Lingua Graeca antiqua communis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
lingua Graeca
disserentibus

NAMA Tablette 7703.jpg
Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur.
Cicero: Pro Archia poeta, X, 23

Lingua Graeca antiqua communis sive Dialectus communis[1] (Graece διάλεκτος κοινή; hodie apud philologos Koine) est lingua communis Graeca ab Hellenismo (ca. 300 a.C.n. usque in tempus Imperii Romani (ca. 300 p.C.n.; secundum alios ca. 600) adhibita. Hoc genus linguae Graecae per multa saecula erat lingua franca regionum Mare Mediterraneum orientale circumiacentium et lingua altera Imperii Romani, quae etiam in provinciis occidentalibus longe lateque diffusa erat. Non solum lingua originalis Novi testamenti est, sed etiam ad doctrinam Christianam propagandam maximi momenti erat.

Origo[recensere | fontem recensere]

Lingua communis tempore Alexandri Magni, cum milites e diversis regionibus Graeciae Macedoniaque conscripti essent, mixtura dialectorum eorum orta est, dialecto Attica ob gravitatem urbis Athenarum praevalente.

Post Alexandrum Lingua Graeca communis erat lingua franca in Europa meridionali, Syria (Seleucidae), Palaestina et Aegypto (Ptolemaei), cuius momentum ne tempore quidem Imperii Romani minuebatur, et, parte occidentali imperii interita, anno 630 sola lingua imperii Romani facta est.

Vulgo lingua Graeca antiqua communis hinc paulatim transit in Linguam Gracam mediam sive byzantinam, illinc est origo sermonis vulgaris, qui ab undevicesimo saeculo contrarius linguae purificatae (Neograece: Καθαρεύουσα) lingua demotica (Neograece: δημοτική) appellabatur et fons praecipua linguae Neograecae hodiernae facta est. At lingua antiqua numquam omnino disparuit, sed inter doctos continenter adhibetur. Ergo diglossia orta est, cum vulgo lingua classica obsolevit.[2]

Lingua Graeca antiqua communis pertinet ad linguam Graecam antiquam, differt autem evidenter a lingua Graeca classica Sophoclis vel Platonis et maxime a lingua Homeri, inter alia, cum sit grammatica simplicior exceptionibus varietatibusque minutis. Lingua Graeca Purificata (Καθαρεύουσα), lingua artificialis undevicesimi saeculi, plus Lingua Graeca Antiqua communi quam Lingua Attica Platonis nititur.

Graecitas biblica[recensere | fontem recensere]

Novum Testamentum lingua Graeca antiqua communi scriptum est. Etiam Septuaginta, versio divulgatissima Veteris Testamenti, hac lingua utitur. Bonitas interpretationum Septuagintae diversissima est. Quare Origenes Hexaplam composuit, synopsis sex interpretationum Veteris Testamenti. Graecitas Septuagintae magno auxilio est, ut melius intellegatur, quomodo Iudaei docti Hellenismi verba Hebraica Veteris Testamenti interpretati sint.

In Palaestina ab Hellenismus etiam erant urbes Graecae; imprimis viri docti lingua Graeca utebantur, cum plebs Aramaice loqui solebat. In Novo Testamento confoederationis coloniarum Graecarum in Palaestina boreo-orientali sitarum sub nomine Decapolis (Graece: δέκα, decem, et πόλις, urbs)[3] mentio facta est.

Praeterea in Evangelio secundum Ioannem[4] memoratur inscriptionem in Iesu cruce tribus linguis, Hebraica, Graeca et Latina, scriptam esse, quod linguam Graecam late diffusam esse demonstrat. Qua re pervulgatio Evangelii (Graece: εὐαγγέλιον, nuntius bonus sive laetus) Graece scripti in urbibus valde fauta est (ruri aliae linguae in usu erant, quod pervulgationem Christianae religionis aliquo modo retardabat).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dialectus communis: Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 2r
  2. Das hellenistische Griechisch: die Koine (Theodisce)
  3. Mc 5,20, Mc 7,31, Mt 4,25
  4. Ioan. 19,10-20

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hadumod Bußmann: Lexikon der Sprachwissenschaft. 3. ed. aucta. Stuttgardiae 2002. Vox "Koiné". ISBN 3-520-45203-0
  • Helmut Glück (Ed.), cooperante Friderica Schmöe: Metzler Lexikon Sprache. 3. ed. Stuttgardiae / Vimariae 2005. Vox "Koine". ISBN 978-3-476-02056-7