Lucius Tarquinius Superbus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Tarquinius Superbus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus anno 495 a.C.n.) septimus et ultimus rex Romanus erat. Filius Tarquinii Prisci et gener Servii Tullii erat. Tarquinius ab anno 535 a.C.n. usque ad annum 510 a.C.n., annis statim prioribus fundamentum rei publicae Romanae.

Solio a Tullio, filio servi, excepto, Tarquinius Senatum convocavit et se regem pronuntiavit. Deinde sicarii Tullium occiderunt et Tullia, uxor Tarquinis, per patris corpus carpentum egit. Ut auctoritatem augeret, caedes amicorum Tullii ordinavit et statim emedationes recentes rei publicae statui abrogavit, petens in locis eorum dominationem instituere. Bella contra Latinos Etruscosque gessa sunt, at plebes armis spoliatae sunt et aedificare opera publica impulsae sunt, dum Tarquinius exercitum ex satellitibus suis et sociis externis conscripsit.

Sibylla Cumaea Tarquinium adivit et ei libros novem divinos pretii nimii obtulit. Tarquinius subito recusavit et Sibylla tres ex libris ussit. Illa deinde ei ceteros eodem pretio obtulit sed rex iterum recusavit. Ea vere tres plures libros ussit et Tarquinio ceteros primo pretio obtulit. Tarquinius accepit et libri per multa eventa magni momenti consulti sunt.

Monte Tarpeio super Forum Romanum strato, fanis Sabinis demotis, et templo Iovis in Capitolino aedificato, Tarquinius auctoritatem adfirmavit. Nuptiae felices filii sui cum filia Octavi Manilii ei socium potentem adtulit. Regnum violentiae caedisque erat. Raptus Lucretiae ab filio suo Sexto Tarquinio seditionem praecipitavit quae effecit ut Tarquinius et familia sua anno 510 a.C.n ab Lucio Iunio Bruto expulsi sint. Post exilium Tarquinius subsidium ex regibus Etruscis Latinisque obtinere conatus est, monens res publicas passuras esse extra Romam. Quamvis Etruscus Lars Porsena subsidium daret, Tarquinius Romam recipere non potuit et senex orbusque anno 495 a.C.n. Cumis mortuus est.