Dominus Miraculorum
E Vicipaedia
Dominus Miraculorum (Hispanice: Señor de los Milagros), vel Christus Niger (Hispanice: Cristo Negro) aut Christus Pachacamillae (Hispanice: Cristo de Pachacamilla), est imago Christi crucifixi in Maiore Sanctuarii Nazarensium Altare Limae in Peruvia. Veneratur a Peruvianis in omni orbe, qui eadem imaginem mirabilem habent. Sua pompa evidenter est traditio Peruviana. Imago picta est a servo stirpis Angoliae anno 1651, qui, secundum Raulem Bancherum (Hispanice: Raúl Banchero), sibi nomen Petrus Dalcón fuit. Imago "Christus Niger" appellatur quoniam pleri fideles sui progenie sunt nigri.
[recensere] Historia
Temporibus Viceregni Peruviani, mos disseminatissimus institutio confraternitatum nigrorum fuit. Erant "organizationes" piae ubi servi africani contrahere solebant, postquam durus labor vicinis agris, domis possessorum suorum vel magnas amphoras cum aqua—quae fontibus in Plaza Mayor colligebant—portando ad discribendum totae urbi.
Confraternitatibus, illi servi ex disiuncta Africa adventi, discebant exercebantque praecepta catholica quae sacerdotes monachique vicinarum ecclesiarum eosdem docebant.
Sed, post orationem cultumque Catholicum Romanum, servi invenerunt in his sodalitatibus spatium optimum ad memorandos adservandosque usus patrum suorum.
[recensere] Angolienses
Servi Angolienses, qui ad Pachacamillae zonam ducti sunt anno 1650, suas domus statuere et in confraternitatibus contraxere pro multos sanctos orare. His liturgiis, memoravere suam libertatem cum nostalgia et cum cantibus in sua lingua domestica. Suos aegros quoque assistitere, et mortuos suos sepelivere per curtas contributiones.
[recensere] Confraternitas Pachacamillae
Anno 1651, Papa Innocentio X regente, García Sarmiento de Sotomayor vicerege, et Petro de Villagómez archiepiscopo, Angolienses fecerunt suae confraternitatis locum zonae Pachacamillae, circa Limam. Hoc loco, in rude muro prope canalem inrigationis, servus Angoliensis imaginem Christi crucifixi pinxit abs divino afflatu. Hic servus nescit quomodo eleganter pingere: solummodo per propriam fidem devotionemque suas Christo is perfecit hoc opus.
[recensere] Terrae motus anni 1655
Die 13 Novembris anni 1655, ad 14:45 horas, terribilis terrae motus urbes Limae et Callaonis aggressus est. Mos erat ad hanc horam meridiationem habere; ergo urbs placida erat priusquam vexatio magna populum excitavit, qui ipso facto ex domibus desperate exiebant. Fere tota urbs consequtionem terrae motus sustulit: multa templa domusque ruti sunt, milles victimas prodendas. Concussio affecit quoque zonam Pachacamillae, et debilissimae domus coque rutae sunt. Omnes muri loci confraternitatis periverunt, miraculum prodens: fessus murus imaginem Christi crucifixi portans non se cecidit.
Posteribus diebus, motus secundarii consecuti sunt. Quod populum terruit; cum terrae motus vastificissimus fuit, tanem murus super quo imago erat non calamitatem sustulerant.
Urbe tamquam Lima saeculi XVII, haec res faciliter adnotata est. Gentes Pachacamillam ad gnoscendum hoc prdigium statim visitare. Sed, post primam impressionem, murus desuetus est, etiam illi qui confraternitatis erant quoniam, cum domus suae perirent, ad alium locum ire decrevit.
Post decem annis, fere nemo modestam imaginem curavit donec anno 1670 Antonius de León adfuit, primus in cohortando cultum Domino Miraculorum.
[recensere] Ad Andream (vel Antonium) de León Miraculum
Circa annum 1670, Andreas—secundum Rubenem Vargam Ugartem (Hispanice: Rubén Vargas Ugarte)—vel Antonius—secundum Raulem Bancherem (Hispanice: Raúl Banchero)—de León, qui nobilis vicinus paroeciae Sancti Sebastiani erat et qui sustulit terribilibus doloribus penes cancrum malignum in cerebro, gnovit Christum Nigrum et miracula sua per servam. Sine inveniunda resolutionem in medicis pharmacopolisque, ad imaginem ivit, et consanitus fuit.
