Apium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina ad apium hortense, herbam quam biologi nunc Apium graveolens dicunt. Pro aliis usibus, vide quaeso s.v. apium (discretiva)
Apium
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Apiales
Familia: Apiaceae
Genus: Apium
Species: A. graveolens
Binomen
Apium graveolens
L.

Apium hortense,[1] Linnaei Apium graveolens, est esculenta Apiacearum herba biennalis, quae originem ex litoreis Europae septentrionalis occidentalique agris, praesertim in fossis et paludibus salsis ducit. Altitudinem unius metri attingere potest, foliis pinnatis bipinnatisve, foliolisque rhombicis 3–6 cm longis, 2–4 cm latis. Flores sunt albi, 2–3 mm lati, umbellis densis et composites prolatis. Semina sunt lata, ovoidia globosave, 1.502 mm. Exstat etiam culti varietas, subspeciesve nomine Apium graveolens repens, quae pro radice tumida et esculenta colitur.

Apia alia[recensere | fontem recensere]

Biologi sane multas plantas et varias in genere botanico nomine apii componunt, sed et Latinitate classica complures herbae apio significari possunt. Nempe:

Apud antiquos caules apii hortensis non tam magni fuerunt quam hodie, unde similitudo cum aliis herbis maior videbatur quam nobis hodie. Et plurimis quidem haec herbae item adsimulantur. E.g.:

lingua Nomen generale Petroselinum spp. (Heleoselinum) Smyrnium olusatrum
Lingua Latina apium petroselinum, oreoselinum heleoselinum, apium rusticum olusatrum, hipposelinum, smyrnion
Lingua Graeca σέλινον
(apium hortense: σέλινον κηπαῖον, μελισσόφυλλον, "αἷμα Ὥρου." i.e. "sanguis Hori")
πετροσέλινον, ὀρεοσέλινον
(Apium montanum, Apium saxatile)
ἑλειοσέλινον, ὑδροσέλινον, σέλινον ἄγριον
(Apium palustre, Apium aquaticum, Apium rusticum)
σμύρνιον, ἱπποσέλινον, ἀγρίολον, σέλινον ἄγριον, πολυπίθιον
("murrula," "Apium equinum," "rusticulum," "apium rusticum," "tussilago multiplex.")
Lingua Aegyptia mɜt.t[2] mɜt.t n ḫɜs.t
(Apium montanum)
mɜt.t mḥy.t
("Apium palustre" seu "apium Deltae")
 ?

Antiquitus[recensere | fontem recensere]

Cum origines apii culturae ignorentur (nam maxime sua sponte crescens legi potest), apium hortense ab antiquissimis temporibus notum fuit. Aegyptii saeculi 16 a.C.n. id ad usum medicinae iam ponebant. In papyris Hearst et Ebers, medicis apium passim commendatur, e.g. praeceptis 291 ad orexin incitandam:

K.t: Ỉwf ḏdɜ 1/16, ỉrp (ḥkɜ.t 1/64), wnšy 1/16, dɜb 1/16, mɜt.t 1/16, ḥnq.t nḏm.t (ḥkɜ.t 1/16 + 1/64) ps ctḫ wnm r hrw.w 4
Aliter: Carnem pinguem 1/16, vinum 5 ro, uvam passam 1/16, ficum 1/16, apium 1/16, zythum dulce 25 ro, elixa, cola, sorbe dies 4
Papyrus Ebers, 291[3]

Nonnulli Pharaones Novi Regni serto virenti cincti sepulti fuerunt, ex quibus sertum multis, Thuthanchamun incluso, ex apio collectum fuit.

Apium civitati Siciliensi Selinunti, ob nominis similitudinem, insignia fuit. Hic nummo annorum circa 515-470 a.C.n. depingitur.

In Graecia scimus apium diu in usu fuisse. In ipsis tabellis litteris Linearibus B insciptis, reperitur verbum 𐀮𐀪𐀜 se-ri-no. Quod ad archaeologiam attinet, fructus apii in Heraeo Samio a septimo saeculo inveniuntur. Quod ad Litteras pertinet, mentio apii tam vetus est quam Homerus, qui herbam bis commemorat:

  • Il. 2.775-7: ἵπποι δὲ παρ’ ἅρμασιν οἷσιν ἕκαστος / λωτὸν ἐρεπτόμενοι ἐλεόθρεπτόν τε σέλινον / ἕστασαν 'equi autem [Myrmidonum] iuxta curribus quibus quisque [pertinebat] lotum pasti pallustribusque altum apium ederant'.
  • Odyssea 5.72-3 ἀμφὶ δὲ λειμῶνες μαλακοὶ ἴου ἠδὲ σελίνου / θήλεον 'Circa autem prata mollia viola iam apio florebant'.

