Aoristus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aoristus (Graece: ἀόριστος) est tempus et aspectum in lingua protoindoeuropea, graecaque classica, sanscritaque aliisque. Signat actionem momentaneam, nec progressivam (imperfectum), nec resultativam (perfectum). Non necesse est aoristum tempus praeteritum signare: exempli gratia in graeca hoc accidit tantum in modo indicativo, ubi augmentum apparet, quod semper significationem praeteritam sibi vult. Latina lingua actio momentanea (aoristus) et perfectiva/ resultativa (perfectum)confluunt unum in tempus, perfectum vocatum, cuius rarissime forma sane e perfecto, quasi semper autem ex aoristo, vel e conciliatione inter duo novisve formis venit. Latini perfecti exempla quae sonent similius perfecto cum duplicatione, sunt: cecidi (< cado), dedi (< do), edidi (< edo). Linguae Graecae tres aoristi formae sunt:

Aoristus sigmaticus[recensere | fontem recensere]

Est forma iunior plurimaque perfecta latina tertiae coniugationis verborum eandem habent. Ad radicem praesentis adiecitur suffixum -sa quod desinentiis secundariis declinatur; in modo indicativo apparet augmentum: (exemplum e verbo grapho = scribo)

é-grap-sa = scripsī
égrapsas = scripsistī
égrapse(n) = scripsit
egrápsaton = ambo scripsistis
egrapsátēn = ambo scripsere
egrápsomen = scripsimus
egrápsate = scripsistis
égrapsan = scripserunt

Aoristus alibi[recensere | fontem recensere]

Nomen aoristi datum est etiam temporibus aliarum linguarum, exempli gratia Mazicanae linguae in Africa Septentrionali. Ibi reperitur enim tempus cui caret vis notandi aspectum, sive perfectum sive infectum, unde appellatio "aoristi".