[recensere] Acusatio Auctoritatum
Congressus ad venerandum imaginem omnibus diebus Veneris erant per noctem. Euntes portavere flores ad odorandum locum, et cantavere preces quae comitatae erant cum lyras, cajónes vihuelasque. Tempus praeteriens, numerus fidelium amplificavit. Facta aliquotiens prodita fuerunt quae non res religiosae erant. Hoc videns sacerdos paroeciae Sancti Sebastiani, Iosephus Laureano de Mora, locutus est a viceregem; ipsi congressus vetuit et imperavit ut imago delenda esset. Postulatio admissa fuit inter dies 6 et 13 Septembris anni 1671, per comissionem specialem quae conficta erat a conciliatore archiepiscopatus, notario, coloratore indigena et capitaneo exerciti viecerregis, Petrus Balcazos, qui abs duabus decuris comitatus erat.
Primus in curam temptando colorator fuit: cum ascenderet, is fortissime cohorruit et assistere ei debuerunt. Iterum temptavit sed valdissime affectus territusque fuit, et fugit sine faciendo suam laborem. Miles regius fortiter ingenii tunc ascendit, tanem cito descendit deinde explicans quod ante imaginem ens, ea formosissima decebat et corona spinae nimis virebat.
Gens offensa fuit e instantia auctoritatum ad delendum imaginem, et vociferata valdissime erat. Ergo, vicerex mandavit ut imperium abrogata esset, et convenit ut fideles in hoc locum congressum esset ad venerandum imaginem et asceterium facerent.
[recensere] Prima Missa ante Supremas Auctoritates Ecclesiasticas Civicasque
Die 14 Septembris anni 1671 prima missa ante supremas auctoritates ecclesiasticas civicasque cantata est in novissime aedificatum asceterium quod factum fuisset ob mandatum viceregis. Eadem dies cum diem Exaltationis Crucis congruit, quod auxit cultum ad imaginem et adiecit numerum fidelorum, qui imagini nominabat Sanctum Christum Miraculorum aut Admirationis.
Sacerdos paroeciae Sancti Sebastiani et domina Margarita Tebes Manrique traducere Sanctam Imaginem ad eadem paroeciam temptaverunt, tanem auctorites fidelesque negati fuerunt. Postquam aliqui dies, Ioannes de Quevedo y Zárate nominatus est Princeps Mayordomo Asceterii Sancti Christi Miraculorum—quod nomen asceterii erat—, et haec designatio ratifficata est abs vicerege: imago custodita est ante leges ecclesiasticas civicasque.
Post novum mayordomo dessignatum, ipsius una primarum actionum campum quo asceterium erat adquirere die 17 Decembris anni 1671 fuit, qui Iacocbo Tebes Montalvo Manrique de Lara y Cepeda erat, ad aedificandum ecclesiolam, sed haec constructio rudissima fuit.
Hac aetate, murus quo viginti anni abhinc servus africanus Christum pinxit deteriorata erat, et probabilissime obivisset. Ad vitandum pericula, vicerex Comes Lemii hunc murum custodire percipereque monacho Iacobo Maroto, maior magister architectorum, Emmanueli de Escobas, optumus architectus urbis imperavit.
Etsi cautissimi fuerunt, adobia quibus imagines Virginis Mariae Magdalenaeque erant ceciderunt. Novum miraculum factum tanem est: imago Christi non adflictata.
Atqui quartus mayordomo Sebastianus de Antuñano erit qui, cum aedificaret ecclesiolam Christo Crucifixo, cultum consolidavit et devotorum votum adsecutus est.