Graeci et Romani nonnumquam apio utebantur in coronis, praesertim in caerimoniis diis inferis sacris: mortui apio coronati saepelebantur, sed nonnumquam in aliorum deorum cultu etiam.[4] Apium etiam in Mysteriis Corybantum Asiaticorum, Cabirorum, quod sanguis patris eorum esse tradebatur.[5]

Ludi Nemeani?
Apud Plinium: "Ab aequinoctio verno seritur apium semine paulum in pila pulsato. crispius sic putant fieri aut si satum calcetur cylindro pedibusve. proprium ei, quod colorem mutat. honos in Achaia coronare victores sacri certaminis Nemeae" (Plinius 19.46.158).

Moretum "Ac primum, leviter digitis tellure refossa, /
quattuor educit cum spissis alia fibris, /
inde comas apii gracilis rutamque rigentem /
vellit et exiguo coriandra trementia filo."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen commune apium hortense quoad scio nullo fonte classico et Latino invenitur, sed Dioscorides procul dubio σελίνῳ κηπαίῳ ("apio hortensi"), 3.64, herbam nostram significat. Exstat autem nomen alternum biologicum petroselini "Apium hortense (Hoffman) Krause," cui nomen nihil cum appellione Dioscoridis: confectum enim est ex basionymo "Petroselinum hortense Hoffman."
  2. Coptice ⲙⲓⲧ, cf. Dioscorides 3.6.4 "μίθ"
  3. 1 ro ≈ 15 ml. Quid significet "1/16" disputatur, sed opinio Dominae Manniche valorem esse fere 5 ml bene convenit.
  4. E.g., Anacreontis, fr. 65: ἐπὶ δ’ ὀφρύσιν σελίνων στεφανίσκους / θέμενοι θάλειαν ἑορτὴν ἀγάγωμεν / Διονύσω 'super frontem autem apiorum corollas, cum posuerimus florens festum ducamus / Baccho'—Bacchus sane in mysteriis deus inferus esse potest, sed fortasse non per tempus Anacreontis.
  5. Clementis Alexandrini, Protrepticus 2.19.1–3: "Εἰ θέλεις δ’ ἐποπτεῦσαι καὶ Κορυβάντων ὄργια, τὸν τρίτον ἀδελφὸν ἀποκτείναντες οὗτοι τὴν κεφαλὴν τοῦ νεκροῦ φοινικίδι ἐπεκαλυψάτην καὶ καταστέψαντε ἐθαψάτην, φέροντες ἐπὶ χαλκῆς ἀσπίδος ὑπὸ τὰς ὑπωρείας τοῦ Ὀλύμπου (καὶ ταῦτ’ ἔστι τὰ μυστήρια, συνελόντι φάναι, φόνοι καὶ τάφοι). Οἱ δὲ ἱερεῖς οἱ τῶνδε, οὓς Ἀνακτοτελεστὰς οἷς μέλον καλεῖν καλοῦσι, προσεπιτερατεύονται τῇ συμφορᾷ, ὁλόριζον ἀπαγορεύοντες σέλινον ἐπὶ τραπέζης τιθέναι· οἴονται γὰρ δὴ ἐκ τοῦ αἵματος τοῦ ἀπορρυέντος τοῦ Κορυβαντικοῦ τὸ σέλινον ἐκπεφυκέναι· 'Si vis autem inspicere et Corybantum orgiis, tertium fratrem cum interfecerint, isti caput cadaveris panno puniceo ambo intexerunt et cum coronaverint sepulierunt, ferentes super aeneum scutum sub pede Olympi (et haec sunt mysteria, comprehendenti videri, neces et sepulchra). Sacerdotes autem eorum, quos Anactotelestas ei quibus cura est nominare nominant, ominosum addunt isti accidentae, usque ad radices prohibentes apium super mensam ponere: opinantur enimvero e sanguine affluente Corybantico apium egenitum esse'.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!