Bellum Orbis Terrarum Secundum

E Vicipaedia
(Redirectum de Bellum Orbis Terrarum II)
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabulae Europae inter Bellum Orbis Terrarum II
Tabulae Asiae inter Bellum Orbis Terrarum II
Proelium Britanniae progressum Germanicum in Europa Occidentali finivit.
Winston Churchill Primus Minister signum victoriae multitudini Londinii Die Victoriae in Europa dat.

Bellum Orbis Terrarum II, seu Bellum Mundanum II,[1] quod mundum ab anno 1939 usque ad annum 1945 saeviebat, sic appellatur quod alterum bellum fuit quo fere omnes totius orbis terrarum civitates pugnabant. Etiam ultra modum Belli Orbis Terrarum Primi, bellum alterum fuit magnitudinis immensae, ingentem numerum victimarum praebens: primo bello duo milliones militum ceciderunt; in Bello Orbis Terrarum II, circa quadraginta et quinque milliones vitam perdiderunt. Dum bellum geritur, sex millionum Iudaeorum interfecti sunt in caede civili Shoa appellata, Adolfo Hitler, Henrico Himmler, aliisque Naziis auctoribus. Et bellum maximum et summa Iudaeorum caedes manserunt inoblitum permultorum hominum vulnus.

Index

[recensere] Regiones

Bellum vehementissime in Europa et Asia gerebatur, antequam in Africam septentrionalem et oceanos mundi expansum est. Auctores belli, Germania, Italia, et Iaponia, amicitatis foedus fecerunt. Inter civitates quae se defendebant vel quae defendentes adiuvabant, erant Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Regnum Britanniarum, Polonia, Francia, Canada, Nova Zelandia, et Australia. Illae civitates foedere adligatae erant et ita 'adligatae' appellabantur. Ex parte adligatorum, civitates hosticae etiam "potestates axis" (Anglice: axis powers) appellabantur. Locutio enim in usu erat de axi Berolinensi Romanoque vel Berolinensi et Tociensi.

[recensere] Tempora

[recensere] Initium: Bellum in Europa Asiaque, 1939–1940

Hitler civitates Germaniae finitimas vastare coepit. Mense Augusto anno 1939, Germaniae et Unioni Sovieticae placuit, ne altera civitas alteram adgredetur. Hoc pacto, Germania Poloniam die 1 Septembris eiusdem anni invasit. Legiones Polonorum pro patria unam mensem bellabant, legionibus Sovieticis die 17 Septembris quoque invadentibus. Victa sine magno conatu atque molimento Polonia, Germani copias mense Martio 1940 contra Daniam Norvegiamque transferunt et Maio Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum, Franciam irrupebant, facileque eas fere 1940 superabant, Lutetiamque occupabant. Tunc contra Britanniae insulam munus aeriale conieciunt. Proelio in aera aliquas menses facto, Germani se Britanniam invadere non posse videbant copiis Britannicis in Britannia positis ad Germanos repellendum. Interea, in Asia Iaponia Coream anno 1910 incucurrerat et Manchuriam anno 1931. Principium bellum dicari potest etiam secundum bellum esse inter Sinam et Iaponiam , 7 Iulii, 1937. [2][3] et mergit parte Secundi Belli mundialis.

[recensere] Annum 1941

Depopulata Iugoslavia mense Aprili 1941 et foedere cum Unione Sovietica pacto fracto, die 22 Iunii 1941 Hitler insano indulsit labori et Unionem Sovieticam adortus est. Mense Decembre, accurate die 7 Decembris, Iaponia sine belli denuntiatione contra Civitates Foederatae Americae proelium commisit, cum tormentis et telis[4] castrum marinum Pearl Harbor (Portum Margaritarium) in Oahu Havaiorum adgressus est. Insequentibus diebus, America Iaponiae, Germaniae, et Italiae bellum indixit. Iaponia in Asia concitator erat incurrente Serem, Coream, Philippinas etc.

