Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Monotheismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Fenestra et aspectus trium magnarum religionum monotheisticarum Hierosolymis

Monotheismus vel religio monetheistica (ex Graeco μονος 'unus' + θεος 'deus') est quaelibet nonnullarum religionum sive doctrinarum philosophicarum unum deum in theologia noscentium et agnoscentium.[1]

Ita discernuntur de doctrina religionum a polytheismo, qui multos deos noscens eos veneratur. Religiones plures deos habentes, sed unum ex iis (deum maximum) venerantur, monolatria nominantur. Monotheismus Iudaicus secundum opinionem exegeticam praesentem ex monolatria progressus est.

Notio monotheismi a notione dei in religionibus Abrahamicis regnari solet, sicut Iudaismus, Christianitas, Islam, et Druz,? Platonica dei notione ut docuit Pseudo-Dionysius Areopagitus, et Advaita, Dvaita, et Vishishtadvaita philosophiis Hinduismi, quamquam eae philosophiae existentiam concedunt permultorum numinum divorum, non exclusis deis minus potentibus, sicut devis.[2] Sikhismus autem est religio Indica monotheistica, ex contrariis scholis Hinduismi et aliarum religionum Indicarum.

Religiones monotheisticae[recensere | fontem recensere]

Clarissimae religiones monotheisticae sunt

Aspectus[recensere | fontem recensere]

Adsunt diversae aspectus monotheismi:

  • Theismus credit deum personalem venerandum; personalitas distinguit deum ab deitate sine nomine, quae per sola vi videtur.
  • Deismus credit existentia cuiusdam dei, qui mundo a creatione abstinet. Igitur absunt miracula, et supplicationes sunt vanae.
  • Pantheismus credit totum universum unum esse cum deo. Deus personalis non est.
  • Panentheismus credit universum pars esse dei, sed non idem.
  • Dualismus credit duos deos, qui bonus et malus fiunt.

Nota religionis monotheisticae[recensere | fontem recensere]

In quibus sequuntur nota specialia de Iudaica, Christiana, Mohammedanica religionum monstrantur.

Imagines divae[recensere | fontem recensere]

Religiones monotheisticae agnoscent unum solum deum. Personalis est et individualis, qui transcendens cogitatus est. Universa creavit et capax agendi in rebus orbe terrarum gestis est. Scit omnia, potest omnia, adest ubique, natura habet, quam homines positiva aestimant, tamen forma absoluta: iustitia infallibilis, caritatem, et benignitatem amplectans.

Denominationes adscribtae sunt masculinae, exempli gratia dominus, pater.

Interdicta sunt simulacra dei, cum adest periculum hominem res a manu propria facta adorare (idololatria). Nam consequitur, hominem naturam propriam ad simulacrum attribuere et tunc isto deo subigendus esse, ut naturam proiectam recuperet. Ergo se temperat libertatis, nonque potest sine deitate vivere. Monotheismus distinguit de aliis, quia homo non adorat opus ipse factum, sed deum invisibilem.

Fideles oratione cum deo comunicare possunt. Exsistunt ritus, textus praeparatae, sed etiam orationes individuales, quae fidelis dicit.

Anthropologia[recensere | fontem recensere]

天 (tian), littera scripti aenei Domus Shang, quae 'caelum' significat.

Anima et corpus[recensere | fontem recensere]

Secundum monotheismi doctrinam, homo corpore physico et animo (anima) compositus est. Christiana religio animum animamque iterum discernit. Animo sunt ratio et sensus, et animus corpusque humanum Iesu Christo accepto connexum. Animus vel anima corpore altius existimatur, quia est immortalis et post mortem vivit.

Mors et peccatum[recensere | fontem recensere]

Notio immortalis animi humani ex Graecia venit, et sero in Iudaicam religionem introducta est. Cum ex Graeco cogitatione de anima immortale etiam ea de inferno et caelo acceptum, quaestio ponebatur, quomodo unus et bonus deus in creatione peccatum ac infernum admitti poterat. Responsum generaliter datum loquitur de libertate voluntatis humanae.

Secundum monotheisticarum religionum doctrinam, omnis homo unicam vitam gerit. Notiones lineariae? hic sunt principia, cum reincarnatione homo iterum et iterum nascitur.

Mundus[recensere | fontem recensere]

Notione monotheistica, mundus per dei creationem coepit; vide creatio ex nihilo, in ultimo iudicio finientem. Mundus a deo creatus modo quodam habet partem divinae naturae.

Revelatio[recensere | fontem recensere]

Deus se ipse revelat per prophetas.

Adsunt sanctae scripturae, quae valent dei verbum et ita habent locum magnum.

  • Iudaica est Tanach.
  • Christiana addit Tanacho, qui Vetus Testamentum dicitur, Novum Testamentum, quod simili modo est verbum dei. Amba testamenta Biblia Sacra formant.
  • Islamica agnoscit traditiones Iudaicae-Christianae a deo revelatae. Perfectissima revelatio autem est Qur'an (Coranus)), in quo definite explicata dei doctrina est.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Religiones monotheisticae sunt religio Iudaica, religio Mohammedanica, religio Christiana, et recentioris generis Baha‘i.

