Pondus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pondus (-eris, n.) vulgo significat quam gravis res quaedam est. Hoc est, pondus est vis gravitatis quam Tellus vel alius planeta vel corpus in rem massivam quandam exercet.

Unitates[recensere | fontem recensere]

Pondus, secundum Systema Internationale mensurae, unitatibus Newtoniis aestimatur. Quod autem pondus rei iuxta massam eius proportione augescit, mos populi hodie est ambo pondus et massam dare in chiliogrammatibus, quod re vera massam metitur nec pondus.

Mos quoque, secundum mensuram Anglicam et Romanam, est pondus metiri unciis, et libris, quod saepe videtur in mercatibus metallorum.

In variis planetis[recensere | fontem recensere]

Secundum theoriam Newtonianam, pondus massae cuiusdam determinatur massam multiplicando cum acceleratione libere cadendi planetae cuique pertinenti. In Telluris superficie, haec acceleratio est g = 9.806 m/s², ut pondus p massae cuiusdam m = 1/9.806 kg ibi sit p = mg = 1 N. Similiter, tabula quae sequitur pondus massae cuiusdam, quae unum Newtonium superficie Telluris pensat, dat in variis planetae superficiebus. [1]

Planeta vel satelles Pondus massae quaedam (N)
Mercurius 0.378
Venus 0.907
Tellus 1
Luna 0.165
Mars 0.377
Iuppiter 2.364
Saturnus 0.910
Uranus 0.889
Neptunus 1.125

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tabula abstracta e pagina Anglica Weight.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]