Brassica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Brassica
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Brassicales
Familia: Brassicaceae
Genus: Brassica
Species: B. oleracea
L.
Nomen trinomine
Brassica oleracea var. viridis
Brassica

Brassica (-ae, f.) vel potius species Brassica oleracea (et varietas viridis) est virens herba quae consumatur ab hominibus, generaliter cocta. Ab aliis fermentantur; ab alteris decoquuntur; sed a quasi omnibus manducantur. Membrum familiae Brassicacearum, colitur in toto ferme orbe terrarum. Varietas magna est huius speciei, sed ferme omnes ad edendum sunt idoneae.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Plinius maior in eius Naturali historia de Brassica scripsit:

Olus caulesque, quibus nunc principatus hortorum, apud Graecos in honore fuisse non reperio, sed Cato brassicae miras canit laudes, quas in medendi loco reddemus. Genera eius facit: extentis foliis, caule magno, alteram crispo folio, quam apiacam vocant, tertiam minutis caulibus, lenem, teneram minimeque probat. Brassica toto anno seritur, quoniam et toto secatur, utilissime tamen ab aequinoctio autumni, transferturque, cum quinque foliis est. Cymam a prima satione praestat proximo vere. Hic est quidam ipsorum caulium delicatior teneriorque cauliculus, Apici luxuriae et per eum Druso Caesari fastiditus, non sine castigatione Tiberi patris. Post cymam ex eadem brassica contingunt aestivi autumnalesque cauliculi, mox hiberni, iterumque cymae, nullo aeque genere multifero, donec fertilitate sua consumatur. Altera satio ab aequinoctio verno est, cuius planta extremo vere plantatur, ne prius cyma quam caule pariat. Tertia circa solstitium, ex qua, si umidior locus sit, aestate, si siccior, autumno plantatur. Umor fimumque si defuere, maior saporis gratia est; si abundavere, laetior fertilitas. Fimum asininum maxime convenit.

Quomodo coquere[recensere | fontem recensere]

De preparatione brassicarum, Cato maior in suo de agri cultura opere nobis dicit:

De brassica quod concoquit. Brassica est quae omnibus holeribus antistat. Eam esto vel coctam vel crudam. Crudam si edes, in acetum intinguito. Mirifice concoquit, alvum bonam facit, lotiumque ad omnes res salubre est. Si voles in convivio multum bibere cenareque libenter, ante cenam esto crudam quantum voles ex aceto, et item, ubi cenaveris, comesto aliqua V folia; reddet te quasi nihil ederis, bibesque quantum voles.

Usus medicinalis[recensere | fontem recensere]

Pro infirmitatibus, Cato in supradicto opere suo refert:

Alvum si voles deicere superiorem, sumito brassicae quae levissima erit P. IIII inde facito manipulos aequales tres conligatoque. Postea ollam statuito cum aqua. Ubi occipiet fervere, paulisper demittito unum manipulum, fervere desistet. Postea ubi occipiet fervere, paulisper demittito ad modum dum quinque numeres, eximito. Item facito alterum manipulum, item tertium. Postea conicito, contundito, item eximito in linteum, exurgeto sucum quasi heminam in pocillum fictile. Eo indito salis micam quasi ervum et cumini fricti tantum quod oleat. Postea ponito pocillum in sereno noctu. Qui poturus erit, lavet calida, bibat aquam mulsam, cubet incenatus. Postea mane bibat sucum deambuletque horas IIII, agat, negoti siquid habebit. Ubi libido veniet, nausia adprehendet, decumbat purgetque sese. Tantum bilis pituitaeque eiciet, uti ipse miretur, unde tantum siet. Postea ubi deorsum versus ibit, heminam aut paulo plus bibat. Si amplius ibit, sumito farinae minutae concas duas, infriet in aquam, paulum bibat, constituet. Verum quibus tormina molesta erunt, brassicam in aqua macerare oportet. Ubi macerata erit, coicito in aquam calidam, coquito usque donec conmadebit bene, aquam defundito. Postea salem addito et cumini paululum et pollinem polentae eodem addito et oleum. Postea fervefacito, infundito in catinum, uti frigescat. Eo interito quod volet cibi, postea edit. Sed si poterit solam brassicam esse, edit. Et si sine febre erit, dato vini atri duri aquatum bibat quam minimum; si febris erit, aquam. Id facito cotidie mane. Nolito multum dare, ne pertaedescat, uti possit porro libenter esse. Ad eundem modum viro et mulieri et puero dato. Nunc de illis, quibus aegre lotium it quibusque substillum est. Sumito brassicam, coicito in aquam ferventem, coquito paulisper, uti subcruda siet. Postea aquam defundito non omnem. Eo addito oleum bene et salem et cumini paululum, infervefacito paulisper. Postea inde iusculum frigidum sorbere et ipsam brassicam esse, uti quam primum excoquatur. Cotidie id facito.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Brassicam spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg