. Varii scriptores variis modis Catharevusa Demoticaque usi sunt.

Regnum Graeciae ab initio (anno 1832) Catharevusam elegit, linguam vulgarem seu demoticam negligens. Paulatim numerus hominum crescebat, qui Catharevusam recusaverunt, praecipue post secundum bellum mundanum: Poetae, qui linguam arte factam repudiaverunt, quia vitam authenticam describere voluerunt; magistri, quia intellexerunt discipulos successu carere, quod nimium temporis in grammaticam obsoletam consumpserunt.

Anno 1976 - duos annos post libertatem rei publicae restitutam - pro Catharevusa "lingua Neograeca communis" (Νεοελληνική κοινή), quae est sermo demotica (Δημοτική) cum quibusdam proprietatibus e Catharevusa oriundis, in linguam publicam officialem electa est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]