Diglossia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Diglossia[1] (Graece: διγλωσσία < δύο + γλώσσα 'duae linguae') duas unius linguae varietates in quadam societate simul in usu esse significat, quarum usus secundum statum vel fines commutatur. Inprimis ad coexistentiam dialecti cum lingua normata vel quotidiani sermonis cum urbano sermone spectat. Omnes locutores talis societatis, ut ambabus varietatibus uti possunt, sic utraque tantum in certis personis utuntur, puta unam in sermone quotidiano, alteram in officii munere.

Historia notionis[recensere | fontem recensere]

Verbum artis proprium (Francogallice: diglossie) a Ioanne Psycharis (Graece: Ιωάννης (Γιάννης) Ψυχάρης) anno 1885 creatus est, ad statum linguarum tunc Graeciae describendum, ubi usque ad annum 1976 duae varietates linguae Graecae, hinc docta et plerumque scripta Catharevusa (Καθαρεύουσα, pura) et illinc Demotica (Δημοτική, popularis), patrius sermo et quotidianus, una usitatae sunt.

Gulielmus Marçais terminum ad terras linguae Arabicae transtulit, ubi quodvis genus Arabicae dialectalis Arabicae litterarum ex adverso stat.

Carolus Ferguson in commentatione Diglossia (1959) intutulata? Helvetiae regiones linguae Theodiscae (lingua Theodisca Helvetiae versus linguam Theodiscam normalem) et Haitiam (lingua Francogallica versus Creolum Haitianum) addidit.

Iosua Fishman anno 1967 notionem extendit (extended diglossia): etiam regiones duarum (vel plurium) linguarum non cognatarum (ut puta Hindi et Tamil in Tamil Nadu, India) inter diglossias numerandas esse putavit, quod autem inter linguistas ambigue disputatur.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Fons commentationis: Diglossie


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!