[recensere] Dominus Sebastianus de Antuñano
Natus apud Vizcayam anno 1653, quartus mayordomo et maximus benefactor fuit. Adventus Limam a voto, anno 1684 ad asceterium Domini Miraculorum ivit. Cum sacram effigiem contemplaret, lux Domini in fronte sua sensit, et vox illi dixit ut effigiem curaret. Genuflectens, promissit munerem absolutum ab aeterno. Effigies Christi Crucifixi exivit in pompa postquam terrae motus anni 1687 abs imagine sua. Post septem annos, Dominus De Antuñano sensit quod mors sua valde prope erat: testamentum suum fecit die 17 Decembris anni 1716, et mortuus est in nocte diei 20 eiusdem anni.
[recensere] Alius Terrae Motus et Prima Pompa
Die 20 Octobris 1687, ad horas 4:45 am, violens terraemotus devastavit urbes Limam Callaonemque, qui asceterium ad honorem Christi Miraculorum deruit. Nihilo setius, murus cum imagine Christi non rutus fuit. Tunc facere effigiem mandatum est ad exeundum in pompa apud Pachacamillae vias. Hoc fuit Sebastiani de-Antuñano imago, et statutum fuit, ab hoc momento, ut pompa esset dies 18, 19 et 28 Octobris omnium annorum. Hoc actiones permanserunt ad presentem.
[recensere] Urbis Patronus
Cabildo Limae - abs Sebastiani de Antuñano, monachae Iosephae de la Providencia et sacerdotis Alonsis Messía curatione - declaravit Christo Miraculorum Patronus Urbis Regum adversum terrae motos qui flagellunt tellure e defensione sua contra terrae motos, et quam numquam rupta fuit per his, et festivitas sua statuta est diem 21 Septembris anni 1715. A hoc momento, cultus ad Christum Miraculorum officialis est inter vicinos limenses, qui nominavere huic Dominus Miraculorum Nazarensium, nomen quod relinquit donec hodie.
In anno 1937, bergomagister Limae, Ludovicus Gallo Porras, dedit ei Insignem Urbis, quod positum est in superiore vertice amitum Domini. In diem 18 Octobris omnium anni, Municipium Metropolitanum Limae honorit Domino Miraculorum in nomine totae urbis apud Plaza Mayor.
[recensere] Monacha Antonia Lucia Sancti Spiritus
Nata in Guayaquile in anno 1646, Monacha Antonia Lucia Sancti Spiritus, quae fundavit asceterio in Callaone cui nominavit Schola Nazarensium, idem quod defuit e nimiis exigentiis donatorum. Transducta tum est Limam, in Pachacamillae zonam - quae Dominus de Antuñano quam hereditas reliquit Antoniae, ubi benedicta effigies erat. Et in hoc situ asceterium - postmodo Monasterium Nazarensium - statuit promittens custodem aeternam; tanem institutio ad laborandum requisivit regiam auctorizationem. Cum monacha Antonia morta esset, monacha Iosepha Providentiae electa est abbatissam, quae adquisivit licentiam auctorizationemque ex rege Philippo V (anno 1720) et papa Benedicto XIII (anno 1727) ob fundamentum Monasterii Nazarensium; idem appertum est diem 11 Martii anni 1730.
[recensere] Terrae Motus et Tsunami anni 1746
Dies 28 Ocotbris anni 1746 delatus est utrum omnis pessimi terrae motus in urbe Limae, et post eundem terribilis tsunami zonam Callaonis ruit. Plures domus rotae fuerunt in minus quam tres minutae, tanem murus in quo imago Domini Miraculorum est non ruptus fuit.
[recensere] Templum Nazarensium
Templum Nasarensium statutum est causa contributionum viceregis Manuelis Amat y Juniet, quae erant maximae (150 pesia huius etatis, quod duplicavit in Quadragesima anni 1775). Adiuvit quoque cum omnibus studiis techniciis operae, inspectione constructionis et omibus permissibus necessariis, et aperta postremo est in die 21 Ianuarii anni 1771, ante iubilum Monacharum Nazarensium populique Limae.
Secundum dicitur, haec imago Perricholis primitus fuit, quae devota Domini Miraculorum erat. Ipsae visitavit asceterium et suum malum statum videns, decrevit dignum templum cultui suo statuere. Locuta est cum amatore suo, et opera facta est gratias facultatibus suis populique.