[recensere] Annum 1942

Die 17 Iulii anni 1942, pugna Stalingradensis inter copias Germaniae et Unionis Sovieticae coepit. Die 4 Novembris anni 1942 exercitus Regni Britanniarum vicit copias Italiae et Germaniae prope El-Alamein in Aegypto. Die 8 Novembris, legiones Americanae et Britannicae in litore Africae borealis Francicae exposuerunt. Iaponia Indonesiam anno 1942 incucurrit.

[recensere] Annum 1943

Die 2 Februarii anni 1943, copiae Unionis Sovieticae vicerunt in pugna Stalingradensi. Die 25 Iulii 1943 Magnum Consilium fascismi abdicationem Beniti Mussolini petivit et Mussolini se a munere Praesis Consilii ministrorum removit, sed iam die 8 Septembris 1943 a Germanis ut ducem Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est.

Die 23 Augusti 1943, copiae Germaniae victae sunt ab exercitu Unionis Sovieticae in pugna Kurskensi (quae a die 5 Iulii durabat).

[recensere] Annum 1944

Die 6 Iunii anni 1944, legiones Americanae, Britannicae, Canadienses exercitus in litore Normannico exposuerunt et in aliquos menses Galliam a dominio nazista liberaverunt.

[recensere] Annum 1945

Post cladem Germanicorum et Italicorum militum etiam in Italia septemtrionale die 25 Aprilis 1945 Mussolini cum amante Clara Petacci fugam e Mediolano in Vallem Telinam conatus est, sed iam die 27 Aprilis veste militis Germanici abditus in vico apud Larium Lacum (Giulino di Mezzegra) manibus militum qui contra potestatem suam pugnabant comprehensus est et insequenti die supplicio adfectus est.

Die 30 Aprilis 1945, Adolpho Hitler nece sibi conscito, Carolus Dönitz novus cancellarius Germanicus Germaniam expugnatam et victam die 2 Maii anni 1945 dedidit, et ergo die 8 Maii anno 1945 bellum Europaeum finem habuit.

Die 12 Aprilis, Roosevelt praeside Americano mortuo, novo praeses Harrius S. Truman bombas atomicas in urbes Iaponicas ici iussit. Die 6 Augusti Hirosima die 9 Augusti Nagasacium eo modo deletae sunt. Haec terribilia et potentissima nova arma Iaponiam ad deditionem pellexerunt, et nam die 2 Septembris Bellum orbis terrarum II finitum est.

[recensere] De exitu belli

Omnibus victoribus dividendi Germaniam libido erat et ergo, bello confecto, illa in quattuor partes divisa est. Unio Sovietica partem orientalem in sua potestate habuit; partes occidentales a Francia, Regno Britanniarum, et Civitatibus Foederatis Americae occupatae sunt. Anno 1949 duae civitates creatae sunt: in parte orientali Res publica Democratica Germanica et in regionibus ad occidentem versus Res publica Foederalis Germanica quae solum anno 1990 contributae sunt.

Anno 1946 inter praeclara iudicia Norimbergensia praecipui viri publici nazistae in ius vocati sunt et multi etiam capite damnati sunt.

[recensere] Civitates participantes

Milites Civitatum Foederatarum et Unionis Sovieticae inter se ad orientem Elbae fluminis mense Aprile 1945 incidunt.

Primae nationes quae belli initium fecerunt (asterisco monstrantur potestates axis):

[recensere] Pelliculae de bello

[recensere] Notae

  1. Nuntii Latini, "II bellum mundanum ante LXX annos ortum" Etusivu | YLE Radio 1 | yle.fi apud www.yleradio1.fi
  2. Chickering, Roger (2006) (Google books). A World at Total War: Global Conflict and the Politics of Destruction, 1937?1945(Anglice). Cambridge University Press. p. 64. ISBN 0275987108 
  3. Fiscus, James W (2007) (Google books). Critical Perspectives on World War II. Rosen Publishing Group. p. 44. ISBN 1404200657 
  4. Confer bombardare in Luigi Castiglioni, Scevola Mariotti, Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. 4a editio a Piergiorgio Parroni curata (Taurini, 2007).

[recensere] Bibliographia

Via Berolini in media urbe post Proelium Berolini; imago die 3 Iulii 1945 facta.
Bomba atomica super urbem Nagasacium die 9 Augusti 1945 dissilitur.

[recensere] Nexus externi

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis