Genetivus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Genetivus sive genitivus est casus declinationis, qui indicat possessionem alterius nominis erga alterum.

Index

Usus casus genetivi [recensere]

Appellatur quoque possessivus quia sic frequenter adhibetur ut possessionem indicet. Verumtamen alios usus habet. Genitivus casus indicat, exempli gratia:

  1. possessionem (Filius matris), uti demonstratum est;
  2. complementum (Memini eius);
  3. designationem (quid habes difficultatis?);
  4. aetatem (puer novem annorum);
  5. pretium (magni emere);
  6. qualitatem (vir magnae prudentiae);
  7. culpam (proditionis damnatus est);
  8. mensuram (mons ingentis altitudinis) et
  9. partem (magna copia frumenti).

Verbi explicatio [recensere]

Genetivi nomen a radice genes originem ducit. Eiusdem radicis sunt, exempli gratia, nomina generis et genitoris; et verbum gignendi. Ratione habita indolis linguae Latinae, quae non raro litteram vocalem solet mutare, politius facies, si scribes: geNItivum.

Exempla [recensere]

Linguae, quae genetivum habent, sic indicant hoc complementum: X Y**, ubi ** est morphema speciale genetivum. Ceterae autem eandem sententiam saepe indicant praepositionibus, verbi gratia, Hispanice dicitur X de Y.

Lingua Graeca [recensere]

Grammatica Latina saepe Graecae est similis. Usus genetivi Graeci vero complures particularitates habet:

Genetivus verus rationis [recensere]

  1. g. pertinentiae
    1. g. auctoris
    2. g. possessoris
    3. g. materiae (το δικτυον των ιχθυων)
    4. g. qualitatis
    5. g. pretii
    6. g. subiectivus/obiectivus
    7. g. epexegeticus/appositivus
  2. g. partitivus
  3. g. temporis (Προσεύχεσθε δὲ ἵνα μὴ γένηται ἡ φυγὴ ὑμῶν χειμῶνος μηδὲ σαββάτῳ. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.)
  4. g. post verba
    1. verba animadversionis
    2. verba regendi (sensu lato)
    3. verba implendi

G. initii / comparationis [recensere]

  1. g. comparationis
  2. g. separationis (Ἐγὼ δὲ ὑμῶν φείδομαι. Ego autem vobis parco.)

Nexus externus [recensere]

Vicilibri Lege de praepositionibus in Vicilibris.


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!
Grammatica Latina
Nomina | Pronomina | Adiectivi | Adverbia | Verba | Praepositiones
Nomina
Declinatio Prima | Declinatio Secunda | Declinatio Tertia | Declinatio Quarta | Declinatio Quinta
Nominativus | Vocativus | Accusativus | Genetivus | Dativus | Ablativus | Locativus