Iudaei et Mohammedani interdum quaerunt, si Christianismus sit religio monotheistica. Asseverant trinitatem (Pater, Filius, Spiritus Sanctus) tritheismum esse, id est fides in tres deitates. In filio insuper Christiani adorarent Iesum deum et hominem, quia ambo sit, sine humano peccato originali.

Una ex multis rationibus putat monotheismum primo memorationem factum, cum pharao Aegyptiorum rex Echnaton (Amenophis IV) Aton unicum deum sanxerit. Manet autem obscurum, si ille Echnaton existentiam aliorum deorum negavit vel Atoni venerationem tantum particularem dare voluit.

Generaliter assumitur iudaicam religionem doctrinam monotheisticam solum saeculo V a.C.n. evolvisse, graeca opinione commota, cum deum JHWH deum gentis propriae (iuxta deis alterum gentium) comprehenserit. Haec autem obloquitur conscientiae hodiernarum religionum Iudaicae, Christiane, Mohammedanae, secundum quas iam Abraham patriarcham auctorem generis Iudaici circa annum 1800 a.C.n. monotheistam fuisse dicitur.

Fines[recensere | fontem recensere]

Non est facillimum discrimen monotheismi et polytheismi. Fautores religionum polytheisticarum saepe sunt de facto monotheisti, quia adorant unum deum ex caelo deorum. Hic casus henotheismus appellatur.

Thesis de monotheismo originali deficit de demonstratione. Non sunt omnes religiones continentes fidem in naturam altissimam; multis in religionibus Africae non solum carens cultus, sed etiam collatio testimoniorum historicorum monstrant, missionarios dei altissimi cultum condidisse.

Dictiones similes[recensere | fontem recensere]

  • Religio Abrahamitica: istae religiones monotheisticae qui Abraham auctor generis esse agnoscunt (Iudaica, Christiana, Mohammedana)
  • Religio revelationis: haec dictio refert ad doctrinam monotheisticarum religionum per saecula ab angelis dei revelatam.
  • Religio libri: in religione iudaica, Christiana, Mohammedana exsistunt scripturae sanctae, quae valent dei verbum esse.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Monotheism," in Encyclopaedia Britannica, ed 15a. (1986), 8:266.
  2. Edward Washburn Hopkins (1896). Morris Jastrow. ed. The Religions of India. Ginn & Co. pp. 204. ISBN 9781603031431  .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Assmann, Jan. 2003. Die mosaische Unterscheidung oder: Der Preis des Monotheismus. Monachi: Carl Hanser Verlag. ISBN 3-446-20367-2.
  • Albertz, Rainer. 1996, 1997. Religionsgeschichte Israels in alttestamentlicher Zeit. Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht.
  • Athanassiadi, Polymnia, et Michael Frede. 1999. Pagan Monotheism in Late Antiquity. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0-19-815252-3.
  • Brugger, Walter, ed. 1998. Philosophisches Wörterbuch. 23 Auflage. Freiburg/B.: Herder. ISBN 3-451-20410-X.
  • Dever, William G.. 2003. Who Were the Early Israelites? Grand Rapids Michiganiae: William B. Eerdmans Publishing Co.
  • Keel, Othmar, et Christoph Uehlinger. 2001. Göttinnen, Götter und Gottessymbole: Neue Erkenntnisse zur Religionsgeschichte Kanaans und Israels aufgrund bislang unerschlossener ikonographischer Quellen. Ed 5a. Freiburg/B.: Herder. ISBN 3-451-02134-X. Quaestiones disputatae, 134.
  • Köchler, Hans. 1982. The Concept of Monotheism in Islam and Christianity. Vindobonae: Braumüller. ISBN 3-7003-0339-4.
  • Leibowitz, Ilya. "Monotheism in Judaism as a Harbinger of Science", in Eretz Acheret diurno.
  • Loretz, Oswald. 1997. Des Gottes Einzigkeit: Ein altorientalisches Argumentationsmodell zum "Schma Jisrael." Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3-534-13276-9.
  • Redford, Donald B. 1987. Akhenaten: The Heretic King. Princeton University Press. ISBN 0-691-00217-7.
  • Silberman, Neil A., et al. 2001. The Bible Unearthed. Novi Eboraci: Simon and Schuster.
  • Simonis, Walter. 2004. Über Gott und die Welt: Gottes- und Schöpfungslehre. Düsseldorf: Patmos-Verlag. ISBN 3-491-70375-1.
  • Stolz, Fritz. 1996. Einführung in den biblischen Monotheismus. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3-534-18967-1.
  • Whitelam, Keith. 1997. The Invention of Ancient Israel Novi Eboraci: Routledge.