Latinitas bona

Andreas Dalby

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Andreas Dalby
Andrew Dalby
Andreas Dalby
Andreas Dalby
Natus 13 Iunii 1947
Liverpoli


Andreas Dalby, vulgo Andrew, Liverpoli anno 1947 natus, est linguista, interpres, historicus Anglicus qui de re cibaria scribit.

Vita academica[recensere | fontem recensere]

Dalby studia classica secutus est apud Universitatem Cantabrigiensem, de arte bibliothecaria apud Collegium Universitatis Londiniense,[1] et de Historia antiqua apud Collegium Birkbeckense.[2]

Quindecim annos operabatur Dalby apud Bibliothecam Universitariam Cantabrigiensem[3] et praecipue a libris Orientalibus. Annis 1982-3 cum Sao Saimong ad ordinandam Collectionem Scottianam manuscriptorum et librorum Birmania, Aureaque Chersoneso oriundorum collaboravit. Postea brevem Vitam Col. I. G. Scott scripsit, amanuensis, exploratoris, collectionis conditoris.[4]

Scripta glottologica[recensere | fontem recensere]

Dalby Universitate Cantabrigiensi nullos libros scripsit, sed complures de rebus glottologicis ad bibliothecam collectionesque pertinentibus commentationes. Postea Londinii operatus est, bibliothecam primum Collegii Regentis,[2] condens, dein Collegii Goodenough[2] instaurans. Factus est etiam Bibliothecarius H.C. Instituti Linguistarum (The Chartered Institute of Linguists)[2] in cuius ephemeride commentationes seriales sub rubrico "'Notes in the Margin'" ("Notae Marginales") scribere solet. Anno 1998 divulgavit Dictionary of Languages (Lexicon Linguarum), anno 2002 Language in Danger (Lingua Periclitata) de exstinctione linguarum et futura unilinguia quae fortase imminent.

Scripta alimentaria[recensere | fontem recensere]

Eo tempore de historia alimentorum disserebat, et commentationes nonnullas pro periodico Petits Propos Culinaires (Adnotatiunculae Culinares) quam condidit diuque recensuit Alanus Davidson; paulo post Domino Davidson auxilio erat scribenti The Oxford Companion to Food (Comes Oxoniensis Ciborum[5] erat. Primus liber de historia cibaria a Dalby edita erat Siren Feasts (Sireniae Epulae), qui anno 1995 prolatus Praemio Runcimaniano decoratus est. Simul collaborabat cum Sarula Grainger in librum nomine The Classical Cookbook (Liber Coquinarius Classicus), qui primus praecepta antiqua sed non Apiciana redegit.

Dangerous Tastes (De Gustibus Periculosis), de historia aromatum scriptus, "Librum Anni" 2001 socii intitulaverunt Societatis Scriptorum de Re Cibaria, ex cuius libri lucubrationibus provenit commentatio prima Dalbiana in periodico nomine Gastronomica edita, in qua Gundisalvi Pizarri[2] calamitosam expeditionem "Cinnamomi Terram" in Aequatoria orientali petentem exposuit, et quomodo fabellam eam exorta sit, quae species arborum famam genuerit investigavit.[6]

Scripta mythologica[recensere | fontem recensere]

Vitam Bacchi leviter descripsit in libro nomine Bacchus: A Biography (Bacchus: Vita Eius), quo inveniri potest versio Anglica rarissima fabulae mythicae Prosymni, et pretium quod exegit ut Bromium in Inferos duceret.

Opera recentia[recensere | fontem recensere]

Pro Gastronomicis scripsit epilogum Satyricon libro, narrationem convivii Massiliae viginti annos post textus exstantis actionem habiti, quae commentarium culinarium de Cena Trimalchionis cum fabulae clausulam, quae fatam ipsius Petronii simulat, componit.[7]

Anno 2006, suadente Iustino Mansfield, Dalby incepit commentationes scribere apud Vicipaediam Latinam.

