Absinthium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Absinthium
Artemisia absinthium
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Asterales
Familia: Asteraceae
Genus: Artemisia
Species: A. absinthium
Binomen
Artemisia absinthium
L.
Artemisia absinthium inter saxa crescit.

Absinthium, binomine Artemisia absinthium (etiam Artemisia pontica, et al.) est herba amarissima, generi Artemisiae attributa, et elementum praecipuum infamis absinthii potionis. Etiam vino fit absinthiatum.

Absinthii genera plura sunt: Santonicum appellatur e Galliae civitate, Ponticum e Ponto, ubi pecora pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque aliud praestantius, multoque Italicum amarius, sed medulla Pontici dulcis. de usu eius convenit, herbae facillimae atque inter paucas utilissimae, praeterea sacris populi Romani celebratae peculiariter, siquidem Latinarum feriis quadrigae certant in Capitolio victorque absinthium bibit, credo, sanitatem praemio dari honorifice arbitratis maioribus.
Est et absinthium marinum, quod quidam seriphum vocant, probatissimum in Taposiri Aegypti. huius ramum Isiaci praeferre sollemne habent. angustius priore minusque amarum, stomacho inimicum, alvum mollit pellitque animalia interaneorum. bibitur cum oleo et sale aut in farinae trimestris sorbitione dilutum. coquitur quantum manus capiat in aquae sextario ad dimidias.
Plinius maior, Naturalis historia 27

Origo potionis[recensere | fontem recensere]

Fama est absinthium a doctore ordinario (Francice: ordinaire) in Helvetia inventum esse anno 1792. Absinthium ordinarium fuit remedium quod herbas absinthii, anisi, et foeniculi continebat. Remedium militi cuidam nomine Dubied venditum est, qui id genero suo, Henrico Ludovico Pernod dedit, qui autem absinthio potionem celeberrima in Gallia confecit.

Circa finem saeculi undevicensimi, rumor coepit quod absinthium toxicum esset. Per experimentum controversum, physici postulaverunt absinthium dementiae furorisque causam esse. Ab Helvetico quodam Ioanne Lanfray ex absinthio aliisque potionibus ebrio tota familia necata, usus absinthii interdictus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]