Plato

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Plato: exemplar vultus hermae a Silanion.
Plato in Schola Athenarum, pictura Raphaelis Sanctii.

Plato aut Platon[1] (-is) (Graece: Πλάτων) (Athenis natus 428 a.C.n., mortuus 348 a.C.n.), fuit philosophus Graecus, discipulus Socratis, praeceptor Aristotelis.

Index

Vita [recensere]

Vita Platonis haud bene nota est. Erat ei origo a familia nobili, inter cuius familiares et erat Codrus, ultimus Athenarum rex. Duo ei erant fratres, Adimantus et Glauco, sororque Potone, quae erat mater Speusippi. Verum nomen Platonis fuit Aristoclès: cognomen autem Plato, nam ei fuit frons latus.

Annos natus viginti, Plato factus est discipulus Socratis; tendebat quoque ad honores, at vita politica civitatis eum decepit.

Theoria formarum [recensere]

Dialogi Socratici [recensere]

Platonis allegoria speluncae.

In primis suis dialogis (Alcibiades secundus, Io, Hippias minor, Euthyphro, etc.), Plato facit Socratem quaerentem naturam rerum (exempli gratia, essentiam scientiae, Boni, etc.). At ii dialogi saepe aporetici sunt.

Quaestio Socratis (vel Platonis) est : quae forma sit, per quam res sit quae est ? Ad quam responsio est formam rei definitio esse eiusdem rei.

Socrates igitur inventor definitionis est. Via inveniendi definitionem sua est dialectica : ab omnibus quaeret num aliquid inmutabile et aeternum sit, at responsiones semper sunt contrariae.

Scientia, opinio, sensus [recensere]

Sophistae, singulatim Protagoras, veritatem, naturam rerum, subiecta experientiae uniuscuiusque putabant. Plato contra, solum δόξα (speciem) subiectam esse experientiae habebat et ad veritatem solum cogitatione pervenire. Nam errorem sophistarum dicebat esse δόξα et ἐπιστήμη, subtilem rationem naturae rerum, aequales inter se aestimare.

Ethica et philosophia politica [recensere]

More aliorum adulescentium nobilium originum, vita Platonis destinabatur rei publicae. Huius ille et affectio et indignatio sentibat, cum civiltas corrupta esset. Magis offendebatur a damnatione Socratis, qua descripsit in Apologia Socratis.

Quoniam philosophi cogitant de iudicio iustitiae iniustitiaeque necessarium credebat politicos philosophos esse vel politicos philosophiam discere.

Dialogi Platonis [recensere]

Pseudoplatonica [recensere]

  • Amatores sive De philosophia
  • Axiochus de morte
  • Clitophon
  • De iusto
  • De virtute
  • Demodocus
  • Eryxias
  • Halcyon
  • Hipparchus
  • Minos
  • Sisyphus
  • Theages

Vide etiam [recensere]

Nexus externi [recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Plato apud Vicifontem.

Notae [recensere]

  1. Senecae Morales Epistulae, Epistula 6 versum 33, "Platon et Aristoteles et omnis , , , ex moribus quam verbis Socratis traxhit."

Mille Paginae.png