Mita

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mita Indigenarum labore usufruendi modus per Hispanicam Americanae continentis colonizationem erat. Eā multum in fodinali labore utebantur, et Indigenicas communitates exactum laboratorum numerum subministrare per limitata temporis perihoda cogebantur.

Mitae exemplum id invenimus in argenti extractione in Potosia:

Illo tempore, Potosiarum argentariarum proprietarii sibi 4 500 laboratorum coactorum ad extrahendum argentum e celebri monte opus esse aestimabant. Propter huius laboris arduum ob altitudinem, vicerex singulas quietis duas hebdomadas singulam hebdomada sequere putavit. Perpetuo, igitur, 13 500 Indigenarum ad ordinandam rotationem cum tribus turmis habere necesse erat. (...) Laboratores inter viros e 18 in 50 annos natos eligebantur et servitium annum unum durabat, post quem novae mitae subici usque ad septem annos postea non poterant. Argentariae proprietarii iter mitae laboratoribus et eorum uxoribus soluturi erant. Unius diei labor aestate ex una hora et media post solis ortum usque ad obscurationem cum una hora interruptionis et e decem in sexdecim horas hieme durabat. Solis diebus et festis praecepti non laborandum erat. Labor remunerabatur, sed cum minimo salario, multum minore quam liberorum laboratorum.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. B. Bennasar, a La América española y la América portuguesa. Siglos XVI-XVIII,Akal, Madrid, 1980.