Nuperrime librum Rediscovering Homer (De Homero Reperiendo) protulit, quem genuerunt duae commentationes academicae annorum nonagesimorum, quibus arguit Iliadem et Odysseam eiusdem mundo pertinuere ac poesis lyrica graeca antiquior, generis autem esse humilioris. His sententiis reversus, poetam ignotum describit qui, multis annis post Homerum, denique scriptas reddidit Iliadem et Odysseam.[8] Proponit, dicaciter, secundum studia poetae, et quomodo poesis oralis alibi rescripta est, fieri posse ut poetria potius fuerit: "it is possible, and even probable, that this poet was a woman" ("Fieri quidem potest, immo verisimile est, poetam fuisse mulierem.")[9]

Opera potiora[recensere | fontem recensere]

  • 1993 : South East Asia: a guide to reference material
  • 1995 : Siren Feasts: a history of food and gastronomy in Greece , huius operis gratia anno 1997 Dalby Praemium Runciman accepit
  • 1996 (cum Sally Grainger) : The Classical Cookbook
  • 1998 : Cato: On Farming (textus, versio Anglica, commentarius)
  • 1998 : Dictionary of Languages
  • 1998 : Guide to World Language Dictionaries
  • 2000 : Empire of Pleasures
  • 2000 : Dangerous Tastes: the story of spices
  • 2002 : Language in Danger
  • 2003 : Flavours of Byzantium
  • 2003 : Food in the Ancient World: from A to Z
  • 2005 : Bacchus: a biography
  • 2005 : Venus: a biography
  • 2006 : Rediscovering Homer
  • 2009 : The World and Wikipedia
  • 2009 : Cheese: a global history
  • 2010 : Eleftherios Venizelos: Greece
  • 2010 : South East Asia in 1919
  • 2011 : Geoponika: farm work (textus, versio Anglica)
  • 2012 : The Treatise of Walter of Bibbesworth (textus, versio Anglica, commentarius)
  • 2013 (cum Maureen Dalby) : The Shakespeare Cookbook
  • 2013 : The Breakfast Book

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Dalby spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1846 Pharmacopoeia ad usum Valetudinarii Collegii Universitatis Londinensis accommodata—ex quo autem non pro certo sciscitari potest quid sit figura nominativa huius nominis.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Sine fonte Latinitatis.
  3. 1728, Middleton, Bibliothecae Cantabrigiensis ordinandae Methodus.
  4. Dalby, "Sir George Scott, 1851-1935: explorer of Burma's eastern borders" in 'Explorers of South-East Asia' ed. V.T. King (Kuala Lumpur: Oxford University Press/Penerbit Fajar Bakti, 1995).
  5. "Comes" hic significat enchiridion, lexicon, breviarium, vel sim. Cf. Eduardi Hatton Comes Comercii, or the Trader's Companion, anno 1716 prolatus.
  6. Dalby, "Christopher Columbus, Gonzalo Pizarro, and the search for cinnamon" in Gastronomicis vol. 1 no. 2 (2001) pp. 40-49.
  7. Dalby, "The Satyrica concluded" in Gastronomicis vol. 5 no. 4 (2005) pp. 65-72.
  8. Dalby, "The Iliad, the Odyssey and their audiences" in Classical quarterly NS vol. 45 no. 2 (1995); "Homer's enemies: lyric and epic in the seventh century" in Archaic Greece: new approaches and new evidence ed. Nick Fisher and Hans van Wees (London: Duckworth, 1998).
  9. Anthonius Snodgrass respondit Odysseam quidem fortasse a muliere componi potuisse, sed Iliadem minus credibile: "The idea of a woman writing The Iliad and not being bored out of her mind by the endless fighting and killings is a bit more far-fetched." ("Mulierem putare Iliadem scribere sine maximo continuarum proeliarum necumque taedio, paulo minus credibile est." Scholar takes Homer on new odyssey – into womanhood - Times Online apud www.timesonline.co.uk