[recensere] Sacrae Amites
Amites sunt moles quae permittent veneratam imaginem in pompa transferre. Super humeros, ceu regium symbolum interpretatur, quoniam eisdem sinent evocare modum in quo reges portati erant. Amites permittent imaginem super populo elevare, quod nexus derectius inter imagine repraesentatoque praebent. Qui in pompa sunt, non eunt ad videndos passus, sed ad secundum Dominum.
Amites Domini Miraculorum confactae sunt a tabula lignea ex quercus et suplementis metallicis super qua imago est. Mensa a quattuor varis trasfigitur quae eidem vectationi sunt. Varae, quae 3.46m spatii habent, cum laminis ex argento saepiuntur in parte supera, et pars infera vararum sunt leviter molles. Crures sua saepiuntur cum aere.
In mensa, parvum podium ligneum statuitur, cum laminis ex diatreto argento operitur, quod imagini basi est. In omne quattor angulorum amitis, argenteus angelus 1m altitudinis 50kg ponderisque, cum alis apertis, in manus suas lilium argenteum - ubi florium coni ponuntur - portant.
Fronte atque tergi, plantae argenteae arcae locantur, quibus colocandis decorationibus ex floribus (qui accipiuntur in via pompae) sunt. Decem candelabra argentea quoque sunt eodem loco, quinque fronte omnis imaginis, qui portant cereos incensos inter totam viam pompae. Pictura, quae Dominae Nubis imaginem in se cohibet, conclusa est a quadro in forma duarum columnarum salamonicarum, cui in forma simili Cherubis sunt capita, super quae fulcitur arcus a voluminis angelibusque ornatum; bases arci cum crucis brachiis congruunt. Columnae, arcus caelaminesque ex argento puro, et a fulminibus argenteis in auro 21 ceratii tectis circumdantur. Parte altissima, super fulmina, Urbis Regum insigne est.
Amites Domini Miraculorum 4.40m altitudinis et 1.64m amplitudinis totaliter mentiuntur. Circa 1990kg primitus pensabant, ex quibus 450kg purum argentum; cum appenditiis, 2500kg ferme pensant.
[recensere] Habitus Purpureus
Devotores Domini Miraculorum habitos purpureos albas copulasque in cinctura - solae mulieres - et purpuream fasciam - soli homines - gerunt omne mense Octobris, quod est mensis principalis devotionis Christo Pachacamillae. Origo eius coloris, secundum cronica, ex historia Monacha Antonia Lucia Sancti Spiritus est, ipsae quae advenit Limam a Guayaquile, et asceterium fundavit quo monachae purpureos habitos gesserunt.
Hoc adiunctum radicatissimum adeo est in cultura peruviana ut Octobrem Purpureus Mensis nominetur, et in maximis pompis communiter est videre devotores gerentes eundem habitum toto mense. Sodalicium peruviane pediludii Alianza Lima suam classicam albam caeruleamque camisiam muta ad adsumendum purpuram ex devotione Domino Miraculorum.
[recensere] Virgo Nubis
Imago Nostrae Dominae Nubis locata est tergi sacrae amitum Domini Miraculorum Nazarensium dies 20 Octobris anni 1747. Quae advocatio aequatoriana est, homagium natali conditoris Monasterii Nazarensium. Secundum Petrum Gjurinovichem (hispanice: Pedro Gjurinovich), eadem picta est in imagine Viginis Mercedis, ut confirmatum est cum renovaret effigiem in Museo Petrus de-Osma
Advocatio Viginis Nubis gnoscitur quam Candelaria, Virgo Nuncii vel Lacrimarum. Haec imago Virginis Mariae edetur quam regina. In manu dextra sua tenet baculum suum; lilium repraesentat tegumenem suum, et olea quae est symbolus vinculi sui cum Israele. In brachio laevo portat Puerum Iesum. Possibile est quod haec devotio inductua erat ab eadem Monacha Antonia.
Anno 1696, Quito, terminaliter aeger erat Episcopus Dominus Sancho de Andrade y Figueroa. Ita in oppidum Guáluponis, quo gens valde devotores Virginis Maria erant, decretum est novenam facere pro salute sua. Pompa Rosarii exivit ad cathedralem dies 30 Decembris et imago Mariae subito adfuit, facta a nubes. Circa 500 gentes conspexint mirabilem rem, at episcopus repente curabatur.
