Lingua Protograeca

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Proto-Graeca)
Reconstructio a loco Protograeco, circa 5000 aCn. Imago a Vladimiro I. Georgio.

Lingua Protograeca (ca. a 2000 a.C.n.) est forma linguae Graecae quae scripturae non attestatantur, sed origo omnium varietatum posteriorum fuisse putatur. Multi studiosi linguam Graecam a familia linguarum Indoeuropaearum millennio tertio separatam esse coniciunt. Antecessores gentium Graecarum millennio secundo ineunte Graeciam invaserunt, forsitan aliae gentes aliis temporibus. Ex tunc in Graecia usus linguae Graecae non intermissus est ad hunc diem. Ibi Protograeci in incolas culturae altae inciderunt, quos Pelasgos vocaverunt. Quorum lingua, verisimiliter non Indoeuropaea, ignota est, sed verba tamquam substratum in lingua Graeca attestari possunt, ad quod multa verba (θάλασσα 'mare' et νῆσος 'insula') et nomina locorum (Κόρινθος 'Corinthus' et Παρνασσός 'Parnassus') attribuuntur. Praeterea alia lingua Indoeuropaea ignota, quae forsitan Illyricae exstinctae propinqua erat, aliquid momenti ad linguam Graecam habuit.

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!