[recensere] Fraternitas Domini Miraculorum
[recensere] Fraternitas Domini Miraculorum Nazarensium
Fraternitas Domini Miraculorum Nazarensium, cuia fundamenti dies 14 Septembris anni 1651 habetur, a viginti cuadrillis, duabus classibus et fratibus honorariis acceditur. Dies conditionis et capataz vel jefa omnis diei deinde monstratur:
| Cuadrilla vel Classis | Conditionis Dies | Capataz vel Jefa vel Praeses (2008-2010) |
| 1ª cuadrilla | 3 Maii anni 1766 | Bernardus Zegarra Castillo |
| 2ª cuadrilla | 3 Maii anni 1766 | Haroldus Rodríguez Apaza |
| 3ª cuadrilla | 3 Maii anni 1766 | Georgius Bustamante Reátegui |
| 4ª cuadrilla | 3 Maii anni 1766 | Jose Muñoz Balarezo |
| 5ª cuadrilla | 15 Iunii anni 1858 | Hugus Panta Chávez |
| 6ª cuadrilla | 11 Octobris anni 1863 | Camilo Zerga García |
| 7ª cuadrilla | 7 Octobris anni 1873 | Iacobus Mústiga Izquierdo |
| 8ª cuadrilla | 18 Octobris anni 1887 | Felipus Romero Armas |
| 9ª cuadrilla | 15 Octobris anni 1904 | Isaac Loyola Vega |
| 10ª cuadrilla | 10 Octobris anni 1920 | Ricardus Hernández Bazo |
| 11ª cuadrilla | 18 Octobris anni 1935 | Moyses Goyoneche Ciudad |
| 12° cuadrilla | 17 Octobris anni 1935 | Georgius de Souza Ferreyra Huapaya |
| 13ª cuadrilla | 18 Octobris anni 1940 | Jaimes Ríos Gonzáles |
| 14ª cuadrilla | 14 Octobris anni 1947 | Moyses Muñoz Elguera |
| 15ª cuadrilla | 10 Maii anni 1954 | Sebastianus Torres Parodi |
| 16ª cuadrilla | 5 Augusti anni 1959 | Petrus Chávez Rivera |
| 17ª cuadrilla | 14 Maii anni 1960 | Ludovicus Tolentino Cobarruvias |
| 18ª cuadrilla | 29 Maii anni 1960 | Arturus Salazar Calderón |
| 19ª cuadrilla | 30 Augusti anni 1962 | Josefus Tirado Márquez |
| 20ª cuadrilla | 30 Augusti anni 1962 | Teodorus Ruiz Valdez |
| Sahumadorarum Classis | 18 Octobris anni 1962 | Lidia Alfaro Silva |
| Cantricum Capellae Classis | 18 Octobris anni 1967 | Anna Donayre di Albán |
| Frates Honorarii | Octobris anni 1954 | Petrus Bravo Morales |
| Mutuorum Auxiliorum Divisus | 30 Novembris anni 1996 | Georgius Sotomayor Mori |
Electiones generalis Principatuum Cuadrillarum Classiumque facitur omnibus tribus annis, mense Novembris. Archiepiscopatus Limensis Mayordomem Generalem Principatus Generalis membraque eligit. Eorundem principatus aetatis Trienium nominatur.
Monachae Nazarenses duos repraesentativos habent ante fraternitatem. Qui Amitum Patroni appellantur, qui sunt responsabiles amites vigilandi et imagines pompae conservationis in via pompae.
| Locus | Personna Responsabilis |
| 1us Amitum Patronus Sanctuarii Sacristanusque | Ego García Boyer |
| 1us Amitum Patrono Adiunctus | Emmanuel Orrillo Campos |
| 2us Amitum Patronus | Iosephus Antonius Vallarino Vinatea |
| 2us Amitum Patrono Adiunctus | Georgius Torreblanca Zapata |
[recensere] Fraternitates Nazarenses Provinciis Externiis
Die 15 Octobris anni 2005, Sancta Sedes, coordinatione cum Archiepiscopato Limensis, unanimiter Domino Miraculorum Patronus Incolantum Avenarumque Peruvianorum clamare convenit, quia cum ipsis irent foris, remanetur cultum nonnullis civitatibus orbis, mense Octobris quoque. Ergo, decenae civitates principales a quibus haec pompa fit, eadem quae agnosceri esse incipit internationaliter, etiam auctoritates locales eam patrocinantur.
Principaliter, pompae in sequentibus zonis urbibusque fiunt:
Die 26 Octobris 2003, Plateae Sancti Petri , Ioannes Paulus PP. II benedixit devotores Domini Miraculorum. Hoc evenit finiundo oratione Angeli Domini, quom Papa appellavit benedictionem specialem devotoribus Christi Pachacamillae, qui adfuerunt cum imaginibus Christi Nigri. Hispanice loquens, Papa quattuor milia integrantes Centri Latinoamericani In Nobis et Fraternitatis Domini Miraculorum Romae, qui in focum advenit ad orandum precem Angeli Domini propter caput Ecclesiae. Devotores Christi Nigri traditionalem habitum purpureum utens adfuerunt.
Die 18 Octobris anni 2005, in pompa Romae, fideles benedictionem Benedicti XVI quoque accepit.
[recensere] Vide etiam
- Sanctuarium et Monasterium Nazarensium
- Fraternitas Domini Miraculorum Nazarensium
- Feria Taurina Domini Miraculorum
- Fraternitas Domini Miraculorum Huachonis
[recensere] Bibliographia
- Vásquez de Novoa, Petrus. Compendio Histórico de la Prodigiosa Imagen del Santo Cristo de los Milagros. Manuscriptum diei 19 Iunii anni 1766. Impressionis Fabrica Domini Iosephus Maria Concha, 1866.
- Colmenares Fernández de Córdova, Philippus. El Día Deseado. Impressionis Fabrica Viae Sancti Iacinti. Lima. 1771.
- Vargas Ugarte, Rubén. Historia del Santo Cristo de los Milagros. Impressionis Fabrica Sanmartí. 3ia Editio. Lima. 1966.
- Banchero Castellano, Raúl. Lima y el Mural de Pachacamilla. Editionis Domus Iuridica. Lima. 1972.
- Banchero Castellano, Raúl. La Verdadera Historia del Señor de los Milagros. Inti-Sol Editores. Lima. 1976.
- Bowser, Frederick. El esclavo africano en el Perú Colonial. Mexicopolis. 1977.
- Vargas Ugarte, Rubén.Historia del Santo Cristo de los Milagros. 4ta Editio. Lima. 1984.
- De la Cruz, Antonhy. Cofradías Negras en el Perú Colonial. Baccalaurei Thesis in Historia. Pontificia Universitas Catholica Peruviae. Lima. 1984
- Rostworowski, Maria. Pachacamac y el Señor de los Milagros. IEP. 1992.
- Banchero Castellano, Raul. Historia del Mural de Pachacamilla. Collegium Monasterii Nazarensium Discalceatarum Carmelitarum. Lima. 1995.
- Klaiber, Jeffrey Lockwood. El Señor de los Milagros: devoción y liberación. Centrum Studiorum Publicationumque - CEP Editores. Lima. 1998.
- Iosephus Antonius del Busto. "Breve historia del negro del Perú". Congressus Rei Publicae Peruvianis. 2001.
- Franciscus Pini. Compilador. El Rostro de un Pueblo, Estudios sobre el Señor de los Milagros. Bursa Editionis Universitatis Catholicae Sedes Sapientae. Lima. 2005
[recensere] Nexus externi
- Exeamus ad comperiundum Dominum Miraculorum (hispanice)
- Fraternitas Domini Miraculorum Nazarensium (hispanice)
- De Domino Miraculorum (hispanice)
- October Nazarensis: Feria Domini Miraculorum (hispanice)
- Verba Currentis Membri Congressi Peruvianis Mercedei Cabanillas (hispanice)
- Dominus Miraculorum spacio meo (hispanice)

